[19]
sit
igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines,
hoc poetae nomen quod nulla umquam barbaria violavit.
Saxa atque1 solitudines voci2 respondent, bestiae saepe immanes
cantu flectuntur atque consistunt; nos instituti rebus
optimis non poetarum voce moveamur? Homerum Colophonii
civem esse dicunt suum, Chii suum3 vindicant, Salaminii
repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant itaque etiam
delubrum eius4 in oppido dedicaverunt, permulti alii praeterea
pugnant inter se atque contendunt.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.