This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei [2] dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis [3] et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vespera [4] multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia [5] factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem [6] et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali [7] et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos [8] tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores [9] si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est [10] notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus [11] hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli [12] et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri [13] videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant [14] hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere [15] iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem [16] dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare [17] sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum [18] et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu [19] Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate [20] non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui [21] at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat [22] annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis [23] dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent [24] qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt [25] qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania [26] adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius [27] convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel [28] facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri [29] et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum [30] in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu [31] et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia [32] multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia [33] et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis [34] neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant [35] et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat [36] Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere [37] cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum