Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Surrexere duces somno thalamisque relictis
Phidiacis sedere tronis, postquam ostia Gangis
Lustrarat croceis coniux Titonia flammis.
Tunc rex Iustinus cupiens victricia bella
5Audire, hoc Graium proceres omnisque senatus
Orabant. Tacitis ubi facta silentia linguis,
Annuit his Carlus, deflectens lumina terre
Cunctatus paulumque silens sic farier orsus:
"Edite Caesaridum generoso a stemmate regum
10Iustine, ingentes si nunc audire labores
Francorum cupis et tantis certata periclis
Praelia concussis totius viribus orbis,
Quae nos iam decimo pugnando gessimus anno,
Attigerim quamvis breviter fastigia rerum,
15Ante diem claudet celeris tamen orbita Phoebi
Dimenso caelo lucemque reducet Eois.
At referam causam et tanti primordia belli:
Impia pestiferi Maumetti inventa tyranni,
Qui se demissum aethereis mentitus ab astris
20Dulcibus illecebris mortalia pectora cepit,
Corruptum diris fedavit legibus orbem.
Hic Arabas Nilumque omnem Syriamque subegit,
Huius et infecta est pene Africa tota veneno.
Nos ergo humanae miserati incommoda gentis
25Turpe putabamus gelido pugnare sub axe
Nostraque Ripheis extendere montibus arma,
Neglecta tellure Dei, quam barbarus hostis
Servitio pressam longos impune per annos
Foedarat. Christi convulsa funditus arce
30Proque sacris illic aderant praesepia templis.
Quin etiam ipse Dei caelo demissus ab alto
Saepe mihi occurrens haec bella capessere iussit
Interpres Raphael. Cum nox involveret umbra
Tellurem, tum saepe Dei sum voce monentis
35Visus in arma rapi. "Cessas nostra opida, cessas
Extorquere feris tandem subrepta tyrannis?
Rumpe moras tecumque crucis victricia signa
Tolle! Iter incumbit longum, longique labores
Vosque manent terra, vos seva pericula ponto.
40Ne tamen absistas! Obstantia cuncta refringes
Compositoque domum remeabis foedere victor."
Arma iubente Deo sumpsi heroasque potentes
Delegi et validam robusto corpore pubem.
Qua Rhodanus pontum duplici discriminat alveo,
45Ter centum intravi rostratis navibus aequor.
Ac primum incolumes Phoenicum in littore turmas
Exposui, Christo ventisque in vota secundis
Has pelagi septem percurri mensibus oras.
Victores celsam Libani expugnavimus arcem.
50Nec mora, Sidonios infestis cursibus agros
Predati, Biblum, Cinarae regalia tecta,
Eruimus veteremque Tiron arcemque Damasci
Herculeasque domos uberrimaque arva Baruti.
Confestimque omnis nostro Phoenicia Marti
55Cessit; et hic paulum terrae pelagique labore
Defessus raptis curavit corpora rebus
Exhaustas redimens vires pugnisque futuris
Accinxit sese miles. Pars altera classis
Stratonis turrim celsamque invasit Ioppem,
60Cernitur unde procul nutrix Ierosolima Christi.
Hircano et Gaza evulsis captaque Machero
Et campum Hierici, quem colles undique cingunt
In formam circi, palmis oleisque virentem
Cepimus, ascissus cortex ubi balsama sudat.
65Illic Herodis celsas delevimus arces;
Horrendusque lacus fervente bitumine quamvis
Seviat et tetro perturbet sulphure caelum
Et scabra exhalans maculet rubigine ferrum,
Nos tamen accensas cymbis tranavimus undas.
70Perculimus pavidas magnis terroribus urbes.
Subversis vicis, caesis cultoribus igne
Et ferro villae castellaque cuncta ruebant.
Iusta Dei in sevos fieri sic ira iubebat.
Deseruere omnes trepida formidine cives
75Opida vicina, et celsis in montibus arces
Pars petit, ast alii deserta per invia raptim
Cum pecore et natis australes fugit ad oras
Mirrhiferamque plagam et calidam petiere Syenen.
Interea Syrii collectis viribus omnes
80A tergo instabant, Arabumque exercitus alter
A fronte urgebat. Longeque acerrimus armis
Dux erat ante alios dira feritate Tibaldus:
Nulla fides homini, divum reverentia nulla
Semifero, at dextra pollens et fortior astu.
85Ah, quotiens versis ficto terrore maniplis
Diffugiens furtim latebrosa in valle resedit,
Ut mox inclusos hinc inde invaderet armis!
Sepius et nostras inopino milite turmas
Sub lucem circumque obscura crepuscula noctis
90Turbavit castra, et coniectis eminus hastis,
Cominus ense ferox propius discurrere vallum
Ausus et hostili minitans se ostendere porte.
Famaque longinquos Arabas Nabateaque secum
Agmina concierat, peditum iam millia centum
95Ducebat pulsosque metu revocabat et ultro
Spem tollens varia instigabat voce cohortes
(Confectos senio Gallos longoque labore
Defessos siccis Arabum ostendebat in arvis
Expositam praedam): "Mecum distringite ferrum!
100Seiunctas sternamus opes, hostisque superbi
Impasti lacerent inhumata cadavera corvi!"
Est mons excelso subductus in aera dorso,
Quem Synnam dixere Arabes, in vertice cuius
Divina e celo Moses precepta recepit.
105Illic silva virens penitus radice sub ima
Obtegit angustas fauces, at caetera nudus
Vix humiles herbas nutrit tenuesque genistas.
At deserta siti regio est, nec pervia cuiquam
Externo, puteique latent, et saxea tota est.
110Hos aditus multo Petreius milite ductor
Firmat et insidias frondentibus occulit ulmis.
Post volucres equites mittit nostrosque lacessit
Eductis gladiis sevamque irritat ad iram
Paulatim sese retrahens. Ardentius agmen
115Idcirco insequitur nostrum. Precognita nobis
Fraus erat hostilis; summique cacumine montis
Ter senas iussi peditum consistere turmas,
Desuper ut valeant ingentia saxa rotare
Et simul a tergo tuto cedentibus obstent.
120At nostri, fauces artas aditusque malignos
Qui primi intrarant, iam sternebantur, et atrox
Victor Arabs instabat et undique claustra tenebat
Infestisque urgens telis ac voce minaci
Horrendam edebat stragem. Circumque supraque
125Prodibant curvis hostes hinc inde latebris,
Dumoso implicitos truncabant tramite Gallos.
Quod nisi praemissae summa de rupe cohortes
Petreios equites ingenti mole superne
Stravissent, dirum exitium caedesque fuisset
130Christicolis gentique mee. Sed percita clades
Raptim cum totis meme legionibus illuc
Compulit, et fessos hosti extorquere maniplos.
Stabat in angustis stricto mucrone Tibaldus
Faucibus ac portis praeclusae vallis et omnem
135Vim facile arcebat. Tum nobis aurea signa
Ethereis conspecta iugis minuere pavorem.
Mox fauces multo clamore irrupimus omnes,
Obvia cuncta neci damus et prosternimus ense
Custodes. Duplicat sevas spes addita vires.
140Illi ubi clamores, simul arma sonantia supra
Cervices sensere suas, formidine turpi
Proiectis fugere armis, perque avia furtim
Palantes nemora et silvestribus obsita dumis
Antra metu arripuere fugam, clamante Tibaldo:
145"Quo fugitis, miseri? Sic me vos traditis hosti?
Est ferro quaerenda salus! Victoria nostra est!
Inclusi ecce iacent hostes! Durate parumper!
Quando iterum in tanto pugnetis cardine? Quando
Implicitos fortuna dabit, spes quae altera restat?"
150Nequicquam haec timidis iactabat voce manuque
Obsistens, tantum vix regia substitit ala.
Ast alii deserta petunt retroque fugaces
Quadrupedes proni ferratis calcibus urgent.
Deletas ubi vidit opes seseque relictum
155Cum paucis, torvo suspexit lumine caelum
Sevaque in ingratos torsit convitia divos.
Post volucri dilapsus equo Petreius heros
Scenitas populos Gedrosiaque arva petivit,
Ut pastorales turmas nomadasque rebelles
160Colligeret rursusque acres in bella Macenas
Concitet Assyriaeque caput Babilona lacessit
Et cunctas in nos pharetratae Persidis urbis.
Hostibus interea caesis spoliisque receptis
Etsi animus ferret meus ulteriora petendo
165Devictum infestis telis urgere Tibaldum,
Hinc tamen usta siti regio nos terruit, inde
Interiecta palus graviter spirantibus undis
Incepto avertit. Tum primi causa laboris
Expugnata meis nondum Ierosolima telis
170Nos retro abstraxit. Quae mox fera bella peregi.
Interea Syrias debellavere phalanges
Ductores nostri atque urbes cepere superbas,
Quas rex Anthiocus, quas condidit ipse Nicanor,
Heracliam Tripolinque Laodiceaque tecta.
175Phoebeasque arces aurataque templa Dianae,
Quae nitidus silvis Phiton circumdat amenis,
Vertimus et Christo sacras ereximus aras.
Possidium et Paltum recidivaque saxa Marati
Petrosoque iugo insignis velut Isthmos Aratus
180Capta, nec Euphrates potuit nec Berrea nostras
Evitare manus. Bis centum in montibus arces -
Sed longum numerare omnes, quas cepimus urbes
Sydonios iuxta veteres Syrieque colonos.
Inter utrumque solum surgebat Apollinis aedes,
185Magnanimi Sesostris opus, commune duobus,
Unde Tyrus Syriusque simul responsa petebat.
Aureaque in medio templi fulgebat imago,
Gemmeus ex humeris pharetrati demonis arcus
Pendebat, totumque immani corpore serpens
190Cingebat cauda apprehensa, rictusque ferarum
Horrendus non unus erat. Delevimus igne,
Inque loco aeternae fabricata est virginis ara.
Nec mora, Samariam peragrans victore peregi
Milite Caesareasque domos Flaviosque colonos,
195Sebastem et Gamalem tangentem vertice nubes
Et notum sacris Cleophae sermonibus Emaum
Disieci, Liddam et dure cervicis Helirdam.
Natalemque Dei Bethlem parvumque Tonantis
Presepe aspexi supplex, ubi natus Olympi est
200Rex hominum divumque pater de virgine Christus.
Illic immundos sensi mugire iuvencos:
Haec loca victores Arabes fecere profana.
Nos vero egregium niveo de marmore templum
Christiparae et caeli regine ereximus arces.
205Perfectis meus inde sacris exercitus omnis
Proruit atque alacer celsam properavit ad urbem
Metropolim Iudae et densis circumdedit armis.
Quae quanquam valido multos munita per annos
Praesidio et Cerere invecta tolerare labores
210Posset et hostiles secura arcere tumultus,
Attamen ardor erat sceleratam excindere gentem
Protinus et longum per saecula quaerere nomen,
Ut, si nubiferum Ierosolima vertice Pindum
Aequet et aetherei transcendat culmen Olympi,
215Vel meus aereas reptasset miles in arces.
Haec urbs Eoae quondam clarissima gentis
Extitit et multos haec fortunata per annos
Innumeros victrix populos ditione subegit.
Quam prisci posuere Noae de sanguine patres,
220Cum primum Armeniis consedit montibus Arca
Cumque vagas curvum littus compescuit undas.
Urbs altis imposta iugis; circumque petrosus
Squalet ager, nulli fontes, nullum aequora flumen
Irrigat, at solum torrens de nomine cedri
225Montis Oliveti bruma de vertice lapsus
Per vallem Iosaphae exiguis vix labitur undis.
Attamen in media fons est uberrimus urbe,
Proximaque octavo lapidi sitientibus arvis
Cuncta arent, hostisque omnis secura furores
230Urbs facile arcebat turritis ardua muris.
Ter tamen eversa est: sic nulla superbia durat
Et legum neglectus amor. Manet ulctio sontes
Iusta Dei. Evertit demum dux Flavius urbem,
Commissi in Christum sceleris luit impia paenas.
235Romanus rursus posuit pulcherrima princeps
Nomine mutato maiori menia gyro.
Hanc Arabes centum tenuere impune per annos.
Postremo vertenda meis Hierosolima telis
Restabat pulso trans ultima Bactra Tibaldo.
240Signa meus miles propius victricia muris
Horrendo clamore tulit, fossasque profundas
Implere et scalis summa ad fastigia niti
Contendit; clypeo munitus culmina prensat
Saxa, sudes, contos ferrato umbone repellens.
245Menia pars subterfodiunt testudine densa,
Pars trabibus nexis portarum robora frangunt,
Tormentoque alii stridentia saxa per auras
Contorquent multis domibus factura ruinas,
Ligneaque attollunt castella aequantia turres.
250Hinc sudibus longis stantes pro turribus hostes
Detrudunt supraque urgent et menia nudant.
Acrius hoc Arabes nimiumque ferociter instant
Tincta Parectonio iaculantes tela veneno
Ac piceam in nostras iactabant lampada moles,
255Plurimaque ardebat flagranti machina teda.
Ipsae etiam matres summo in discrimine pugnae
Menia fracta novo reparabant aggere terre
Et late absconso complerant murice colles
Occultisque aditus laqueis fossaque latenti
260Munierant lenibus stipulis et vimine tecta,
Cecus ut intrantes fossarum falleret error
-Ceu taurum ignotis foveis venator agrestem
Excipit inque feram tuto venabula torquet -,
Quippe genus fallax Arabum est duroque labori
265Assuetum rapta vitam traducere praeda.
At meus in ferrum per mille pericula miles
Irruit atque omnes aditus explorat in urbem.
Haud secus Hircana catulis in valle relictis
Sub lucem stimulante fame magalia circum
270Rugit et horrendos laxat fera tigris hiatus
Discutit et vallos et claustra morantia vellit;
Pastorum non illa minis, non territa cursu
Latrantum, quam mille canes et tela sequuntur.
Desperata phalanx Arabum sub turribus altis
275Stabat et adverso ponebat vulnere vitam.
Sublimes quamvis contorta phalarica longe
E muris mediam raptos iaculetur in urbem,
Terga dedit nullus, sine spe truculentior hostis
Pugnando intrepide numerosos pertulit ictus.
280Captis nulla salus, victis fuga nulla patebat.
Funera quis stragemque urbis percurrere posset
Illius et nostros aeque narrare labores?
Nam nova ter clarum renovarat Cinthia cornu,
Ex quo bellando infestis obsedimus armis
285Celsa Palestine defessi maenia Syon;
Sanguineis tandem applausit victoria pennis.
Petreios ter mille equites Avicenna regebat
Sub duce consuetos olim pugnare Tibaldo,
Omnibus expertos belli artibus. Acer et audax
290Impia Christicolis victor devoverat arma.
Ut fractos muros, ut defensoribus arcem
Extinctis vacuam vidit, cum nullus equorum
Usus in urbe foret, nostrasque irrumpere turmas
Cerneret in muris (Iudeus transfuga tantum
295Rarus erat, potiusque metu quam fideret arci,
Pugnabat nullo moturus signa pavore),
Advocat instructos equites Nabatheius heros:
"O comites, quanto sumus in discrimine, quod nos
Exitium presens maneat, nunc cernitis", inquit,
300"Nudatam quis enim laceratis moenibus urbem
Defenderet? Cesis propugnatoribus arcis
Subsidium nullum, spes nulla relicta salutis!
Audendum tamen est, ne mox pereamus inulti!
Esto quisque memor patriae regisque suique!
305Aut hodie antiquas Arabum remeemus ad oras,
Aut, si Parca vetat reditus, cum sanguine multo
Hostili Stygias ulti migremus ad undas!"
His inflammati dictis clamore tremendo
Erumpunt subito portis sevamque procellam
310Dant equites Martemque ciunt gladiisque minantes
Invadunt alacres pugnam. Per tela, per hostes
Castra petunt primamque loco movere cohortem.
Haud secus Eolii patefacto carcere montis
Ventorum rabies furit et trahit omnia verrens,
315Immenso sonitu silvas, mare, sydera torquet.
Disrumpunt primas acies cuneosque refringunt,
Viribus ac ferro via fit, densumque per agmen
Sanguineis gladiis Petreia fulminat ala.
Cum subito Orlando, qui captam intraverat urbem,
320Nuntiat Elvetius retro cessisse Britannos
Emissosque Arabas puro decernere campo;
His propere auditis hostili ex aggere preceps,
Rupibus ex altis ut saxum, fertur in hostem
Et simul horrendo post illos intonat ore:
325"Siccine desertam fugientes proditis urbem
Hostibus?" et saxo Rhambei colla Philarci
Conterit et fulva moribundum extendit arena.
Haec ubi respexit morientis vulnera fratris,
Ingemuit Claetus victusque dolore parumper
330Constitit elinguis. Rabidas mox arsit in iras,
"Quo ruis?" exclamat, cum voce volatile ferrum
Torquet in Orlandum, rapidus simul eruit ensem
A femore: "En adsum fraterni vulneris ultor!"
Hasta tamen longe est ferrato umbone recussa.
335Cui tunc subridens converso immurmurat ore:
"Ibis, Clete, comes fratri, Stygiasque per undas
Una ambos nigra vectabit navita cimba!"
Dixit et ancipitem gladium inter tempora Claeti
Fixit et in geminas discisso pectore partes
340Prosternit longe mutilata cadavera terrae.
Inde alios ferit ense ferox. Simul additur illi
Ulverius comes et vibrans Amonius hastam
In Berosum -rupto stetit illa infixa cerebro!
Hic solitus fuerat radio labentia toto
345Astra notare polo et rerum praedicere causas,
Inspecta genesi supremam funeris horam;
Non tamen Albanae praesensit cuspidis ictum.
Te quoque Crineus quanquam dilexit Apollo,
Cenophile, et tenues resonanti pollice cordas
350Aurate pulsare lyre Cirraeque sub antro
Calliope docuit coniungere carmina nervis,
Occidis ipse tamen. Dum versibus arma sonoris
Concinis, abrupit resonantia guttura cuspis,
Umbraque purpureo fugit maculata cruore
355Ad Styga. Nec potuit Tyrius sycophanta Rinaldum
Effugere Agnonides, foderet licet aere volantis
Ilia cornupedis, scissis mucrone recepto
In spinis cecidit; gladio confossus eodem
Cossaeus Phiston, caesis qui civibus olim
360Assuetus fuerat gelidas Ediphontis ad undas
Praedari et Solocem magnis ditare rapinis.
Occidit et Pytheas sacrae regnator Edesae,
Qui caeli cursum, terrae qui noverat oras.
Corruit et ductor Parthorum ex stirpe Phraartes
365Arsacidum et Scaenae Babylonius accola Pyrrhus.
Stasius et rubrae dives sulcator harenae
Orlandum ut vidit stricto mucrone ruentem
Prereptamque fugam, sese de rupibus altis
Morte necem fugiens barathrum deicit in imum.
370Postquam Avicenna suos adverso Marte perisse
Cernit et infestas se circum adstare coronas
Prereptamque fugam et nullam superesse salutem,
Spumantem convertit equum et simul intonat ore:
"Sanguinis haud expers erit haec victoria Gallis!
375Visemus nigros per mutua vulnera manes!"
Sic frendens densam stricto petit ense cohortem
Et pugnans multam interimit sine nomine plebem.
Haud aliter pardus, quem densis undique telis
Pastores clausum magnis clamoribus urgent,
380Prelia dira movet tergoque herentia frangit
Spicula sanguineoque fremens venabula rictu
Mandit et horrendos saltu decurrit in enses;
Nec minus extremo furit in certamine rector
Petreius: gliscunt furiato in pectore vires,
385Contra tela ruit, demens molitur ab omni
Ense necem! Tandem milleno vulnere fossus
Corruit et vitam tenues efflavit in auras.
Nos alacres rapto per strata cadavera cursu
Labentem quassis muris invadimus urbem;
390Perque ipsas ferimur spumanti sanguine fossas
Aggere deiecto plenas murique ruinis.
Robora portarum stridenti a cardine vulsa
Prosternunt. Totis legionibus itur in urbem.
At matres altis nequicquam saxa fenestris
395In nos devolvunt atque ultima prelia tentant.
Telorum omne genus iaciunt, ingentia trudunt
Pondera, decutiunt labefactas funditus aedes,
Integra, siqua manent, flammas ad culmina iactant,
Dant se precipites supra ipsa micantia tela.
400Ac super armatas cecidere cadavera turmas,
Ut moriens saltem sub pondere conterat hostem
Transfuga, cui veniae fuerat spes omnis adempta.
Altaque victrices iam longe culmina flammae
Exuperant conduntque atra caligine caelum.
405Pars Arabum intrarat celsam Salomonis in aedem,
Portarumque aditus caelato obcluserat aere,-
Sed frustra! Irrumpunt Galli, trabibusque Rinaldus
Aerea contortis innixus limina vellit.
Fit strages! Multo despumat sanguine templum.
410Horror ubique, ignis, ferrum luctusque pavorque!
Auditurque fragor per tecta ruentia, qualis
Esse solet circum nimbosa cacumina Pindi,
Ut sacris reboant percussa Ceraunia telis,
Cum fera turbato iaculatur fulmina caelo
415Iupiter et crebris proscinditur ictibus aether!
Uruntur sacra templa deum veteresque penates,
Magnorum monumenta ducum, congesta crematur
Gaza, laboratasque auroque ostroque rubenti
Infectas urit vestes Vulcanius ardor.
420Ne meritas scelerum Iudei sanguine poenas
Persolvant nobis, ubi flammis cuncta dederunt,
Ardentem subiere pyram. Quos protinus ignis
Cum patria enectos cinerem convertit in atrum.
Exitus ille fuit belli: propriisque nefandae
425Perfidiae exegit dextris gens impia poenas.
Interea obscura nox terram involverat umbra,
Cum fumum et flammas combustae liquimus urbis
Et fessi rerum castris consedimus altis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: