Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


in Mariam Virginem

Padre Deo Deus atque immortalis Iesus,
Matre homo, mortalisque simul, plurissima partu,
Quem dedit in lucem hanc nostram Galilaeia Virgo.
Non illi grave pondus erat, quod ventre gerebat,
5Cum lumen, verbumque Dei, non pondus haberet.
Felix ante alias, caeli quae facta fenestra es,
Per quam perspicuum lumen diffudit in orbem
Terrarum aeterni proles illa inclyta Patris.
Scalaque facta poli es, per quam conscenderet altum
10In caelum mortale genus, mandata secutum,
Quae iussit Pater omnipotens, rerumque Creator.
Tu nitidum iubar es, summi tu ianua caeli,
Atque Dei templum est venter tuus, aurea Virgo.
Tempora nec mirum est, tua si bissena coronant
15Sidera, nam tuus ipse suo cum lumine Christus
Iustitiae sol caelesti te vestit amictu,
Tuque pudicitiae speculum admirabile: namque
Nulla in te macula est, tu praestantissima virgo
Es longe formosa, licet sis fusca colore.
20Tu generis nostri longe praelata puellis
Omnibus es Patre ab aeterno, et quem non capit orbis
Maximum, ille tua clausit se Christus in alvo.
Filia tu, tu sponsa Dei, tu mater Iesu,
Mortales fuso maculas qui sanguine tersit.
25Exora Maria alma tuum natumque Patremque,
Ut nunc susceptum valeam percurrere munus,
Pandere et huic nostro tot regna incognita saeclo,
Et fer opem (ut solita es) nostris Virgo inclyta coeptis.


argumentum

Fernandi imperium exequitur Ligur: aequora puppe
Conscendit triplici, solvens a Gadibus; oras
Ad Fortunatas classem primum applicat, inde
Guananaim. E Cubae mox tempestate repulsus
5Littore, Quiqueiam venit; Oceanoque remenso,
Hispano regi inventas edisserit urbes.


Granvellane, virum referam, qui littora primus
Ingentis tetigit Cubae, novaque astra retexit,
Et freta tot quondam nostris incognita nautis,
Nuper et inventas Cancri sub sidere terras.
5Antoni Perenotte, sacri pars magna senatus,
Accipe quae quondam iussisti carmina, ab Afris
Cum domitis Caesar dulcem claramque redisset
Parthenopen victor, qui forti milite densas
Tot Turcarum acies validis superaverat armis
10Et pulsum regem regnis induxit avitis.
Non sine te maris immensos invadere fluctus
Tentasset mea cymba, novo nec in aequore vela
Tendere, sed Mellae tenuisset parva fluenta,
Hic ubi Chineas arces, atque arma, virosque,
15Florentemque urbem ingeniis, opibusque potentem
Concinerem: fuit haec olim nam condita ab alto
Sanguine Cenomanum, quae gens fuit aspera in armis,
Auxit et Italiam laetis successibus, unde
Cenomani illorum dicti de nomine montes.
20Te Carolus semper magno est dignatus honore
Namque tibi curam soli commiserat omnem
Regnorum, imperiique simul, bellique togaeque
Tempore. Nunc breviter memorabo, quae genitori
Rettulit ipse tuo longe admiranda Columbus,
25Post lautas epulas et mensae dona secundae.
Iam caelum et terras tenebrosa involverat umbra
Humida nox, pelagique sinus, unoque favebant
Ore omnes, et erant mensis sublata secundis
Pocula iam, solitoque pius de more sacerdos
30Egerat ingentes submisso vertice grates
Aeterno caeli et terrae rerumque parenti,
Cum Granvellanus coepit: "Nova gloria gentis
Christophore Ausonidum, dic nunc ex ordine portus
Inventos a te, dic regna, tuosque labores.
35Et toties sileant vates iactare Pelasgi
Innumeros terrae tractus lustrasse viasque
Alcidem, Bacchumque Indos penetrasse, sua quas
Purpurea exoriens terras sol luce revisit:
Hae vatum sunt ambages, longeque superstes
40Illorum fama est maior, quam vivida virtus,
Et totum implerunt variis erroribus orbem.
Felix Ausonia tellus, cui contigit uni
Totius mundi imperium, nunc et quoque felix
Quae talem te laeta tulit sub luminis oras,
45Cui Deus omnipotens alto dignatus Olympo est
Tot pelagi monstrare vias, tot regna, tot urbes
Egregias, quas maiorum non viderat aetas.
Per te namque illae Cancri sub sidere gentes
Unumque trinumque deum agnovere, repulsis
50Numinibus, veri quae gens ignara colebat,
Quos omnes nostri tinxere salubribus undis.
Fondescent dum vere novo Taurique sub ortu
Stellantis nemora, et partus non terra negabit
Alma suos, dum purpureis e collibus uvas
55Vinitor ipse leget, metet hordea grandia messor,
Notus eris fama aeternum, qua praecipitans sol
Invisit gentes alias et qua redit ad nos
Atque orbis spatium hoc revoluta luce revisit".
Tunc Ligur innixus solio sic fatur acerno:
60"Quod petis ut narrem populos inventaque nuper
Tot maria, et nostris incognita sidera nautis,
Expediam, nec te longo sermone tenebo:
Nec mihi res memorare leves, nec cuncta referre
Mens est, atque oras tantarum evolvere rerum,
65Sed dicam quae causa animum iustissima nostrum
Moverit hos tentare sinus, quos alluit ingens
Oceanus, fluctuque ferit, pelagoque revincit,
Ne videar tantos frustra subiisse labores.
Hanc caeli molem immensam et spatia ardua zonae
70Quinque tenent, quarum mediam sol lampade torret
Assidua radiisque coquit (sic prisca vetustas
Credidit), extremae scelerato frigore torpent
Perpetuisque rigent nivibus, glacieque perenni.
Non illis aestas ulla est, redoletve novum ver
75Floribus, aut illic praeceps autumnus aprico
Colle rubet. Nix alta tegit iuga celsa tenetque
Planitiem, silvasque, suos non flumina tradunt
In mare perpetuos cursus: silet aura, nemusque
Fronde carens. Frustra silvis intenderet altis,
80Aut alta convalle plagas venator Orion.
Hic mare non notum nautis: has inter utrasque
Et mediam tantum colimus nos maxima regna.
Haec sibi iam pridem veterum solertia finxit,
Sideribusque dedit nomen, centumque locavit
85Monstra polo et positas varia sub imagine formas,
Quae laetas messes et amicos insuper imbres
Agricolis persaepe solent praedicere, et annos,
In quibus aut ingens segetum, aut penuria vini est.
Sed mundi, nec vana fides, primordia dicam.
90Principio Deus omnipotens cum conderet astra
Fulgentesque poli sedes, spatia ardua caeli,
Solemque, lunaeque globum, noctemque diemque,
Ille idem terram e nihilo, pontumque creavit:
Implevitque feris terras et piscibus altum
95Aequor, avesque simul silvis immisit opacis.
Mox hominem propriis manibus fabricator Olympi
Formavit facili ex limo, praesensque recentem
Illi inspiravit vitam, terramque patentem
Illius imperio subiecit et aequora aperta.
100Credere nec dignum est ipsum fecisse vacantes
Tot maris ingentes tractus, tot inhospita regna,
Et mundi liquisse duas habitabilis oras.
Est regio Tanaim iuxta Rhodopeiaque arva,
Non umquam viduata gelu nivibusque, nec aura
105Assidue gelido Boreae spirantis ab axe.
Hanc tamen innumerae gentes coluere, coluntque,
Frigoribus etiam mediis sua rura domosque.
Quid referam Thracum regem, quibus imperet oris,
Quosque regat late populos, quibus asperat ingens
110Strymonias Aquilo ventosis flatibus undas?
Frigentis Scythiae non carmine prosequar oras
Arvaque, et ad gelidum constructa mapalia littus;
Hic ubi pastores ursorum pellibus usi et
Frigora nil curant hyemis, specubusque iuvencos
115Includunt et proceras dant ignibus ornos,
Sive oritur canis Icarius, scu frigida caelo
Nix cadit et niveo terras obnubit amictu.
Extremi Garamantes habent armenta gregesque,
Quos numquam stabulis claudunt, et nocte dieque,
120Aut silvas, aut prata tenent, semperque vagantur.
Illic perpetua est aestas et nescia brumae
Torrida, sed superante aestu caelique calore
Unda tepet longe Oceani et cava flumina fervent.
Insuper Aethiopum gens totum nota per orbem est
125Atque Arabum, nec non populorum, qui loca zonae,
Quae media est tepidas inter, quam torret iniquis
Sol radiis: non posse gelu perferre, nec aestus
Terrarum pontique genus mortale putabat
Aetas prisca hominum quondam, quae vana fuerunt
130Somnia. Nam iuvenis virtus spectata sub armis
Pellaei haud potuit longum differre morarique,
Atque rei veterem famam dubiumque removit.
Ille etenim valido formavit remige classem,
Elegitque duces assuetos vincere semper
135Bellando, iussitque novas inquirere terras,
Quique sinus magni Oceani Austrum inter et Eurum
Detegerent, qui dum sulcarent invia quondam
Aequora terrarumque plagas videre per aequor.
Taprobana in medio posita est, quarum insula laeti
140Dives agri, dives gemmarum aurique, boumque,
Atque frequens late populis, corruptaque nullo
Aeris infecti vitio, sed quaerere testes
Tantarum haud opus est rerum, namque aequoris aestus
Arentis Libyae tenuerunt fortibus alnis
145Iam Lusitani, fundaruntque oppida et urbes,
Et nautis iter insuetum invenere, novamque
Tellurem, populosque alios immanibus ausis.
Ipse ego iam Libyae ratibus vada salsa cucurri,
Guineamque adii gemmarum aurique feracem.
150Quin etiam cum saepe iterans maria alta profundi
Oceani, Gades ultra prope Lusitanos,
Noctesque totosque dies vigil observabam
Littore ab occiduo, quaedam vaga flamina certis
Temporibus anni et certis spirare diebus:
155Haec gigni ex aliqua tantum tellure putabam,
Quam rebar longe distantem a littore nostro.
Quid memorem populum undantem, quem Scandia misit
Frigida in has partes, quas tunc vastavit, et igni
Tradidit, et praeda in patriam remeavit opima?
160Extremique Scythae montes liquere supremos
Mongalli atque armis Asiam domuere, tenentque
Imperio quasdam partes. Islandia ponto
Oceani vasto est, rigida et porrecta sub Ursa,
Perque dies multos distans a littore Thule.
165Accessi has olim partes, ubi non ego vidi
Perpetuis nivibus montes albescere semper:
Non etiam hic frigus penetrale ita regnat, ut unda
Fluminea haud possit gelidum se evolvere in aequor,
Pascunturque ferae silvas, maria aspera delphin
170Hic secat, atque lupus fluviorum pascitur undis.
Innumerabilibus populis cum terra frequens sit,
Occasum quis nam variis sine gentibus esse,
Et sine terrarum spatio pelagique negabit?
Terrae etenim septem pars est subiecta Trioni,
175Pars etiam subiecta Noto, subiectaque Eoo,
Unde aliqui veteres olim, qui non nisi partem
Noverunt mediam hanc terrae, maris esse putarunt
Oceani immensosque sinus atque alta fluenta,
Quae tegerent spatium hoc indeficientibus undis.
180Conscia sed veri longa experientia damnat
Hanc rem, credibilem quondam, qua praevius almum
Lucifer adventare diem mortalibus aegris
Nuntiat. Innumeras dicunt sub sole oriente
Oceani nautas vidisse per aequora terras
185Et longe distans a nostro littore littus.
Has interposita est sat multum nota Cipango,
Multarum rerum dives, nec flumina desunt
Auroque et variis semper currentia gemmis.
Esse habitatum etiam quidquid sol aureus ambit
190Lumine purpureo haud dubium est, dumque hoc mare nauta
Verberat arboribus, semper nova regna prius non
Visa videt, tractusque maris, terrasque patentes.
Hinc etiam magni heroes bellique domique
Praeclarum duxere genus: Germania testis,
195Galliaque, et nostris divisa Britannia terris,
Quique bibunt undam Eridani, Rubiconis et amnem,
Vulturnique colunt ripas, atque Acidis oras
Trinacrii, et longe montes littusque Pachini;
Nunc quoque tot proceres, habitant qui maxima regna
200Europae, stirpem illorum sese esse fatentur.
Spero equidem post me non multo tempore nautas
Venturos, retegent sparsas qui per mare terras,
Littus et invenient occasu a solis ad ortum
Continuum, quae crediderant iam lapsa virorum
205Secula tot vana esse hominum figmenta, nec ullum
Ulterius posse esse solum, sed inhospita tantum
Aequora et Oceani tantum notissima monstris.
Hanc igitur terramque coli, trabibusque profundum
Proscindi haud dubium est, et quae mala frigora densant
210Ipse calor laxat, passa est quaeque herba calores,
Rore suo hanc reficit per noctis luna tenebras,
Nam nitidus cum sol sero sub vespere terras
Liquit et ante oriens quam sese ostendet ab orbe
Eoo, aerios rores bibit arida tellus.
215Hinc laetae veniunt segetes et mollia campis
Gramina, et occultas vires terra alma ministrat
Arboribus: virgulta greges et roscida tondent
Pascua, et in dumis ducit rosa nata colorem.
Hactenus ut finem faciam, Perenotte, loquendi,
220Dum causam expedio, quae me tentare profundum
Impulit, ut ternas Fernando a rege carinas
Instructas peterem, patriis qui nuper ab oris,
Quas secat Hesperius foecundo flumine Baetis,
Expulerat Numidas atque agmina Barbara victor.
225Tunc ternas dedit ille rates, quas laetus ad undam
Pallensis portus deduxi robore duro,
Pendula perque altum converti carbasa versus
Non longe positas Hispano a littore Gades,
Cum silvis iam poma rubent et collibus uva
230Iam rubet, et foetu curvatur pampinus, et cum
Trans mare, permetuens hibernos garrula soles
Remigio volat alarum, brumamque nivesque
Increpitat, tepidosque dies adfectat hirundo,
Atque catervatim Maurusia regna revisunt.
235Nam circum facies placidi maris, et celer Eurus
Et mitis, monstrabat iter per caerula tutum.
Pinzones mecum vexi, qui marmora nostra
Atque mare Oceanum lustrarunt abiete longa,
Et ventis hyeme in media se opponere norant.
240Una frater erat non belli ignarus et alto
Venturas tempestates praedicere, et Austros.
Miles erat mecum solitus tolerare laborem
Militiamque gravem, durique incommoda belli
Fernando sub rege, suis dum Barbara terris
245Agmina victor ovans infestis expulit armis.
Difficili haud cursu tranquilla per aequora Cades
Deveni; hic donis opulentum et marmore vivo
Templum adii Christo extructum, cui debita feci
Vota libens, Patrique simul, ne regna petentem
250Extera me tandem sineret, sociosque, ratesque
Illidi scopulis mergive sub aequore vasto:
Et tu stella maris, quae non te condis, ut astra
Cuncta solent, toto effulges sed semper Olympo,
Cui cedit splendore nitens luna et rutilus sol,
255Ille diem terris quamquam vehat et vehat illa
Siderea noctis caeli per inania lumen,
Dum nos hac classe exigua freta mota tenemus,
Incerti quo nostra ferant vaga lintea venti,
Da nostram hanc puppem portus intrare, marisque
260Per tantos tutam ire sinus. Ferque, inclyta Virgo,
Ipsa viam hanc facilem miseris: tu namque potentem
Concilias nobis caeli terraeque Parentem.
Post ubi legerunt pontes et vincula nautae,
Mox celer immensum conscendi a Gadibus aequor
265Et cursum pelago intendi, qua praecipitans sol
Occiduam in Cancri vergit sub sidere partem,
Sidereum linquens caelum surgentibus umbris.
Canariasque viam versus tentamus, ibique
Flammiferam legimus Teneriffem, e vertice cuius
270Saxum ingens altumque globos prorumpere ad auras
Flammarum, et longo tractu splendescere noctem,
Praecipue Eois cum flant e partibus Euri.
Ignarus tamen ipse viae, nec territus unda
Insolita, aut metuens incognita sidera nautis,
275Ausus vel stagna alta ratis proscindere rostro,
Sed summi Patris auxilio confisus, et aura,
Ad Fortunatas Euro feror alite terras.
Hic ubi mane novo sacris de more peractis,
Oceani ingredior latices prius intentatos,
280Tunc nostras primum senserunt aequora puppes,
Quae nullae secuere rates, non navita vidit.
Pandimus et velorum alas, nosque Eurus euntes
Prosequitur, validis et lintea flatibus implet.
Conversus vero ad socios sic ora resolvi:
285'Navita, vel milesque fuat, qui lumina primus
Per noctem, aut molem et montes aspexerit, hunc Rex
Extremae Hesperiae donabit munere multo;
Quare agite, o socii, gemmis auroque petamus
Non gravidam bellis terram, nec littora nostris
290Pervia'. Et his dictis assueta invertere fluctus
Remigiis pubes securas navigat undas.
Ipse ego surgentem solem vagaque astra notabam,
Nec non occasus illorum, et nubila, et aure
Intenta spirantem auram, placidique tenorem
295Servabam maris incoeptum, et mea semper ad astra
Lumina vertebam, nam me non noctibus illis
Ulla quies (pacata forent licet aequora) pressit.
Hoc cursu magnetem illum, quo in pixide nautae
Utuntur, quo monstret iter, non semper eundem
300Deprendi spectare locum, stellamque polarem
(Ut dicunt): nostris res nondum haec cognita nautis.
Orta dies sine nube, Euri surgebat ab oris,
Et radiis sol purpureis et lampade fulva
Aureus Eoum spargebat lumine littus,
305Trigintaque dies iam vela inflaverat Eurus
Cum timidus nollet ultra procedere miles;
Sed quamvis cuncti vellent in regna reverti
Hesperiae, longi pertaesi per freta cursus,
Ipse viam tamen haud volui convertere, namque
310Classis erat non fracta Noto, non murice caeco,
Nec fractus miles pugnata ob bella per undas.
Turbatur semel atque iterum formidine ductor,
Dum toties vidisse solum per lata putavit
Aequora, saepe maris frustra tranasse profundum
315Herbosum, et varias volucres, populosque natantum
Haud nostris forma similes, tunc miles amarus
In me tumidusque ira mussabat, et ense
Saepe minabatur mihi mortem, cum tegit umbra
Nox caelum, vel luce dies, et spargere in aequor
320Insuper, atque novam monstris me linquere praedam.
Iamque orbem vaga luna suum compleverat et iam
E summo rediens sese ostentabat Olympo
Lumine sublustri, cum iam nox ipsa teneret
Oceanum et terras caligine, et Eurus apertos
325Per fluctus ageret tenui iam flamine puppes:
'Visa mihi haud longe terra est' Rodericus Hiberus
Navita ait summi servans carchesia mali
'Nonne etiam Zephyrum flantem sentitis et auram
Iam notam nautis?' E tellure propinqua
330Laetitia exultant omnes laetique salutant
Vocibus hanc visam post tanta pericula terram,
Nauticus aequoreas tunc clamor personat undas:
Hanc piceis mixtam tenebris prospexi ego primum,
Mox comites videre alii, cum nox silet atra.
335Tunc socios terram hanc versus convertere proras
Confestim iubeo nautasque incumbere remis,
Vixque iubar caelo sese ostentabat et astra
Cedebant primo radiantis solis in ortu:
Gratior haud umquam terris, nec laetior orta est
340Ulla dies, mage nec claro sese extulit ortu.
Nam circum mare pacatum ridebat et alto
Nostra vehebatur pelago sine remige classis,
Cum procul aerios montes, geminasque videmus
Circuitu longo sparsas per caerula terras,
345Mox alias, mox inde alias: nam clara fuerunt
Signa prius nobis sulcantibus haud procul esse
Tellurem optatam toties, votisque petitam.
Hic nos laetitia lacrimas effudimus, altumque
Aethera, spectantes Christo, Mariaeque parenti,
350Aeternoque Patri, geminos qui temperat axes,
Reddidimus cuncti submisso poplite grates,
Quaeis nostrae ducibus cursum tenuere carinae
Iam tutum et nullo ventorum turbine victae,
Et nullo comitum amisso; dehinc talia fudi,
355Convertens oculorum orbes convexa ad Olympi:
'Tu Pater omnipotens ignota per aequora cursus
Da faciles, ne nos inter maria invia surgens
In pelagi cursus Auster ferat atque recursus'.
Harum prima novos flores herbasque tenebat,
360Arboris et virides frondes; fontesque lacumque
Hac media ingentem vidi, nam nullus ibi mons
Eripiens prospectum oculis erat aequora iuxta.
Currebat gens ad littus visura carinas
Attonita et stupefacta rei novitate, putabatque
365Esse rates nostras tot monstra natantia ponto.
Tangimus hoc fessi littus, laetique subimus
Guananaim portum, parvamque intravimus urbem,
Et grato accepti hospitio revocamus opima
Amissas mensa vires. Nam mitis erat gens,
370Vultus item est illis placidus, frons lata licet sit,
Quae corpus paulum et faciem turpabat, et ora.
Non forma exiguum corpus, crinemque resectum
Supra aures crassum et nigrum pars maior habebat.
Estque color oleae similis, qui vergit ad atrum.
375Atque aliquis nudatum ensem, gladiumve tenebat,
Tractabatque manu, ceu lignum, at post ubi apertum
Aspexit vulnus, trepidansque gemensque dolebat.
Quaerebat signis an nos venisse suprema
E sede aetherea, et caeli colere ardua tecta,
380Atque una cum caelitibus. Ferrique per urbem
Tunc belli signum iubeo, passimque viarum
Strata per atque forum cornu instrepuere recurvo,
Et totam implevere novis clangoribus urbem.
Parte alia fractos sonitus dedit aenea moles
385Flammis permixtos rutilis, et littus et aequor
Intremuere sono insolito: longe insula Cubae
Audiit et sonitu gens est exterrita tanto.
Urbemque hanc parvam sine caede et sanguine regnis
Hesperiae primum adiunxi, namque ordine cuncti
390Acta palam assensu cives populusque probarunt.
Non fluat e terrae venis aurive metallum,
Aut aeris, ferrive licet, sitque insula pauper,
At gens illa tamen gestat bipatentibus aurum
Naribus. Hic gentes sunt nudae et versicolore
395Pictura exornant corpus. Armantque praeustas
Piscis dente sudes vice ferri, sunt quibus hostes
Pellere consueti et circum sua regna tueri.
Septem ex his iuvenes mecum per caerula vexi.
Hic vidi aspectu horribili torvoque Molossos,
400Quos sine latratu referunt componere soles.
Atque hic non pelagi tractus, non noscere mores
Permisit breve me tempus, nam nocte dieque
Detegere has terras ingens me cura premebat.
Mox iter ingentis direxi ad littora Cubae;
405Quattuor aspexi non longe per freta terras,
Quarum cuncta novis redolebant floribus arva,
Consita erant passim arboribus, queis garrula lympha
Non deerat, fugiens per gramina odora, rigansque
Vicinum nemus atque halantes floribus hortos.
410Res vero bis terris nulla est mihi visa relatu
Digna mage hac, quam nunc memorabo: ramus adoptat
Ramum alium, variis foliis varioque colore,
Pomaque sunt intus varios servantia succos
Cortice non simili, mater quae stipite ab uno
415Daedala terra creat; haec numquam poscit avari
Dura ministeria agricolae sub tempore veris.
Dehinc nos ardentes placido cava lintea ponto
Solvimus atque viam velis deflectimus inter
Has pelago sparsas nullo discrimine terras.
420Illic nos silvas legimus, quas longa gerebant
Littora, et arva simul nullis obnoxia rastris;
Vidi lanigeras non longe a littore silvas
Et passim arboreis pendentia vellera ramis.
Vidi et odoratos alio sed littore lucos,
425Frondentes quorum rami mollissima servant
Vellera, quae levibus siliquis inclusa teguntur.
Quid memorem pictas volucres, quae florea circum
Prata volant, cantusque suos noctique dieique
Aequant, et variis implent concentibus auras?
430Frondosisque sedens ramis Philomela canebat,
Quas inter canit Eois non natus in oris
Psittacus, et volucrum cantus imitatur, et altis
Arboribus strepit, et lingua nova verba loquaci
Ingeminat, repetitque avium per guttura voces.
435Hic volucres fundunt cantus sub mense Decembri,
Pars dulcem frondentis alunt in vertice pinus
Progeniem, pars ova fovent, pars arbore nigra
Nidificant latebrisque domos frondentibus abdunt,
Namque dies erat hic tepidus, ceu vere rubenti.
440Non desunt illic portus et flumina nautis
Grata nimis Zephyri si quando spiritus undis
Insonat insequiturque rates revoluta per alta.
Accessi tandem Cubam, magnumque fluentum
Tendere in Oceanum vidi, portumque capacem
445Non parvae intravi classis, tutumque procellis;
Namque erat hic portus saxis circundatus altis,
In morem stagnantis aquae, quo clausa silebat
Unda, nec undantes fluctus ventosque timebat.
Nec longum haec statio tenuit me, sed cava ponto
450Vela dedi, numquam linquens ea littora Cubae
Per multos soles. Resonans sed flatus ab alto
Vertice spirantis Boreae et maris unda tumescens
Terruit ulterius procedere. Nec mora vento
Obverti adverso sinuosa per aequora cursum,
455Permetuens instantem hyemem, pelagique furorem,
Et gemitum. Cum iam Boreas nos horrifer oris
Quiqueiae appulerat, legerent et carbasa nautae
Laetitia perfusi animum et de more coronas
Puppibus aptarent, subito praetoria pinus
460Est brevibus inflicta vadis, qua longa iacebat
Saxea planities subter mare, puppis et imis
Solvitur icta vadis, nautasque relinquit in undis.
Continuo impellunt socii per caerula cymbas,
Auxiliumque ferunt timidis, ratibusque reponunt
465Incolumes: navis scopulo sic fracta resedit.
Corpora sed madidi comites dum littore curant
Et sagula ad tepidum solem madefacta reponunt,
Protinus ingredior densum nemus; hic ubi primum
Conspexi indigenas cursu iuga celsa secantes,
470Nosque videre viros cupidi, nova cernere regna,
Tela manu intrepidi capimus, sequimurque fugaces.
Tunc illi celerare viam, et transmittere cursu
Praecipiti patrios colles, et fidere silvis:
Haud aliter fugere viri montes super altos,
475Quam timidi damae sub primae tempora lucis
Conspecto procul herbosa in convalle leonum
Agmine, dum silvis errant, sic illa petivit
Turba virum loca nota metu, seque abdidit umbris.
Compressi subito gressum tristisque redibam
480Ad naves sine praeda, ederis cum condita virgo
Concussit folia et frondes, quibus ipsa latebat.
Has motas petimus frondes, tunc abdita virgo
Exiluit facie insignis, sed fusca colore;
Confestim illa capi sese permisit et una
485Mecum incedebat silvis non moesta sub altis.
Haec ducta ad naves epulis expletur, et alba
Induitur laena, disponuntque ordine crines,
Crystallum dant et digitis et iaspide; cingunt
Virgineum latus, hic gentes nam corpora nulla
490Veste tegunt, nudi incedunt, et cum redit aestas
Et cum bruma redit, venit et cum purpureum ver.
Mox virgo in notos rediit iam libera colles,
Primoresque petit nemorosa in valle latentes,
Ostenditque habitus, atque ordine cuncta recenset,
495Narrat et ingenium gentis mite et genus alto
E caelo venisse novum: tunc ocius omnes
Decurrunt properi, qua semita ducit ad aequor,
Et veniunt ad nos ultro, signisque salutant,
Cum quibus et digitis loquimur, nutuque frequenti.
500Planitie fractam scopuli ut videre carinam,
Tranarunt rapidi stagnantes lintribus undas,
Et patrium ad littus remos, et vela, rudentesque,
Et ratis arma ferunt: tunc gaza reducitur omnis
Nautica et ad littus defertur lintribus altis:
505Nos illos donis fessos cumulamus agrestes,
Crateras septem vitreos, et pocula septem
Fictilia, heroum variis decorata figuris,
Bissenasque damus tunicas, totidemque cothurnos.
Interea dum nos iam quassam in murice puppim
510Teximus, aptamusque trabes, redit extera pubes,
Quae nobis fuit auxilio, et lectissima secum
Frusta auri, atque auro permixtas portat arenas,
Et teretes donant parvo pro munere baccas.
Noctesque totosque dies ad littora nota
515Orbe alio advectas gentes visura ruebat
Turba virum, natisque patres, pariterque nepotes
Permixti, armatosque duces mirantur, et auro,
Purpura et indutos proceres, sonitusque tubarum.
Gestat acu hic pictam tunicam, cristasque volantes,
520Hic picturatis radiantia baltea signis.
Ast alii tenuere locum, quo quadrupedantes,
Insultantque solo, glomerantque in littore gressus:
Praevertuntque Notos cursu, et candore ligustra,
Et vix in prima figunt vestigia terra.
525Miranturque novos habitus, mirantur et arma
Bellantum non visa prius nec cognita quondam.
Parte alia volitare vident sine remige puppes
Atque maris penetrare sinus, licet Auster aquosis
Incumbat pelago nimbis, hyemesque minaces
530Ingeminent, piceisque cadant e nubibus ignes.
Sternit humi se quisque, sonum dum territus haurit
Auribus, effundit reboans quem ferrea longe
Machina, fumososque ignes attollit ad auras,
Perstringitque oculos flammis fumoque sequaci.
535Erexique crucis signum venerabile curvo
Littore confectum palma pinuque virenti,
Quam populi circum signis nutuque colebant:
Unanimique sacerdotes haec carmina sacra
In laudes, Pater alme, tuas cecinere: 'Deum te
540Laudamus, trinumque Deum, Dominumque fatemur:
Te Patrem aeternum veneratur littus utrumque.
Te veneranda cohors caeli et caelestia regna,
Atque potestates sublimi voce vicissim
Insigni, te laude ferunt super omnia, quae tu
545Fecisti, et caeli spatiosa per atria dicunt
Ter sanctum, nostrumque Deum, Dominumque Patrem
Te celebrant, cum cuncta tuo sint numine plena,
Qua sol luce sua lustrat, dum circuit oras
Aethereas, tractusque maris terrasque patentes;
550Atque tibi assurgunt gentes felicis Olympi,
Et duodena cohors comitum te Christe tuorum
Concelebrat, fudit quae pro te caesa cruorem,
Quorum vox late occiduas pervenit ad oras,
Atque Arabum, Indorumque domos. Vos o quoque vates
555Abramidae, quibus ore dedit praedicere nati
Adventum Deus ipse sui et rerum abdita. Vosque,
Qui quondam sparso meruistis certa cruore
Praemia, nunc alacres Dominum laudate supremum.
Vos quoque virginei coetus, quibus una fuit mens,
560Una pudorem ipsum a teneris coluisse, nec umquam
Concessos subiisse toros, nec floris honorem
Virginei amisisse, Deum laudate parentem
Immensae maiestatis. Vos o quoque sancti
Caesariem lauro insignes, palmasque tenentes
565Dextera Idumaeas alacres, et vestibus albis
Induti, immensas Patri vos dicite laudes,
Caelestique simul divini numinis aurae
Nos etiam Christum unigenam, magnoque Parenti
Aequalem canimus, summi tu magna Tonantis
570Gloria, stellantisque poli: dignatus et alvo
Tu de virginea nasci, tu funus acerbum es
In cruce pro nobis passus, quos sanguine et ipsa
Morte redemisti, patefactaque ianua caeli
His nece Christe tua est, tua qui sunt iussa secuti.
575Es Patris aeterni aeternus tu Filius, et Rex
Gloriae, et ad dextram Patris omnipotentis, et alto
Ipse sedes solio sublimi in vertice caeli;
Venturumque diem te iudice credimus olim,
Quo tu digna malis et iustis praemia reddes.
580Tu nobis igitur succurre precantibus et nos
Aspice, sulcantesque ignota haec caerula puppes
Innocuas serva, et dextram ne subtrahe nobis,
Namque in te posita est spes nostra, sinusque repostos
Te maris Oceani duce nos penetrasse fatemur.
585Quas et agam grates tibi nunc, qui me duce terras
Non visas olim voluisti ostendere saeclo
Huic nostro atque alio positas sub sidere gentes?'
Iam Guacanarilli pervenit rumor ad aures
Externos venisse viros, littusque tenere:
590Obstupuit Cemium repetens oracula secum
(Indigenae sic appellant sua numina gentes),
Noluit et capere arma manu et depellere classem
Finibus, eventu rerum factisque sinistris
Territus. At properans ad littora nota tetendit,
595Atque ultro dedit ex auro mihi munera multa,
Et sumus hospitio a populis et rege recepti,
Anseribusque alius nautas onerabat opimis,
Pars patrias epulas et viscera tosta ferebant.
Sed dicam cur depositis rex venerit armis,
600Rettulit ipse olim nam rem mihi saepius omnem.
Quiqueiae extremus rex Guarionexius oris
Et Guacanarillus, materno sanguine iuncti,
Dum super imperio Cemes rebusque futuris
Consulerent, flexoque orassent poplite ad aras,
605Interea per quinque dies, solitoque sopore
Et solitis epulis sese abstinuere, nec umquam
Cessarunt in vota oculos ad numina semper
Intenti, quibus est adytis vox reddita: 'Reges
Audite haec responsa: dies inopina propinquat,
610Qua regnum hoc felix et regia sceptra tenebunt
Vestibus indutae gentes, quas extera classis
Hunc vehet, evertentque urbes, operosaque templa,
Et quoque nos legesque novas et sacra docebunt.
Nec vos, o reges, vox haec deludet inani
615Augurio: tu rex populis audita referto'.
Inde recens illos luctus moerorque tenebat,
Atramque invisamque diem taciti expectabant.
Finierat, tremuitque solo mota ara recusso,
Concussaeque fores templi, et penetralia longe
620Insonuere: fragor templi tecta alta replevit.
Tunc reges rerum attoniti novitate recedunt
Tristes et Cemium populis responsa retexunt.
Tempore, quo has terras petii, rex Guacanarillus
Ingens extincti regnum iam patris habebat,
625Praeclarum referens nomen genitoris amati;
Iam ratus advenisse diem, quo dicta supremum
Finem habeant Cemium, vectas sibi iungere gentes
Foedere amicitiae quaerit, speratque tenere
Posse sua imperio tali sub foedere regna.
630Dum vero surgens attolleret aethere Taurus
Cornua, decrevi remeare ad littoris oras
Extremae Hesperiae, victorque inventa referre
Tot maria atque alio gentes sub sole repostas:
Praecipue liquidi soles et vertice ab alto
635Leniter aspirans Zephyrus discedere tum me
Cogebat, laetumque meos invisere reges.
Ut vero faciles populos, mitem quoque regem
Aspexi, visum est paucos mihi linquere posse
His terris impune viros, et tollere parvis
640Securam tectis arcem, et circumdare fossa.
Xamana in regione novi sub tempore veris
Exiguae vallos arcis de cespite vivo
Extruxi ex trabibus nexis et vimine flexo,
Aggereque incinxi valido. Atque ex milite certos
645Delegi bello expertos, quos Guacanarillo
Commendo, illorumque ducem liqui Rodericum,
Corduba in arma parens primo quem miserat aevo,
Assuetum obsessas urbes et castra tueri.
Dehinc ipsum regem placido sic alloquor ore:
650'Maxime rex, qui sponte tuis consistere regnis
Invitas fessam hanc classem et consurgere portu
Littoreo sinis hanc molem, victumque ministras,
Promissis maneas oro, quae saepe dedisti,
Et serva hanc gentem precor, et defende cohortem
655Hanc solita pietate: erimus, rex inclyte, numquam
Immemores tanti meriti, regnisque potentem
Atque armis nostrum iungemus foedere regem.
Non veni populare domos, non perdere ferro
Hanc gentem, vel te patriis expellere regnis'.
660Et mox ad socios converti lumina et illos
Talibus aggredior dictis: 'Vos bellica pubes,
Unanimes laetique dies agitate, metumque
Mittite, nam vobis validum rex maximus ultro
Auxilium feret, imperio qui littus, et undas,
665Et circum regit hos montes, atque oppida circum:
Vos regis quaecumque sequi ne temnite iussa.
Quae vobis, iuvenes, praeclaro hoc digna labore
Praemia persolvam? Caelo quae gloria iam vos
Sublimes factis ventura in saecula tollet?
670Fernandus vobis meritos persolvet honores,
Non sine muneribus magnis. Convertere cogor
Per maria alta rates, iterumque revolvere fluctus
Ut Regem faciam certum cursusque viaeque,
Quasque alio sub sole novas deteximus urbes:
675Vere novo has iterum dulces rediturus ad oras'.
Tum rex laetus ait: 'Curas seclude sequaces,
Dux demisse polo, nam miles nullus adibit
Hos armis: haec terra mea est, et caerula circum,
Semper eos ope praesenti auxilioque iuvabo.
680Per mare pacatos tibi dent tua numina vento'.
Mox meme et socios dextra petit, et tenet ipsos
Amplexu, lacrimansque alios complectitur, et sic,
Corde nefas versans, se in regia tecta recepit.
Tunc comites intrant arcem sub foedere regis,
685Et nautae mare purpureum nigra rate currunt,
Nam flabat crepitans Zephyri levis aura per aequor
Suadebatque maris cursus tentare patentes.
Indigenasque decem, fratemque, per aequora mecum
Ducere decrevi, certosque relinquere in arce,
690Ne forte imperio premeret trabis advena terras
Regnaque, littoreosque sinus, populosque propinquos.
Et mox aequoreas curva rate verrimus undas
Et tandem Hispanas Zephyris comitantibus oras
Deveni, Taurus celso cum surgit Olympo.
695Et primum accessi Gades, altariaque auro
Et donis onerans, Christo pia vota supremo
Facta prius solvi, solverunt et sua mecum
Vota alacres media templi testudine nautae.
Protinus has linquo terras, puppesque volarunt
700Immensum mare per, laetique potimur arena
Optata et tandem regalia tecta subimus,
Et simul inventas alio sub sidere gentes
(Nam regem egregium bello tunc Barchino habebat)
Narramus regi. Atque auri purissima dona
705Perferimus, baccas, nostrisque volucres
Dissimiles, similesque etiam, nam corpore maior
Psittacus est, pulcherque magis, pennisque coruscis
Et variis, quam nos cavea servare solemus.
Cinnamaque attulimus suavi fragrantia odore,
710Acriaque, et gustu torquent quae protinus ora,
Atque aloen herbam, quae tristi est plena liquore.
Solus per silvas et prata cuniculus illis
In terris quadrupes depascit gramina: mecum
Hunc triplici vexi specie. Mirarier omnes
715Quos illinc vexi iuvenes, pallentiaque ora,
Auribus et simis dependens naribus aurum,
Deformes visu ac breviori corpore. Tum rex
His visis, mora nulla, parat classemque virosque
Expertos bello atque armis, suetosque periclis,
720Et lectos centum artifices, totidemque colonos.
Addit mille viros, qui secum barbara contra
Agmina pugnantes victricia signa tulerunt.
Magnanimus non defit equus, qui Baetica pascit
Pascua, quique Tagi vitreos bibit accola fontes.
725Narrarem ac breviter dum regna inventa, sinusque
Tot maris, et sparsas per tot maria aspera terras,
Fernandi iussu, populo spectante, sedebam
Illum et Reginam iuxta, qui magnus in oris
Est honor extremae Hesperiae, quin sponte supremum
730Rex me rectorem classi praefecit et alto
Oceano. Dehinc vectigalia regia dono
Quaedam concessit, fratrem quoque non sine honore
Dimisit, cui iam partas concesserat oras
Ut regeret, littusque maris, populosque Quiqueiae.
735Artifices mecum varios, armentaque vexi.
Omnigenumque gregem delegi, armentaque primum,
Ut maribus cum tempus erit submittere possem;
Elegi in spem gentis equos, selectaque farra,
Grandiaque herbarum beneolentum semina, ut hortos
740Tam pingues nostri colerent. Plantaria viva
Camporum nemorumque tuli, nam haud nascitur illis
Partibus ulla arbor, nisi pinus stipite recto
Et tereti, celsaque coma, proceraque palma:
Duritie hac sunt indomita, quibus arma ferox gens
745Conficit atque enses, ferri est sine terra metallo,
Hosque acuunt saxis, quae secum flumina ducunt.
Collibus apricis dum vero rusticus uvas
Iam legeret, properansque domum sarmenta referret,
Scinderet atque agros procurvo vomere, iussi
750Erigere et malum, maloque innectere funes,
Ne ruere antemnae, scindi ne carbasa possent.
Hispanas etiam conplures maximus ardor,
Tantarum et rerum novitas, adapertaque regna,
Impulerunt ignotum aequor percurrere mecum,
755Unanimesque damus spirantia flamina classi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: