Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Paridi Caesareo

Ora Meduseis spectans crinita colubris
In saxum versus ne liber hic rigeat,
Exue bellisonum doctae thoraca Minervae
Et mea palladia carmina veste tege;
5Aegide vel foveas: haec aegide scripta fovebis,
Ire superba tuo si sinis auspicio.
"Haec bona sunt" dicent omnes "Paris ista probavit,
Iudice quo Pallas est pulchrior Venere".


2. in Parim Caesareum

Quas metit Phariis segetes Menphiticus arvis,
Incola, cum tibi dent iugera culta, Paris,
Largaque fundanis spargat vindemia labris
Campanique ferant dulcia musta cadi,
5Praessa Venaphrani sub pondere bacca trapeti
Impleat et suco plurima vasa suo,
Det tibi pulchra Tyros, det vellera clara Tarentum
Parmaque non vili Gallica mittat ove,
Possideas aurum, gemmas, chrysendeta, mensas
10Quaeque gerit Ganges munera, quaeque Tagus,
Et studeas duro montem superare labore,
Bellerophontei quem rigat unda lacus,
Et coeli causas et noscere fata deorum
Phoebaeos motus tergeminumque Iovem,
15Laudandus vere es: facile est qui paupere mensa
Coenat et angusti tecta colit tuguri
Assuetus mala cuncta pati virtutis amore,
Ferre sitim longam vel tolerare famem
Et decus et laudes et clarae praemia famae
20Quaerere, divitibus quaerere difficile est.


3. Paridi Caesario

Si te discordes peterent Venus aurea, Pallas
Et Iuno ut Phrygium iam petiere Parim,
Non tu promissae corruptus amore puellae
Praestares gnydiae munera fulva deae,
5Bellica Gorgoneos sed quae gerit aegida vultus
Solaque cirrhaei quae bibit amne lacus,
Praeponens sceleri decus immortale sacrumque.
Qui facit hoc merito dicitur ille Paris.


4. Paridi Caesario

Possidet arva Paris numero sine pinguia; quid tum?
Triptolemi multos fertile munus alit.
Dulce legit nectar superantia Massica; quid tum?
Post illum multi bacchica dona legunt.
5Fert vestes tyrio phucatas murice; quid tum?
Purpura plebeos nunc pretiosa tegit.
It Scyticis nitidus gemmis et iaspide; quid tum?
Tonsor habet gemmas et coquus et lanius.
Plectra senis docti doctus movet aurea; quid tum?
10Cum Phoebo vates Gorgonis arva colit.
Noscit Aristotelis divini dogmata; quid tum?
Illum socratica Mantua laude probat.
Octipedis cancri describit sydera; quid tum?
Hunc celebrat solum Mincius astrologum.
15Cum multis hunc esse virum splendor facit auri,
Cum paucis Phoebi munera semideum.


5. eidem

Mantua laetatur gemino nunc munere: Martis
Pectore belligeri, Pallados ingenio.
Illud Turcus habet latii spes unica regni,
Hoc Paris Ausonii fama decusque fori.


6. eidem

Formosam rapuit Paris puellam
Grais Iliacus. Paris disertum
Sermonem rapuit meus: rapina
Haec est inclyta, nobilis, superba.
5Namque illa ut patriae dedit ruinam,
Haec clarum patriae dabit triumphum.


7. Antonio Lauredano

Immerito coeli quod sit grave vulnus ab axe
Limina sydereo sub Stygis atra trahi,
Sedibus et summis crudeli sub loca ferri
Sorte quibus populi sordida turba sedet,
5Antoni noscis, latiae cui plectra Minervae
Prima meduseo de grege musa dedit,
Et dulcem volucer citharam tegeaeus, Apollo
Cui propria tribuit laurea serta manus,
Cui patet Arctophylax, Serpens Geminique lacones
10Inter et oppositos sydera quaeque polos,
Tergemini qui fata Iovis, qui saecula cernis
Et quae perpetua foedera lege manent;
Et tamen expulsus patria sine labe fuisti
Cuius eras tutor sedulus, immo pater;
15Quo faveas miseris, postquam fortuna serenis
Te nunc luminibus prospicit atque fovet.
Falcifer, ut nosti, miles fortissimus, acer,
Pallados armisonae gloria, Martis amor
Iam fuit imperio vestri sine crimine regis
20Privatus sanctae munere militiae.
Tranquillae placido voluit sub tempore pacis
Nec tamen intactam contemerare fidem
Nec ducis alterius scribi sub foedere. Tellus
Sed quia nunc sparso sanguine tota rubet,
25Et Bellona furit, iuratas ferre cohortes
Inter fulva petit quae movet arma Leo
Et vestro sub rege mori. Celebretur, ametur,
Munera dent illi plebsque patresque simul.
Arma gerat rursus, iubet hoc lex Martia; belli
30Tempore nam solus qui petit arma, petit.


8. de morte Angeli Politiani

Quo cecidit fato nostri decus Angelus aevi
Gentis et hetruscae gloria, scire cupis?
Icterici non hunc labes tristissima morbi
Febris ad elysias vel tulit atra domos,
5Non inflans humor pectus, non horrida bilis
Mortiferae pestis denique nulla lues.
Sed quoniam rigidas ducebat montibus ornos,
Frangebat scopulos, decipiebat aves,
Mulcebat tigres, sistebat flumina cantu
10Plectra movens plectro dulcius ismario,
"Non plus threicium laudabunt Orphea gentes"
Calliope dixit, dixit Apollo "Linum,
Iamque tacet nostrum rupes heliconia nomen"
Et simul hunc gladio supposuere necis.
15Mors tamen haec illi vita est; nam gloria magna
Invidia Phoebi Calliopesque mori est.


9. de morte Ioanni Pici Mirandulae

Picus amor Phoebi, cui se concesserat omnis
Permessi liquido quae dea fonte bibit,
Cui totam Pallas dederat se, sacra verendi
Iussaque facundo qui Iovis ore refert,
5Aurea sex lustris migravit ad astra peractis,
Iussissent illum non quia fata mori,
Sed quia natus erat phoebeas disceret artes
Ut: tantum summa cur deus arce tonat,
Cur densae glomerantur aquae glacialibus oris,
10Cur riget aeterno frigida bruma gelu,
Sydereus rapido cursu cur volvitur axis,
Cur colit arctoum parrasis ursa polum,
Sydera quod firmet pondus, iubet illa moveri
Quae virtus, superis tecta quis alta dedit,
15Quid mare sit, quid sit tellus, quid lucidus aer,
Flammea vis semper cur loca summa petit,
Quid Deus est, causae cunctarum denique rerum
Noverat, et quantum noscere quisque potest
Et genus humanum patitur. Super astra rogavit
20Ire gravi linquens sub grave corpus humo.
Mortuus est igitur poterat plus vivere Picus
Non quia, sed quia plus discere non poterat.


10. de eodem

Multifores frangit calamos flens Attica Pallas,
Frangit iantheam moesta Thalia lyram,
Innuptas Phoebus laurus radicibus imis
Evellit, myrtum dissipat alma Venus,
5Pampineas Bacchus vites hederasque sequaces,
Blanda poetarum munera, falce secat;
Turritam posuit Cybele lachrymosa querelam,
Astriferam posuit Iuppiter ipse suam.
Ignoras causam? Musarum gloria, Phoebi
10Spes, Cybeles lumen, Pallados atque Iovis
Et Bacchi et Veneris numen, sub tempore Picus
Maturo nondum corpus inane iacet.
Musa iacet quaecumque, iacet Venus alma, deorum
Rex, Cybeles, Bacchus, Pallas, Apollo iacent.


11. de morte Georgii Merulae

Discite virtutem, iuvenes; nam sola beatos
Nos facit et dirae non timet arma necis,
Fortunaeve minas aut saevi spicula fati,
Quaeque facit tremula curva senecta manu.
5Verba fidem capiunt nunc ista: Georgius ille,
Ille decus latii deliciaeque fori,
Pallados ausoniae spes unica, fama sororum
Inclyta, rugoso iam gravis ore senex,
Florebat claris iuvenis virtutibus; auri
10Pauper et auratas dives habebat opes.
Sortis et insanae fluctu iactatus iniquo
Clauserat immota sub statione ratem,
Et nunc post clausum funus manesque sepultos,
Vivus agit vitae tempora laeta novae.
15Qui virtute nitet longis iam debilis annis,
Pauper et infoelix et tumulatus humo,
Laudibus immodicis longis non debilis annis,
Pauper et infoelix et tumulatus humo est.


12. dolet nimis pertinaciter | ab amore vexari mortales

Horam temporis haud beatus unam
Candenti valeo notare gemma.
Iactatus variis, miser, procellis
Huc illuc, veluti levis carina
5Ventos cum tumida ferus caverna
Cunctos Aeolus impulit furentes.
Pulsat me Venus impudica coesto,
Exurit calidis proterva flammis,
Astringit laqueo, fodit sagitta,
10Tundit, dilacerat, quatit trahitque.
Si sylvas peto, poscit illa sylvas,
Si fontem, liquidas natat per undas,
Si pontum, levat et premit rudentes,
Temonem moderatur et gubernat,
15Si Martem sequor, induit cruentam
Loricam, caput horridum Medusae.
Semper denique quo gravi dolore
Cogar ducere fletibusque vitam
Ingratam miseris, it et moratur
20Quo gressus ago, qua moror vel ora.


13. admiratur varias Cupidinis vices

Dulcia si Gnidiae Veneris sunt spicula, cur est
Creditur ut tantum semper amarus Amor?
Si pietate nitet clemens, violentus et acer
Dicitur a multis cur sine lege viris?
5Mente fidem servans stabili, cur perfidus? Auri
Largus et auratas an sibi servat opes?
Saevus corda ferit iaculo si, ducere vitam
Qualiter intactam dilacerata queunt?
O nectar tristi commixtum dulce veneno,
10Spes sine spe, multis gaudia iuncta malis!
Mutat amans varias sedes et tempore parvo
Exultat, ridet, flet, canit, odit, amat.


14. in amicam

Numquid, deliciae meae, puella
Te clemens pietas movebit unquam
Ut non, ferrea, me trahas misellum
In flammas sine fine saevientes?
5Ostendis faciem mihi decoram,
Pectus candidulum, comas nitentes,
Qui fulgent oculos magis vel axe
Celesti, colit alta cum iuvenci
Phoebus cornua vel casam laconum.
10Sed spectacula non gerunt salutem
Haec nobis, iuvat haud parum videre
Fontem si nequeo sitim levare.
Mercator mare sedulus per altum
Non aurum petit, indicas vel gemmas,
15Ut tantum videat, nitore laetus,
Aurum quo capiat sed et lapillos.


15. in Dindimum

Cur lachrymas spargis, voces cur fundis inanes,
Est tua quod multis uxor amica viris?
Desine tristari: Veneris timet illa pharetram
Nec vult caelestes laedere, sancta, deos.
5Est hilaris, clemens, mitis, iucunda, cruorem
Non amat, insidias negligit atque dolos.
Si quae forte tuo non est defossa ligone,
Vinea det plenis dulcia musta cadis,
Non capies, laetas alio si vomere fruges
10Tempore maturo vel tua rura dabunt?
Implebit thalamos natis, te magna nepotum
Blanditiis ludens turba vocabit avum.
Munera quae veniunt non magno parta labore,
Quam preciosa magis, tam magis illa placent.


16. ad Venerem

Si spuma maris es Venus creata
Frigentis, velut in suis libellis
Scribunt hystorici, canunt poetae,
Uris qualiter ore quicquid afflas,
5Ut gramen leve, pineas vel taedas
Sulphur Sicaniis focus vel antris?
An flammae gelidis manent sub undis,
Nix illas fovet aut liquore denso?
Et cur, marmore durior fodit quod
10Saevus Dalmata, semper es proterva
Si molles, liquidae, leves, tenellae
Sunt undae? Soboli tuae repugnas;
Nunquid concha Erycina quae tulit te
Sylvas Idalias ad et Cithera
15Testae duriciem tuo maligne
Fixit pectore, sanguis et parentis
Ardebat crepitantibus favillis?
Ah quanto melius, benigna, mitis
Existens, nitido reges honore
20Quicquid spectat Eryx, Gnidos Paphosque!
Rex gaudet, regit, imperat beatus;
Flet, saevit, timet, angitur tyrannus.


17. de confessione Sylviae

Diceret omne scelus sacro cum nostra ministro
Sylvia, demisso qui tegit ora sago,
Qui sua nodoso circundat corpora loro,
Qui gerit intecto concava ligna pede,
5Non Cereri fruges, Baccho non vina, dedisse,
Non Dryadum placidis florida serta choris,
Vicini rapuisse pecus, mulsisse iuvencas,
Suppositas multa vite tulisse sudes,
Legisse ex alio pullos atque ova cubili,
10Ille illi: "Virgo, dic mihi, nunquid amas?".
"Vivit amor nostro semper sub pectore, semper
Ante sacros iaceo victima grata focos.
Nec mihi libertas chara est, servire laboro
Hoc ego nec crimen nec scelus esse puto.",
15Respondit: "Scelus est fructus quo parturit arbor,
Quo segetes gignunt iugera culta suas,
Quo vestitur humus, generant animalia, summus
Denique quod iussit qui colit astra Deus?
Si quis amans peccat, iustum est odisse; sed odit
20Qui quoniam peccat, non amor est vitium."
Vir sacer ille lapis stetit ut vix mobilis atque:
"Me vincis, fateor, Sylvia", dixit, "ama."
Quaeque puella suo Cicerone disertior ore
Verba dabit Veneris, quae pia castra colet.


18. illustrissimo Hermeti

Si mihi fata dabunt maturae tempora vitae
Tangere, si fieri sydera laeta senem,
Tunc tua gesta, tuos, principe invicte, triumphos
Carminibus Latiis Cecropiisque canam.
5Teque Palestina modulabor arundine, quamvis
Nec potero laudes tunc quoque ferre tuas.
Ingenium superas vatum, vix dicere posset
Et decus et mores Cynthius ipse tuos.
Nam pius es, clemens, facundus, fortis et acer,
10Strenuus, ingenio vir gravis, ore puer.
Denique quem deceant Martis duo tela cruenti,
Robur avi patris vimque decusque tui.
Sed tamen enitar, tibi cor cape pignus amoris.
Sed mare quis parvo claudere vase potest?


19. eidem

O ducis invicti frater, quem bellica Pallas
Uno donavit Gorgonis angue comae,
Qui, cum letifero turbatus sibilat ore,
Trax timet, Illiricus, Celta, Sycamber, Arabs,
5Itala regna tremunt, formidat denique totus
Orbis et indomitos Mars ciet acer equos.
Te furor et belli rabies cecidere, quod atrum
Iam iam tollebat saeva per arma caput.
Quis dubitat? Veneti religasti regna leonis,
10Imperio fratris semper amica tui.
Pax erit et placidae capientur munera vitae.
Gramina bos carpet, gramina carpet ovis;
Non spes agricolas fallet, non milite saevo
Virgineum perdet rapta puella decus.
15Non lachrymis natum genetrix pia sparget ademptum,
Frigida non fratris corpora maesta soror,
Non concussa cadent ballistae verbere tecta.
Denique te vivet faemina virque duce.
Qui nobis firmas, Hermes, sub tempore primo
20Ore tuo pacis foedera sancta piae,
Augusti latum tribuent tibi numina regnum.
Virtutis splendor denotat ista tuae.


20. Galesio Nichesole

Aegoceros gelidam nimbis nunc imbuit urnam,
Horret et Arctoo frigida bruma gelu,
Stringuntur pluviae densos glomerant in orbes,
Nix cadit et glacie prata lacusque rigent,
5Sepibus exustis tacitas fringuilla querelas
Murmurat, in stabulis clauditur omne pecus,
Vix faciunt thalami tutos nos frigore clausi,
Vix ingens Boreae servat ab ore focus;
Et petis ut veniam, cum sit mihi penula qualem,
10Cum peragit ludos, cercopithecus habet,
Et qualem pictas collo qui naufragus undas
Sustinet amissas ut prece quaerat opes,
Quam Syrus Hetruscos cum vomere scindit agellos,
Gestat Aricinae quamque rogator aquae,
15Quam qui permutat fractis sua sulfura vasis,
Qui tepidum populo vendit et asse cicer.
Non veniam: credis tibi me promissa negare?
Falleris: ille negat qui sine iure negat.


21. de Cupidine

In nos si tantum possunt tua tela, Cupido,
Sub virtute tua si cadit omne quod est,
Si superare Iovem potuisti iuribus ipsum,
Si cecidit telis victus Apollo tuis,
5Spicula si Martis cedunt tibi victa sagittis,
Dic cur insidiis uteris atque dolis?
An quia tela ioci tua sunt et spicula fraudes?
An quia fraude tua saucia corda facis?
Incautos cautus superans, armatus inermes
10An quia vi fortis doctus et arte vales?
Credimus hoc: sed cur laqueos et retia gestas?
Non decet armatum vincula ferre ducem,
Venator gerat haec: ridet Mars, ridet Apollo
Cum cernunt manibus talia vincla tuis.
15Quo vel ad arma tuis venias fortissimus armis,
Et spernas fraudes inclytus atque dolos,
Et tibi, quod fas est, laqueos et retia ponas;
Negliget aut sceptrum foemina virque tuum.
Qui virtute valet, valet et praestantibus armis
20Non opus est fraudes insidiasque sequi.


22. in Marcum Antonium Maurocenum

Non tauros mactare licet laetasque bidentes,
Mascula odoratis non dare thura focis,
Ut tibi dii faveant, placidam dum conspicis urbem
Quae te pretorem gaudet habere suum.
5Non opus est tepido quod viscere spectet auruspex,
Quo fortunatae sint tibi, Marce, viae,
Quod servet volucrum cantus, servetque volatus
Augur; agunt nullae nam tibi munus aves,
Tu non augurio, tu non es subditus astris.
10Nec sacra crinitus pro Iove Phoebus agit.
Ista viri faciunt, satis est pro numine numen
Ponere: nunc nullus te negat esse deum.


23. pro arce Rovereti

Qui Capitolinae iam moenia fecerat arcis,
Hoc factum fieri posse negabat opus;
Mausoli clarum qui struxerat ante sepulcrum,
Hoc factum fieri posse negabat opus;
5Pyramidum doctos qui vicerat arte magistros,
Hoc factum fieri posse negabat opus.
Sed tamen hanc arcem contrina prole Iacobus
Fecit et egregiae condidit artis ope.
Namque caput medio tollit de marmore, duros
10Firmat in medio marmore dura pedes.
Marmoreos miles thalamos colit atque satelles,
Marmoreos sotii marmoreosque duces.
Sunt triplices valvae, triplices sunt ordine muri
Rideat ut sospes quisquis in arce sedet.
15Non aries fortis, non huic balearica plumbum
Invictae torquens funda nocere potest.
Inclytus hic vere est: nam quae natura negabat,
Nec fieri poterat, nobile fecit opus.


24. Marco Antonio Mauroceno

Non quas mittit Arabs, non quas Panchaia tellus,
Non quas Aethiopum Cappadocumque domus,
Non quot Pactoli de flava munus arena
Divitias Craesi Lydia tota legit,
5Non quae Carpathio nascuntur gurgite conchae,
Non quas Aeoi litora Gangis habent,
Ut teneas fragili credis te, Marce, carinae,
Impatiens Scytichae frigora ferre nivis,
Quique Borysthenea ventum furit improbus arcto,
10Quique sub opposito concutit arce polo;
Sed quae Cecropiis sunt condita versibus et quod
Romanum docuit lingua diserta sophos,
Saepe legis. Merces haec sunt et dona sororum,
Quas non Arctophylax, nec Cynosura regunt.
15Nobilis es vere; nam circum nobile tantum
Mens tua versatur candida semper opus.
Sic portans merces intrat de iure senatum,
Ut de iure sedet curvus arator eques.


25. eidem

Miraris forsan numerosos condere versus
Me quoque, Phoebeam tangere saepe lyram.
Iuppiter et Pallas, Phoebi doctaeque sorores
Talia non possent munera ferre mihi.
5Quod natura iubet, quod candida formae
Utere muneribus, utere sorte tuae.


26. Petro Bravo de die Natali

Luciferi redeunt semper celebranda decembris
Tempora, natalis lux redit alma Iovis.
Ante fuit semper, magni qui conditor orbis,
Nascetur; pariet filia casta patrem;
5Induet humanae spolium miserabile formae
Ut torvo Stygii liberet ore canis.
Iam fas est taceant vadimonia, iurgia, lites,
Atque suburrani garrula turba fori,
Cerdones, lanii, tonsor, ludique magister,
10Ictibus et crebris qui ferit aera faber;
Et quos, Petre, tibi misit Nilotica tellus,
Accipiat calamos scortea theca suos.
Sancta sacerdotes modulantur carmina nostri,
Ite procul Satyri, Moenades ite procul.
15Ebria non nobis tygris, non sordida vino
Thyas et anguigero gens fera crine placet.
Victima caesa litet, cumulentur honoribus arae.
Suspendat picto munera quisque tholo.
Post sacra, postque preces, post plurima dona deorum,
20Damnoso certet cum cane pulchra Venus,
Et resonent moto tali, vel iacta fritillo
Tessara quo vitreo calculus hoste cadat.
Qui coluere Iovis lucem, docuere priores
Natalis Christi nos celebrare diem.


27. Virgilio Zavarisio

Nunquid Caucaseas adhuc salebras,
Et raucae scopulos feros Maleae,
Et quae marmora Dalmata revellunt
Caelsis rupibus arduis vel antris,
5Quae dat Synada, quae gerit Carystos,
Quae Scyron colit, preces benignas
Promens pectore, Virgili, protervo
Traxisti, iuvenis? Notare sub te
Qui iuris calamo severiore
10Res sacras didicit, diem Liburnus
Cum dicit Gabio, vocatur in ius
Cum tristis reus audit et senatus
Messalae lepidi, gravis Severi
Sermonem, tacitus iubet tribunus
15Plebem solvere crimen hoc et actis
Inscribi; levis hunc tenebat ira
Quem solvit populi pius magister
Quod, si stat veluti silex procellis
Aut turris levibus superba ventis,
20Impellas citharae fides canorae
Plectro quo lapides soles movere,
Quercus ducere montium per arces,
Cursus sistere fluminum, leones,
Pantheras, iaculos, lupos, bisontes
25Mulcere, excutiet sonus malignam
Dulcis saeviciem, potest metallum
Durum frangere; namque qui resolvet
In partes lapidem, licet sit asper
Et durus nimis et nimis molestus.


28. Philomusio vati

Si peterem nummos preciosaque vasa Corinthi,
Quas quoque dat vestes luxuriosa Tyros,
Deberes vestes preciosaque vasa Corinthi
Et mihi purpureae mittere dona togae.
5Foedus amicitiae iubet hoc. Iubet augur Apollo
Cultores gemini verticis esse pios.
Nunc, cum verba petam, dic qua ratione negare
Illa potes. Dices: "Et tibi verba dabo".
An mihi respondes sic? Non mihi te dare vates
10Verba peto, pro me verba referre peto.


29. in saevissimos latrones Nogariae

Ut tria latrones raperent sestertia saevi,
Securum gladiis diripuere virum,
Moenia saxosi qui solus ab arce Tridenti
Quaerebat, misero non bene visa Remo.
5Nox erat; hoc tantum facinus, miserabile, saevum,
Taxatum summa non fuit invidia.
Namque die crimen factum si tale fuisset,
Sub Styga conversis Phoebus abisset equis.


30. in eosdem

Per nemora et montes securus perge viator,
Arma times saevi ni truculenta lupi.
Non plus latro colit sylvas; per rura, per agros
Accumulat raptas sanguinolentus opes.
5Fert clypeum messor, galeam, thoraca, sagittas,
Induit et pictam miles ut ipse togam.
Carpe, viator, iter cautus per rura, per agros,
Saevius agresti milite nam nihil est.


31. de nomine Nogariae

Infaustum posuit tibi, saeva Nogaria, nomen
Qui dudum vates maximus ille fuit.
Nam si tunc precibus sanctis delubra colebas
Atque dabas summo mascula thura Iovi,
5Te sceleri cumulare scelus te nigra videbat,
Praecipites Herebi ferre sub antra gradus.
Implesti nomen, mortales perfida mactas
Insontes, miseras ut lupus acer oves.
Nomine reque noces, caveas tamen improba; namque qui
10Sic nocet et sibimet est opus ut noceat.


32. de morte Francisci Crassi

Multa senem fugerent Crassum ne commoda, vultu
Cogeret atque alio sors mala multa pati,
Mors iuvenem rapuit; rapuisset quae fera si sic
Pompeium coleret non socer astra deus.


33. eiusdem

Dux cecidit victi Crassus post funera belli,
Aeternum nomen Crassus ad astra tulit.
Nam, victor moriens, cum plus non possit ab hoste
Vinci, perpetuae nomina laudis habet.


34. ad Bartholomeum Branzonum

Bartholomaee, decus clarum quo forma superbit
Tam bene pictus habes cum bene vivus habes.
Lumen inest oculis picturae quale sereno
Splendet Phoebeis aethere luminibus,
5Purpura lacque genis, fulvum sub crinibus aurum,
Pectus ebur pingit, collaque labra rosae.
"Non loquitur", dices. Dabit et natura loquellam;
Namque modus rerum quod petit illa facit.
Ore, oculis vivens, vivas ut voce necesse est.
10Vivere sic potuit Pigmalionis opus.


35. de puero mira arte picto

Da puero vocem picto natura, magistras
Tollat ut artificis candida fama manus!
Nec fieri timeas portentum, picta loquetur
Non facies: nam cum te duce verba dare
5Incipiet pictam tunc desinet esse; videtur
Hoc tantum quoniam picta quod ore tacet.


36. de eodem

Aut ars naturae pingit nunc iuncta potenti,
Aut hoc naturae dextera fecit opus.
Nam tantum vario faciemque manusque colore
Quae formare potest, non generare potest.


37. in Caeculum

Quam pius in fratrem Gallus, quam frater in illum,
Dyndime, sit, versus hos lege, certus eris.
Frater habet mensas dives quas Gallus eburnas,
Quae frater dives iugera Gallus habet;
5Fulva dedit fratri Gallus chrysendeta: frater
Tradidit auratas, Galle, tibi pateras.
Vestibus utuntur paribus, domus una, supellex
Una illis, gemino corpore mens eadem.
Quod ne concordes animos vis distrahat ulla,
10Coniuge de fratris pignora Gallus habet.


38. de eodem

Hystorias omnes et sacra poemata vatum
Assidua si quis sedulitate legat,
Non tamen inveniet tanto pietatis amore
Quae iungant fratres vincula sancta duos
5Quanto se Gallo coniunxit Caeculus. Hector
Nam pro fratre suo si ferus arma tulit
Afflixit Graecos omnes et saepius illi
Dilectam tribuit non tamen Andromachen.


39. de eodem

Caeculus ut Coo pingatur Apelle meretur
In tabula laudis clara trophea suae:
Gesta quibus superat magnorum maxima regum.
Non tamen ut tulerit Pallados arma ferae
5Struxerit aut Pario sublimia marmore tecta,
Vexerit aut plena fulva metalla rate,
Coniugis at fratri cessit quia foedera Gallo.
Hoc Syriae regem tollit ad astra decus.


40. de eodem

Obliquo ponas fratres quos Iuppiter axe,
Per quem flammiferas ducit Apollo faces,
Sunt gemini, Laedae soboli iungenda propago.
Nam velut alternis sydera Castor habet
5Et Pollux, thalami divisit Caeculus horas,
Uxorem alternis Gallus et ipse premit.


41. de eodem

Aestivae fugiens Veneris dum spicula linquis
Coniugis amplexus delitiasque tuae
Et simulas aliis urbem te poscere causis,
Coniugis in thalamo, Caecule, Gallus adest
5Et, simulans aliis illum se poscere causis,
Quam fugis exanguis strenuus ille petit.
Quis vestrum melius simulet tua dixerat uxor,
Tempore quae longo te simulare cupit.


42. de eodem

Uxorem fratris cessisti, Caecule, Galli
Arbitrio, thalami iura fidemque tui.
Furta nec ulla times: Phrygiae quod numina matris
Ut mos est Gallis hunc coluisse putas.
5Sed temet fallis: Samia non inguina testa
Perculit, exausti non gregis iste vir est.
Castratus Cybelis quamvis sit, Caecule, Gallus
Testiculos Veneris, Caecule, Gallus habet.


43. de eodem

Non odii flammis, tumidae non perfidus irae
Fulmine, non aliquo Gallus amore furens,
Te videt ast quoniam tenuem sine viribus umbram,
Non aptum Veneris spicula ferre manu.
5Pro te vult clemens tantos tolerare labores,
Tot mala, tot clades tantaque damna pati.
Hic est verus amor, pietas haec maxima fratris
Ut valeas vires debilitare suas.


44. de eodem

Legerat infames mensas coenamque Thiestis
Caeculus et miseri tristia fata senis.
Crimen et exhorrens saevum, damnaverat omnes
Sanguine qui sparso vulnera fratris amant.
5Ecce, videt Gallum qui candida colla petebat
Coniugis et niveos, non sine fraude, sinus.
Conticuit: potius dilectae maecus haberi
Coniugis exoptans quam nece fratris atrox.


45. de eodem

Nihil nisi quod prestas uxori, Caecule, verba
Aut tantum variis oscula mixta iocis,
Aures illa tibi tantum dat, Caecule, reddit
Et merito variis oscula mixta iocis.
5At Gallo peragit quia rem res sedula praestat.
Accipe, lex iubet hoc, munera quae tibi das.


46. de eodem

Sunt tua quos peperit coniunx tibi, Caecule, nati.
Sunt peperit coniunx quos tua, Galle, tibi.
Quos tua non peperit tibi sunt quoque, Caecule, nati,
Quos tua non peperit sunt quoque, Galle, tibi.
5Res nova: quae vobis sunt pignora, pignora non sunt,
Est idem vobis filius atque nepos.
Haec solvat Phoebus: vestrum, quis credat, uterque
Unius pueri patruus et pater est.


47. epitaphium Philomelae

Hic rigidus, Philomela, lapis te claudit; eodem
Tempore nata mihi, tempore rapta mihi.
Dii bene: nam postquam debeas nata iacere,
Me patre, quod nondum me patre nata iaces.


48. Silvula Hieronymum Veritatem | perfidiae accusat

Quae tecum loquitur puella, quae te
Amplexu fovet et libidinosis
Verbis provocat ad thori iocosas
Picti delicias, femur tenellum,
5Pectus candidulum, manu proterva
Quae monstrat tibi, quae tibi volenti
Praebet basia dulcibus labellis,
Signat dentibus et genas malignis
Exardens Sybaritico furore,
10Haec est saxea firmitas amoris?
Haec aevo stabilis fides diurno?
Hoc vult nobile nomen ac honestum
Quod stirpi proprium tuae tibique est?
Sed credas tua me canente furta
15Qui te nomine veritatis omnes
Falso perfide nunc vocant, vocantur
Vero nomine falsitatis omnes.


49. Ioanni Matheo Averoldo

Pro te Tartarei peterem qui limina regis,
E qua centimanus fulminat ore Gyges
Zancleaeque sinus Scyllae saevaeque Carybdis
Qua pellunt fragiles aequora surda rates.
5Me fugis: hoc scelus est, hoc ingens crimen. Amicum
Et post te dicis vincere Pirithoum.
Non amat atque colit quisquis timet, invidit, odit:
Redde vices Pyladi, te colo, te veneror.


50. in Sylviam

Cur tam ferrea semper es puella?
Credis forte tui iubar nitoris
Longis ducere saeculis decorum?
Sed te decipis impudens: capilli
5Aurum qui superant comasque pulchrae
Aurorae croceas, cadent senecta
Tristis cum veniet tremente gressu.
Oris purpureum tui colorem
Squallentem fieri videbis et tu
10Exanguis, moritura, curva, tristis,
Mamis horrida pendulis, aperto
Rugosi femoris vomens hiatu
Flebis praeteritum misella tempus.
Curru pervolat ecce clara Phoebus
15Velox sydera; labitur citatis
Tempus cursibus ut solent volucres,
Ut sulcat mare flantibus carina
Ventis, ut iaculus manu potenti
Impulsus rapidis vel amnis undis.
20Dum fas est igitur decus iuventae
Exerce et facilis velut puella
Munus da Gnydiae deae iocosum.
Lascivit merito tener iuvencus,
Lascivus merito iocatur agnus.
25Quod tempus petit illud est honestum.


51. alloquitur qui Veneri se dicarunt

Aspice, qui Veneris lascivum numen adoras,
Qui colis aligeri tecta superba dei,
Aetneis veluti scintillat flamma caminis,
Ferrea Vulcani cum quatit arma faber,
5Utque leves stipulae latis uruntur in agris,
Cum gravis accensos adiuvat aura focos,
Viscera flammatis exardent nostra medullis
Corque meum saevo cogitur igne mori.
Quodque tuis spectas oculis miserabile vulnus
10Hoc mihi pollicitis intulit acer amor.
Inter si lachrymas semper miserosque dolores,
Vulnera, tela, faces, vivere quaeris, ama!


52. Sylvula Hieronymo Veritati

Montibus et pratis florentibus aurea primum,
Matre sua, placidus castra locavit Amor,
Nondum tollebant urbes super astra superbum
Turribus excaelsis Pallados arte caput.
5Numina silvarum letali saucia telo
Ardebant flammis quod velut Etna suis.
Tu nemus umbrosum, liquidas tu deseris undas,
Ac si non coleret florida rura Venus,
Et fugis ad Circem magico scelerata veneno
10Mutabit formae quae decus omne tuae.
Inter civiles fraudes nam furta dolosque
Exercet didicit quae male fidus Amor.


53. eidem

Te puto Sicaniis genuit Vulcanus in antris
Coniuge non pulchra: nam ferus es nimium,
Ignitae tantum scintillae semine diro
Sed te qui non est ignis Acidalius.
5Corde Venus flammas gestat, sed nectare miscet,
Ambrosiam placidae flamma tenet Veneris.
Ambrosiae nihil est in te, Veneris nihil in te,
Vulcani est in te si quid habes Veneris.


54. querula lamentatione recenset loca | iampridem amanti iucunda

Fons sacer rivo vitreo per herbas
Qui fluens murmur virides amicum
Concinis sonno: mea lux, meum cor
Qua manet ora?
5Arbor excelsis super astra ramis
Quae caput tollis Satyros amena
Protegens umbra: mea lux, meum cor,
Qua manet ora?
Mons iugis pulcher, nemus et beatum
10Quod tegunt laurus, coryli, cupressus,
Fagus et myrti: mea lux, meum cor
Qua manet ora?
Prata quae fertis thyma, quae marathra,
Lilium, thymbram, violas, anetum,
15Quae rosas, mentham: mea lux, meum cor
Qua manet ora?
Aura quae dulci resonas susurro,
Arborum frondes quatiens virentes
Cum furit Titan: mea lux, meum cor
20Qua manet ora?
Fons niger, latis viduata ramis
Arbor, obscuri iuga montis, herba
Arida et pratum, coryli, cupressi,
Aura valete!
25Vos Venus spernit tener et Cupido,
Nox tegit densis tenebris opaca
Sedibus postquam mea lux, meum cor
Non manet istis!


55. orat obtestaturque Venerem | Sylvula ut cesto erronem feriat

Immites Siculi Venus decora
Quam tollunt, celebrant, colunt, adorant,
Cui dant munera Gratiae triformes,
Quam circum variis Cupido pennis
5Lascivus volitat, trahens pharetra
Ex fulva nitidas manu sagittas,
Invicta laqueos et arte texens,
Duxit sub iuga qua deum parentem;
Si Mavors placuit tibi superbus,
10Aeneae pater et tener protervo
Fossus dente ferae puer cruentae,
Torque flammifero furens asilo
Cor qui me iuvenis premit feritque,
Et nostros cito fac petat penates.
15Sic myrto, violis, rosa, ligustro
Componam virides tibi corollas,
Sic magni Iovis intulisse semen
Credam te tumidis maris procellis,
Ad nos candidulo sinu venustam.
20Sic semper celebrans colensque dicam
Magno nomine te deam deorum.


56. Hieronymo Veritati

Me cruciat saevo pestis violenta veneno
Quae legem pestis non habet atque modum.
Pallida nunc, nunc sum veluti rosa purpureus flos,
Frigida nunc glacies, ignea nunc glacies.
5Me circum volitant umbrae, scelerata flagellum
Concutit horrendas atque Megaera comas;
Aut vidi Nymphas, aut me vidisse putavi
Somnia qui Faunos cernere me faciunt.
Consului Venerem quis morbus, rettulit illa:
10"Graecus equus, manes te quoque sic cruciant:
Graecus equus cui pars pedis ultima deficit, os quod
Summittunt manes sed breve non mutilum".
Quo si non venies ad me, ferus iste iuvencam
Graecus equus faciet me quoque Pasiphaem.


57. Hieronymo Veritati

Sunt sub marmoreo tibi Norica pectore tela,
Ferreus est adamas vulnificusque calybs
Aereus aeratos agitat qui spiritus artus.
Visceribus Scyron subiacet ipse tuis,
5Battus et in lapidem versus Lilybeus et Othrys,
Didyma, Pindus, Athos, Cynthus, Olympus, Eryx.
Te pater armatus genuit saevissime, mater
A Niobe durum traxit iniqua genus.
Lac tibi Tartareum flammis armata Chymera
10Mortibus innumeris lac dedit Hydra nocens.
Mitior est dipsas, iaculus, seps, amphisibena.
Tam fera corda ferus nec basiliscus habet.
Saxosum pro corde tulit Saturnus ophitem,
Mars tibi Caucaseam sanguine pro glaciem.
15Non tam dirus erat genuit puer improbus ille
Quem patre Cephiso caerula Liriope.
Duriciem te quisque vocet. Ferus est ferus ut sit
Qui, quoniam tantum ferreus, et ferus est.


58. querela Sylviae

O quae fumivomos geris Chelydros
Atris vertice pro fero capillis,
Alecto, Stygii ministra regis
Ad nostrae venias domus penates
5Infaustos, referens venena nigri
Quae ructat canis horrido sub antro
Orci tergeminus, triceps, trilinguis
Ad mortis propero cruenta fata
Infoelix quoniam; Megaera tuque
10Ardentes quatiens faces malorum
Et tu perfida criminum feroxque;
Iam iam portitor impiae paludis
Telo sautia perfido: Sichaei
Coniunx ut miseri misella Phyllis,
15Et vel Lesbia quam Phaon puella
Odit trux, nimium protervus, atrox
Ensem iam capio rogi vel ignis
Ardet iam crepitantibus favillis.
Flet tristis pater, ardui sorores
20Lamentis feriunt polos Olympi.
O Nymphae faciles, Dryas, Napeae
Et tu Sylvia blanda, pulchra, mitis,
Fontes, flumina, prata, rura, montes,
Hoc est quod loquor ultimum, valete.
25Saevas ibimus, ibimus sub undas,
Linquentes rabidis tenella membra
Ursis, vulturibus, lupis, laenis.
Hoc demum meruit fidele pectus
Nostrum, candida mens, pudicus ardor
30Cordis, spes hilaris, decens voluptas!
Periurus, ferus, improbus, malignus,
Mendax, sacrilegus, malus, molestus,
Fallax, proditor, impius, profanus,
Est vir quilibet. Hanc gravem puellae
35Pestem corporibus fugate castis,
Aurum spernite muricisque tinctas
Vestes, Carpathii maris lapillos.
Illis muneribus latent sub angues
Diri, letiferi latent leones.
40Heu, heu, me tenera mori iuventa
Cogis nomine sub pio cruente.
Sed te, funera post mei sepulchri,
Non poenis sine sospitem valere
Permittam, sequar umbra sed figuris
45Horrenda innumeris, bison, Chimera,
Seps, prester, crocodilus, Hydra, tigris,
Taurus, gryps, oculos tuos et ante
Stans mentem, quatiam, movebo corda.
Te semper stimulis agens et igne,
50Non parvo miserum premam timore,
Donec tu manibus tuis tibimet
Pectus perfodies dabisque poenas:
Iustus Iuppiter est, necabis illa
Te qua me miseram necas sagitta.


59. Ioanni Siculo

Tusca movens animas inter qui plectra beatas
Cantat adhuc mores, Laura pudica, tuos,
Alloquitur vatem septem modulamine vocum
Qui potuit Scythicas sollicitare feras,
5Eumenides mulcere, Canis tres claudere faces,
Tutus adire Stygem, tutus abire Styge:
"Vertice nunc coelos tangam, glacialibus oris
Ibit ad ardentes nunc mea fama polos;
Nunc ego laudabor caelsae super ardua Cirrhae
10Saxa sedens; hedera nunc ego dignus ero;
Me legit Augusta vates Aetneus in urbe;
Nunc quoniam docte, dulciter, egregie
Non legit immo novans, memet mihi reddit in illo.
Impellor, timeo, deprimor, uror, amo,
15Illius et toto totus sub pectore versus
Quos legit ille, lego, quos canit ille, cano".


60. ad eundem

Cum legis Hetrusci divina poemata vatis,
Divinum sacro pectore numen agis
Et velut Euboicis veniens tunc doctus ab antris
Non sacra mortali carmina voce canis;
5Sed, Iovis et superum narrans oracula, dicis
Quae deceant superos, quae quoque verba Iovem.
Si roseos Laurae vultus moresque pudicos,
Ante oculos Laura est pulchra pudica tuos,
Si miseri flammas caecum si vulnus amantis
10Exardens patitur vulnera caecus amans;
Detegis affectus, declaras gaudia, luctus
Exprimis et propris spemque metumque modis.
Verius et referas amborum corda, simulque
Fecerunt illi fecit uterque sibi.
15Splendida si rursus Franciscus ad astra rediret,
Elysii linquens regna beata soli,
Noscere te melius sua carmina disceret atque
Se decus et mores candida Laura suos.


61. eidem

Cum canis dulces Veneris labores,
Cum faces nati geminas, pharetram,
Telaque et pulcher tibi dat Cupido
Tela facesque;
5Pallados vires clypeumque, saevis
Anguibus nexum modularis arte
Forte si docta, tibi dat cruentam
Gorgona Pallas;
Si lyrae pulsas Ephyres sub antris
10Fila Phoebeis agitata plectris,
Plectra Phoebeis Ephyres sub antris
Dat tibi Phoebus.
Si iocos blandis salibus petulcos
Verba si sacri Bromii dicata,
15Fronde crescentes hederas sequaci
Dat tibi Bacchus.
Si comas Laurae roseosque vultus,
Carmen Hetrusci lepidum poetae
Si, tibi lauros gerit illa, carmen
20Dulce poeta.
Phoebus et Pallas, Venus et Cupido
Cornibus claemens positis Lyeus,
Laura Franciscusque tuo sub una
Pectore vivunt.


62. Antimacho

Cum fera sanguinei stimulis Bellona flagelli
Impulit in Gallos agmina nostra duces
Marmaricus Libicys velut et leo Turcus in arvis
Fulmineo pavidas dissipat ore feras,
5Barbaricos fudit populos clarumque triumphum
Ad Veneti duxit regna superba ducis.
Hic quem forte putas imbellem, strenuus hostes
Contudit ut fragiles aequora surda rates,
Ac ut Gonziaci sequeretur fata tyranni
10Non timuit dirae tela cruenta necis.
Pro meritis poscit tantis nunc praemia possint
Ut tantum miseri carpere gramen equi,
Ipse piae Cereris fruges et dona Lyei.
Non caecidit pugna qui cadet ille fame?
15Exposuit vitam belli qui tempore, vitam
Tranquillae saltem tempore pacis alat.


63. Augustino Barbadico

Quis Romae dominos gentem superare tuetur
Unguibus et forti quam leo dente negat?
Quaeris opes? Auri quicquid Gangetica tellus,
Quicquid habent Hermi flumina, quicquid Tagi
5Haec habet. Arma petis? Potuit domuisse feroces
Illyricos, Parthos, Sauromatasque truces
Italiaeque omnis vires. Vis iura fidemque?
Et fidei celebrat iuris et ista decus.
Insignis populo, sancto veneranda senatu,
10Inclyta consiliis, religione pia
Omnibus his aequat Romam; sed magna potentis
Augusti superat principe regna suo.
Nam si magnanimus bello dux ille potensque
Tutor erat pacis iustitiaeque pater,
15Haec sibi non populo praestabat dona, sed iste
Non sibi sed populo quod facit omne facit.
Consulit, aedificat, pugnat, studet, auget alitque
Pascit, amat, vivit denique pro populo.
Vi fuit ille deus, non libertatis amore,
20Non sibi, sed patriae qui regit, ille regit.


64. in Iulium spernentem divitias

Ridet iugera Iulius Syennes
Et messes Latii novas beati,
Et quod nectareum cadis Phalernum
Annosis roseus gerit minister,
5Vestes muricis oblitas cruore
Auro fibula circuit nitente
Aut quas, aut viridi colore gemmas,
Charos fluminis Indici lapillos,
Vel quae Carpathiis leguntur undis.
10Crassi divitias, Midae potentis
Solos et fore pauperes beatos
Affirmat. Nimis est sagax, acutus;
Quae nullo ingenio potest habere
Squallens, pauper, inops, misellus, aeger,
15Exhorret, fugit, increpat, lacessit.


65. Ioanni Mariae Placentino

Improba clamosi sequeris cur iurgia circi,
Insani lites et fera bella fori,
Qui potes Aonii caelso sub vertice montis
Argutam Phoebi sollicitare Lyram,
5Ismarius veluti cum caelsa cacumina vates
Parrhasis et saevas quas videt Ursa feras
Carmine ducebat vel cum truculenta Chimerae
Placavit dulci pectora flammivomae?
Causidicis tandem linquas pallatia raucis
10Quos rabies saevi quos decet ira canis;
Non Aganippaeas delectant bella sorores,
Tristia virgineus non petit arma chorus.
Quo ruis, infoelix? Qui Phocidis arva relinquit
Ut se plebeis ingerat officiis,
15Se iacit in tumidum ventis resonantibus aequor
Cum valeat placida ludere tutus aqua.


66. Balthassari Crasso

Candida torquatas poscit Cytherea columbas,
Lascivum numen victima blanda decet.
Dindyma frenato Cybeles petit alta leone,
Magnanimus magnae convenit ille deae;
5Obliquos sol clarus equis cito praeterit axes:
An decet ut tardo pervolet astra bove?
It per sydereos rex falcifer anguibus orbes:
Quid mirum gelido si placet Hydra seni?
Tigri, Bacche, petis placidi vineta Timoli;
10Horrerent pavidae tympana rauca ferae.
Per freta pisce sedens madidus nat caerula Triton;
Obruit unda furens, sit licet acer equus.
Qui mittit pueris, mittit qui saeva puellis
Spicula, nihil mittit, sint preciosa licet.
15Dent costum, gemmas, pinguis dent munus amomi,
Aurum, marmor, ebur, vellera, thura, crocum
Sparta, Tyros, Patale, Panchaia, Caucasus, Hermus
Euboicum litus vel Thasos atque Tagus,
Qui petit haec, Crasso. Dent dulcia carmina vates
20Vatibus et claris nomina clara viris,
Militibus galeas, pueris follemque trochumque.
Nihil dat qui non dat quae dare dona licet.


67. Danti Aligerio

Non ego, sed virtus laudat te, Cynthius alto
Laudatur croceis cum nitet axe comis.
Carmine ni dulci fleret scelus Attica pellex,
Tereos haud clarae nomen haberet avis;
5Dulciter obliquis Maeandri funera ripis
Ni sua cantaret non coleretur olor.
Lydius auratas quoniam Pactolus harenas
Gignit, ad aethereos tollitur astra polos.
Cum libet, excaelsis bimarem sub rupibus isthmon
10Permulcens Satyros ad tua plectra moves.
Est tuus Aeurotas, Helicon, Delosque Rhodosque,
Est tua pimplaeo quae cadit unda lacu.
Hectora cur fortem, cur fama canebat Achillem?
Egregios virtus non tacet alma viros.
15Nobile laudari decus est, rem laudibus aptam
Eximiis facere est sed magis egregium.


68. Bernardino Massebono

Mortales, fateor, caelestibus aetheris astris
Pellimur ut madidis uncta carina notis.
Iugera per gravidas hinc Sirius urit aristas,
Decoquit ardenti scindit et arva face;
5Flatibus hinc Scythici Boreae glaciemque nivemque
Frigoribusque suis frigida densat hyems;
Hinc Bellona furit stimulis agitata cruentis,
Hinc movet indomitos Mars truculentus equos;
Inde salus, morbi, pax, foedera, iurgia, lites.
10Sydera non generant nos sine patre tamen.
Sol, Mars, Luna, Venus, Saturnus, Iuppiter, Arcas
Non nostrae formam frontis et oris habent.
Dat genitor mores, animam dat sanguine mixtam,
Dat vultus, oculos, brachia, crura, pedes.
15Nascitur icterico patre cur si sydera poscunt
Quae bona sunt tantum filius ictericus?
An coelum aegrotat? Generant, nos crede, parentes:
Arrigitur nullis mentula syderibus.


69. Antonio Caballo

Accedam tumidas numquid male sanus ad urbes
Si nihil est in me quod petat urbis amor?
Ambicio cives agitat vaesana superbos,
At mihi displicuit semper inanus honor.
5Illorum pectus Crassi premit improba pestis,
Me Curii mores Fabriciique decent.
Furta sequi Veneris gaudent scelerata procaces:
Aligeri fugio tela facesque dei.
Sumen aprumque vorant, boletos, ostrea, mullos:
10Est lactuca satis nobilis esca mihi.
Per fora clamosas exercent stridula lites;
Nihil clamore mihi tristius esse potest.
Inter se certant odiis rabidoque furore;
Dulcia tranquillae foedera pacis amo.
15Expellunt, rident quem non tegit aurea vestis:
Me rudis et pullo vellere laena tegit.
Urbem non igitur poscam quae nihil tenet urbis.
Urbs est in medio rure beata mihi.


70. comiti Fulgosino

Fulgentes avibus bonis, Thalia,
Fulgosi thalamos petas tyranni,
Sed vultu caveas libidinoso
Ne pergas, veluti soles, petulca
5Cum cantas Veneris nimis salaces
Motus, deIicias, iocos, rapinas.
Non molles Triviae coluntur arae
Isto sub duce, non Tagi puellae
Saltant, non Bromii quatit furentis
10Thyas cymbala, sistra vel sacerdos,
Quae plorat Pharii bovem Canopi,
Non inter Sybariticos cinaedos
Insanae pathici cubant Cybelis.
Sed ponit gravitas Catonianos
15Mores ordine, candidus decensque
Est iunctus pudor aureo decori,
Est claemens pietas, fidesque recta,
Est sincerus amor, probus, pudicus,
Virtus denique quaelibet sacelli
20Huc currit velut ad fores amici.
Nam princeps domus inclytae Solonis
Leges continue legit verendas,
Et cur nimbisonas maris procellas
Venti concutiunt, tremat vel orbis,
25Et crebris facibus micent Olympo
Ignes cum sonitu poli resultant
Horrendo gemini, movetur axis,
Caelsus qua ratione quaque lege
Sol Cancrum petit et petit Iuvencum,
30Qui coelum teneant dei profundum,
Quid trinum numero Iovis sub uno
Numen numine, disputat docetque.
Cuius candida cum videbis ora,
Demissis oculis genuque flexo
35Dicas talia verba te monemus:
"O sacrum Latiae decus Camenae,
Phoebi perspicuum iubar nitentis,
Vultu me lege te precor benigno,
Laeto, sydereo. Lacus, paludes,
40Sylvas, iugera, flumina, antra, colles
Namque inter canimus leves avena
Dura versiculos, Marone dignos,
Dulces, grandiloquos, graves, severos,
Det, Baptista, tibi sacer poeta
45Qui rupem bimaris tenet Corinthi,
Eurotam, Lyciam, Rhodon recessum
Et quo Delphica concinis sacerdos.
Non mel dant culices, apes beatum
Si nectar petis est opus requiras."


71. epitaphium Gasparis Perusini

Mucronem dederat cui Mars ferus, aegida Pallas
Strenua cui Veneti bellica signa duces,
Gaspar habet corpus tumulo Perusinus isto.
Mucronem Mars hic, aegida Pallas habet.


72. eiusdem

Mente gravis, pietate, fide probus, inclytus armis,
Ductor agens Veneti Martia castra ducis,
Te, Gaspar Perusine, tegunt haec marmora; vos haec
Marmora, mens, pietas, arma fidesque tegunt.


73. eiusdem

Ductor magnanimus leonis inter
Ductores Veneti feros sepulchro
Hoc Gaspar Perusinus ossa claudit;
Si quantus fuerit requiris ultra,
5Non noscis, puto, Martios triumphos.


74. Francisco Frisono | de somno Sylviae

Frondosa recubare cum sub umbra
Vidissem roseos meam puellam
Flores inter et alba per ligustra
Corpus candidula suum tegentem
5Quod non candidulum toga tegebat,
Vitrum purpureas rosas ut album
Clari fluminis aut aquae lapillos,
Suspensis gradibus levique motu
Accessi; refovebat illa lassi
10Cordis spiritulos, premens cadenti
Lympha vertice pectoris meatus.
Cornu flexile, pendulam pharetram,
Lyncis quam maculosa pellis atque
Ornabant vario decore tela,
15Dextra non procul a sua tenentem.
Errans somnia vana quae et per ore
Incerto et tenui locutione
Ventis verbula murmurabat ista:
"O charo mihi charior parente,
20O dulci mihi dulcior sorore,
Me iocundior, o mihi meaque
Vita gratior, o mei lepores,
Cor, mens, delitiae, ioci, voluptas,
Amplector Iove te favente tandem
25Tandem te manibus meis et ore
Te, te libera basiare possum;
Tangas nectaris o tui papillas,
Tange, o tange manu tuos amores;
Quid cessas teneris pio labellis
30Dente inferre notas et omne corpus
Nostrum hoc ducere Cyprias ad aras?"
Inter me medios sinus cubantis
Tunc mox composui osculis petentem
Et multis satiare saepe coepi
35Iungens pectora pectori, simulque
Os ori, manibus manus, femurque
Exultans femori, labore grato
Lumbis sub tremulis micante lingua
Flexis cruribus anxio vel ore
40Et dulci Venerem citare pugna.
Credam nunc sapientibus probisque,
Verum est omnia nos quae imaginamur
Nobis fortiter evenire casu.
Haec est regula dulcis et faceta.
45Haec si sunt sophiae probata dicta,
Curo dogmata nihil Catoniana
Nec saevi Tatii, Numaeque mores
Hirsuti celebrent suum Solonem.
Nos tantum lepidi decent libelli.


75. de laudibus Sylviae | Francisco Bonallio

Sit coeli virtus, sint sydera