previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus [2] dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga [3] ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses [4] dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam [5] ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob [6] dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis [7] retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae [8] si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis [9] quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem [10] ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum [11] dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego [12] perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris [13] at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es [14] iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde [15] loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis [16] ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent [17] virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa [18] abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace [19] dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam [20] tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua [21] dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum [22] dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel [23] dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum [24] cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum [25] tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es [26] et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem [27] dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum [28] narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat [29] veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel [30] locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo [31] et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: