This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27.
censores eo anno creati Q. Fulvius Flaccus et A. Postumius Albinus legerunt senatum; princeps lectus M. Aemilius Lepidus pontufex maximus.
[2]
de senatu novem eiecerunt; insignes notae fuerunt M. Corneli Maluginensis, qui biennio ante praetor in Hispania fuerat, et L. Corneli Scipionis praetoris, cuius tum inter civis et peregrinos iurisdictio erat, et L. Fulvi, qui frater germanus et, ut Valerius Antias tradit, consors
etiam censoris erat.
[3]
consules votis in Capitolio nuncupatis in provincias profecti sunt. ex iis M. Aemilio senatus negotium dedit, ut Patavinorum in Venetia seditionem conprimeret, quos certamine factionum ad intestinum bellum exarsisse et ipsorum legati attulerant.
[4]
legati, qui in Aetoliam ad similis motus conprimendos ierant, renuntiarunt coerceri rabiem gentis non posse. Patavinis saluti fuit adventus consulis; neque aliud, quod ageret in provincia, cum habuisset, Romam redit.
[5]
censores vias sternendas silice in urbe, glarea extra urbem substruendas marginandasque primi omnium locaverunt, pontesque multis locis faciendos; et scaenam
aedilibus praetoribusque praebendam;
[6]
et carceres in circo, et ova ad notas curriculis numerandis ... dam, et metas trans ... et caveas ferreas, per quas intromitterentur ... feriis in monte Albano consulibus,
et clivom Capitolinum silice sternendum curaverunt,
[7]
et porticum ab aede Saturni in Capitolium ad
senaculum, ac super id curiam.
[8]
et extra portam Trigeminam emporium lapide straverunt stipitibusque saepserunt, et porticum Aemiliam reficiendam curarunt, gradibusque ascensum ab Tiberi in emporium fecerunt.
[9]
et intra eandem portam in Aventinum porticum silice straverunt, et † eo publico ab aede Veneris
fecerunt.
[10]
iidem Calatiae et Auximi muros faciendos locaverunt; venditisque ibi publicis locis pecuniam, quae redacta erat, tabernis utrique foro circumdandis
consumpserunt.
[11]
et alter ex iis Fulvius Flaccus — nam Postumius nihil nisi senatus Romani populive iussu se [p. 29] locaturum edixit — ipsorum pecunia Iovis aedem Pisauri et Fundis et Potentiae etiam aquam adducendam,
et Pisauri viam silice sternendam,
[12]
et Sinuessae magalia addenda * aviariae, in his et cloacas et murum circumducendum ... et forum porticibus tabernisque
claudendum et Ianos tris faciendos.
[13]
haec ab uno censore opera locata cum magna gratia colonorum. moribus quoque regendis diligens et severa censura fuit. multis equi adempti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.