Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[50]
Sed hoc autem exemplum et
superius aliam quoque efficiunt figuram, quae, quia
coniunctionibus caret, dissolutio vocatur, apta, cum
quid instantius dicimus; nam et singula inculcantur
et quasi plura fiunt. ideoque utimur hac figura
non in singulis modo verbis, sed sententiis etiam,
ut Cicero dicit contra contionem Metelli: qui indicabantur, eos vocari, custodiri, ad senatum adduci iussi;
in senatum sunt introducti, et totus hic locus talis est.
hoc genus et βραχυλογίαν vocant, quae potest esse
copulata dissolutio. contrarium illud1 est schema,
quod coniunctionibus abundat. illud ἀσύνδετον, hoc
πολυσύνδετον dicitur.
1 illud, Halm: ut, AG.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.