This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Lampadio
Nullam ego me vidisse credo magis anum excruciabilem
quam illaec est, quae dudum fassa est mihi quaene infitias eat.
sed eccam eram video. sed quíd hoc est, haec quod cistella hic iacet
cum crepundiis? nec quemquam conspicor alium in via.
5faciundum est puerile officium: conquiniscam ad cistulam.
Phanostrata
Quid agis, Lampadio?
Lamp.
Haec cistella numnam hinc ab nobis domo est?
nam hinc ab ostio iacentem sustuli.
Phan.
Quid nuntias
super anu?
Lamp.
Scelestiorem in terra nullam esse alteram.
omnia infitiatur ea quae dudum confessa est mihi.
10nam hercle ego quam illam anum inridere me ut sinam, satiust mihi
quovis exitio interire.
Phan.
Di, obsecro vostram fidem.
La.
Quid deos obsecras?
Ph.
Servate nos.
La.
Quid est?
Ph.
Crepundia
haec sunt, quibuscum tu extulisti nostram filiolam ad necem.
L.
Sanane es?
P.
Haec sunt profecto.
L.
Pergin?
P.
Haec sunt.
L.
Si mihi
15alia mulier istoc pacto dicat, dicam esse ebriam.
Phan.
Non ecastor falsa memoro.
Lamp.
Nam, obsecro, unde haec gentium?
aut quis deus obiecit hanc ante ostium nostrum, quasi
dedita opera, in tempore ipso?
Phan.
Spes mihi sancta subveni.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.