Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Is Coritus mons est, veteris primordia Troiae,
Cornetum quo nunc urbs opulenta sedet.
Urbs muro non cincta fuit, mirabilis hic mons;
Conditor haud habuit pulvere calcis opus.
5Oenotriae gens nulla prior; monumenta supersunt
Maxima et in nullo plura reperta solo.
Sunt inmensa albis exhausta palatia saxis;
Multa nimis magnae mansio gentis erat.
Vivi intus fontes, excisa sedilia circum;
10Spiramenta locis dant penetrare diem.
Caelatum in quodam pulchrum est spectare lacunar:
Illa, reor, Coriti regia regis erat.
Sculpta ea perlegerent oculi memoranda, sed illud
Priscum longa dies attenuavit opus.
15Quin etiam effigies veterumque sepulcra virorum
Sunt et semideum, sunt simulacra deum.
Illic nulla tamen signata est littera testis:
Carmentis nondum venerat Italiam.
Plurima sunt oppleta: aditus si cura fuisset
20Scrutari, in multis multa reperta forent.
Quo magis antiqua est, hoc est reverentior aetas;
Idcirco loca sunt haec veneranda magis.
Tyrrhenum +per et hunc+ blanditur euntibus aequor,
Cum tenui zephyro carbasa pulsa tument;
25Planitiem inferius, qua mira opulentia rerum,
Piscibus aucta nimis Rumina bina rigant.
Quo minime dubites penetrasse hinc Dardanon olim
Ad Phriges, expediam, dum modo dicta notes.
Aurunci dixere senes: "Hinc Dardanus ortus;
30Hinc est Retheos ausus adire lares";
Hinc illum Coriti Tyrrhena ab sede profectum
Magnorum in numerum post abiisse deum.
Nunc: propiora leges: Aeneam huc egit Apollo,
Auxilium ut peteret gentis et arma suae:
35"Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum
Prima tulit tellus, accipiet reduces".
Responsum est iterum: "Coritum, Troiane, requiras".
Paruit hos veniens iussus adire locos.
Illum etiam Euander Mezenti misit ad urbem
40Ut fieret voti compos uterque sui.
Urbis Agillinae procul haud fundamina nota
Oraque Lydorum continuata mari
Hic stabant, qui tunc inerant Minionis in arvis;
Hic salsas Minio fertilis auget aquas,
45Et Pirgi veteres intempestaeque Graviscae
Monte hoc non distant milia plura decem.
Istinc ille pius Coriti penetravit ad urbes;
Istinc electos duxit in arma viros.
Regnarant Coritus simul hoc Electraque regno;
50Dardanus bis genitus conditor Ilionis.
Plura referre queam; tamen ista Vitellius oro
Sint tibi de Corito, care Philelphe, satis.
Et idem
Quae nunc Cornetum est, Italorum ante omnia regna
55Urbs erat haec olim regia metropolis.

1 clarissimo vatum et praestantissimo militum | domino Francisco Philelpho L. Vitellius

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: