Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[33]
atque, ut ordinem sequar,
primum sunt quae imperitis quoque ad reprehensionem notabilia videntur, id est, quae, commissis
inter se verbis duobus, ex ultima prioris ac prima
sequentis syllaba deforme aliquod nomen efficiunt.
tum vocalium concursus; quod cum accidit, hiat et
intersistit et quasi laborat oratio. pessime longae,
quae easdem inter se litteras committunt, sonabunt.
praecipuus tamen erit hiatus earum, quae cavo aut
patulo maxime ore efferuntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.