Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Francisco Throno Aluvisii f. Raphael Zovenzonius poeta s. p.

Si placet in Turcum quid lusimus, ede, vel ipsis
Quod legat in templis Phoebus Apollo suis;
Sin carmen tetricas nostrum, Throne, laeserit aures,
Edere tu noli: fac tuus ignis edat.


Raphaeli Zovenzonio vati Franciscus Thronus Aluvisii f. s. p.

Ignis edat, Raphael, tua carmina? carmina Musis
Digna sacris, Clario carmina digna deo?
Ocius ignis aquas edet: immortalia sunto
Carmina, quae volitent docta per ora virum.


Si tua nunc + sines Stephane + cantarier alta
Carmina, tu vocem memoriamque dabis;
Corporis et gestus praebeas, o Stephane, nobis
Orarem ut valeant carmina narrarier.


d. Ioanni Inderbacchio antistiti Trentino Raphael Zovenzonius d. d.

Surgite pontifices tuque o sanctissime Caesar
Vosque duces regesque, precor, populique patresque
Qui Christum colitis, Christum, qui sanguine lavit
Erroris quidquid nostri admisere parentes;
5Stringite fulmineos enses, trucidate nefandum
Iudaicum nomen totaque expellite terra!
At Iudaea fuit virgo, quam Spiritus unam
Sanctus obumbravit, nostri illa puerpera Christi,
Iudaeusque fuit Moses sanctique prophetae,
10Et solis sacrum descendit ab aethere manna
Iudaeis, pelagi quibus incedentibus undae
Cesserant, dira merso Pharaone procella,
Quis deus omnipotens flammarum aliquando columnam
Misit, ut in tenebris luceret et insuper hostes
15Confecit, Iudaea, tuos. Quid grata rependis?
Audire est operae pretium. Prius obruis omnes,
Qui tibi vera canunt saxo perimisque machera.
Adde quod ipse tua voluit de virgine nasci
Quem tu expectabas Messiam, perfida: quid tum?
20Signa facit, morbos curat multumque cadaver
Suscitat: invidia rapis hunc tristique columna
Devinctum caedis loro illudisque silenti,
Et spuis in faciem, barbam vellisque capillum.
Nec satis hoc: crucibus mundi dominumque deumque
25Affigis. Triduo, ut praedixerat, ille resurgit
Et tecum est; tandem, cunctis cernentibus, ecce,
Tollitur in caelum, necdum, vesana, peracti
Paenitet, heu, sceleris: te pascit, te iuvat error,
Quod velum ante oculos posuere sorores,
30Ne solem videas circumdata morte perenni.
Praeterita ut sileam, quod nuper in urbe Tridenti
Ausa nefas, puerum lactantem, perdita, blando
Invitas digito, donec tua tecta subintrat.
Angelus hic Samuelque vafer crudusque Tobias
35Et Moses, cui fas soli novisse futura:
Ilicet arripiunt puerum clauduntque gementis
Oscula, pertenerum incendunt diademate collum;
Crudelis Moses pueri praeputia ferro
Demetit, hinc rapta stridentem forcipe malam
40Exsecat: excipiunt posito cratere cruorem.
Inde aliud coxae frustum convellitur et sic
Pascitur haec rabies oculis ardentibus, inde
In cruce distendunt infantem et quisque gravatum
Pungit acu: ille oculos in caelum sustulit, unde
45Spiritus aethereas felix effulsit ad arces.
Interea sacer antistes scitarier urbem
Imperat infantem, raptori et crudele minatur
Supplicium. O summi miranda potentia Christi,
Qui nihil occultum voluit: proiectus in undis,
50Ecce Simon sanctus puer est monstrante repertus
Iudaeo, qui mox Petri fuit aede repostus
Martyr, et hic claudis, surdis cecisque medetur.
Ar vos carnifices meus Inderbacchus in arcem
Consilii princeps trahit includitque catenis,
55Afficietque suis, mihi credite, corpora poenis;
Impius ast animas manet Orcus et impia Ditis
Tartara, quae Scariot, quae te quoque, maxime, punit
Herodes, qui rex puerili sanguine cultros
Foedasti, ut gemitus Rachel et Ramma dederunt.
60Hoc genus ulterius, vos o qui sceptra tenetis,
Hoc genus in terris, genus hoc, precor, esse sinetis?
Sixte pater, prohibe, prohibe, Federice, cruorem
Qui nostrum sitiunt, nostris simul urbibus esse
Amplius; imperii dux Sigismunde Latini,
65Nunc animos ostende tuos, tu porrige flammas,
In quibus Habraeum scelus exuratur et insons
Sanguis apud Superos te praedicet; o mea laurus
Praesidiumque meum, pater Inderbacche Ioannes,
Perge, vetat nemo, quin perdas perfida, verpos,
70Corpora, quin rapidis cinerem des spargere ventis.
Hoc iubet ipse Deus, iubet hoc tua sancta potestas
Iustitiae pietasque fidesque et candida virtus,
Quae te caelicolis est donatura catervis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: