Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Carmen Petri Bonomi Tergestini in uiolatam Bohemi regis fidem.

Nunc canimus falsi periuria principis: et te,
Qui Stygias Erebique tenes, inuise, paludes,
Consulimus, te in uota deum sine fine ciemus;
Mens tibi uana placet, tibi crimina noxia cordi,
5Tu stimulas mortale genus, tibi concutit angues
Tisiphone unanimosque armat in proelia fratres.
Da, precor, infaustas, Pluton, ad plectra querelas
Tartareasque accende faces, infunde liquores
Cocyti, recinant maesti mihi carmina manes.
10Rex uiget Arctoo sub sidere, clarior alter
Quo non ante fuit fidei pietate uel armis:
Nulla uirum flexit rudibus suscepta Bohemis
Uana superstitio, dum plebs sibi rustica sorbet
Sacratos latices, crusta nec conuenit una
15Christicolis, Romana uolunt qui iura tueri;
Non flexit trepidusque furor iactataque passim
Tela manu, saeuit uario dum Praga tumultu.
Grata diu regi steterant rectumque piumque,
Dum solito fortuna loco, dum nulla fuerunt
20Premia et Hungariae nondum sibi quaereret arces,
Nec lata duo sceptra manu tenuisse subiret
Dirus amor, mentemque furor stimularet habendi.
At simul inuitum rapuit Proserpina crinem
Pannonio regi, summum nec stare tyrannum
25Fata diu uoluere, ruit dum perfida ceruix
Diuisique agitant uario discrimine regnum
Hinc proceres, hinc dux Corui de nomine Ianus,
- quid non sacra fames lucri, quid, dira cupido,
Insanas hominum mentes et pectora cogis? -
30Castra parat subitisque suos Vladislaus armis
Accingit uiolatque fidem sanctosque hymenaeos
Brandeburgensis thalami, sponsalia prima,
Perfidus et gestit uiduo se immergere lecto,
Quippe uocat grandi sponsum mercede Beatrix.
35Quo ruis infelix, quo te mala fata uolutant?
Otacari meminisse prius decet irrita regis
Arma tui fusasque acies caesumque Bohemum;
Nonne putas memores superos fandi atque nefandi?
Mox tibi iusta dabit Latio qui nomine frater
40Regna tenet didicitque feras supprimere gentes:
Iusta dabit Caesar, Romani signa uidebis
Imperii, nigras aquilas: tibi Teutona tellus
Vindelicusque furor, tibi Rhaetia castra frequentant
Exitium paritura tuis; tua colla minaces
45Expectant feruentque graues incude catenae.
Quippe nec una tuum uiolauit foedera turpi
Fraude caput, nec sola suam fert sponsa querelam:
Tu laceras, scelerate, tui pia iura parentis
Et, quibus ille sacro iunxit cum Caesare foedus,
50Rumpere uincla potes tantumque infringere nodum;
Tu consanguineas saeuus dissoluere leges
Caesaribusque paras solam praeferre duobus
Reginam. Generosa tuis stant nomina factis:
Tu properas scelerare fidem iurataque dextrae
55Numina, Romano cum te periuria sceptro
Subiciunt cingitque comas diademate Caesar.
Quo ruis infelix, uetitas quid concupis arces?
Infaustas iam uerte acies, pete debita sorti
Regna tuae: sceptra haec alios sibi poscere reges
60Fata iubent, ueterique memor succumbere iuri
Hungaria Austriacos repetit sine fraude penates.
Sed quid turba rudis nouit, cui crassa residunt
Pectora nec legum didicit pernoscere libros?
Hos Waradinus agit neglecto iure tumultus,
65Is recitat falsas fingitque in foedera leges
Iusque piumque suis lacerat ambagibus et se,
Qui prius in Latii iurauit nomina regis,
Opponit fallitque deos, sanctas quoque chartas,
Quas Pius aeternae firmauit robore sedis,
70Primus fallaci properat contemnere lingua.
Hec ueneranda fides, haec sunt praeconia sancti
Praesulis, errantem reuocet qui dogmate turbam.
Heu scelus, o nostri praestans infamia saecli!
Quidquid ubique mali est, quicquid dispergere caedes
75Orbe ualet medio totasque incendere terras,
Non modicam retinet partem miscetque sacerdos,
Donec inexpletas distendat aere crumenas.
At uos, Pannoniae proceres, quos uana secutos
Consilia infidi traxit fallacia Iani,
80Pergitis et miseri periurum poscere regem,
Gratia digna manet: mendaci praemia genti
Certa parant superi seruantque in tempore poenas.


2. Episcopus Waradinus monachus, Petri Bonomi uersus.

Cum pia Pannoniae uiolauit foedera Ianus
Et mala iuratos lingua fefellit auos,
Perfidus ut sanctas potuit perfringere leges
Subdere et immerito Caesaris arua uiro,
5Cum Waradineis totus iam fraudibus orbis
Uertitur et saeua Mars rotat arma manu,
Claustra bonus repetit praesul quaeritque latebras,
Uelat et infandum conscia culpa caput.
Ah miser, ah tanto reparas mala tecta pudore,
10Impia qui monachus condere facta putas!
Corpora Santonico facile est celare cucullo:
Ueste potest nulla cognita fama tegi.


3. Idem de eodem.

Perfidus ut totas foedauit crimine terras
Fudit et Hungarico toxica saeua solo,
Nunc protegunt nudas Iano calopodia plantas,
Ne noceant domino sparsa uenena suo.
5Ast cur nodosa cingit sacer ilia reste
Uelat et hirsuto membra nefanda sago?
Terra potest nullis misero satis esse latebris:
Sic parat in mediis mergere corpus aquis.


4. Ad Taberitas Petrus Bonomus.

Cede locis, Taberita, tuis! Submitte superbas
Ceruices: aderit mox tibi dicta dies.
Exul Pannonias repetas, miserande, cohortes
Et referas regi talia dicta tuo:
5"Aggeribus fossaque leui me Caesar abegit,
Te patria et regno Maximianus aget".


5. Idem ad effigiem Clausii Heluetii, qui aliquot annis sine corporali uictu uixit.

Clausius hic nullo fouit sua corpora uictu,
Sic tamen ad multas uixit Olympiadas.
Hoc si difficile est tibi credere, suspice maestam
Effigiem: longam comprobat ipsa famem.


6. Westualius uentrosus phialam ceruisiae plenam ad Clausii maestam effigiem.

Ebibe et ingenti foueas tua corpora potu:
Quid maceras longa uiscera, Clause, siti?


7. Responsio Clausii.

Non possum: occlusa est uia gutturis, et mihi uitam
Qui regat, heu misero, spiritus unus adest.


8. Ad diuam Virginem.

Quae geris intacti gremio tua pignora uentris
Numinaque in paruo corpore magna latent,
Hos cum hospitibus, serues, regina, penates:
Figitur haec laudi sacra tabella tuae.


9. De sportula a Caesare sublata.

Sportula iam cessat, nusquam fumare culina
Cernitur: Hanns unctas non habet ipse manus.
Quid facient miseri, quis nulla caulis in ola
Feruet? Habent salsam fercula nulla suem.
5Nulla terunt liquido pultem mortaria suco,
Nec uerubus tostas ars parat ulla dapes.
Ingemit hinc passim maesto gens Teutona uultu,
Iactatur toto multa querela foro.
Pande pias, Friderice, manus, miserere precantum:
10Gaudia quanta tuis uncta patella dabit.
1 Gaudia quanta tuis krawt reparare potest.


10. Ad dominum Iohannem Fuchsmagum somnium uatis Petri Bonomi.

Vix dederat placidam membris nox alta quietem:
Cynthius est nostro uisus adesse toro.
Et mihi Daphnaea cinctus sua tempora lauro
Edidit haec maesto, Fuchsmage, uerba sono:
5"Quid sequeris nostras, uates miserande, sorores,
Quid tua Caesareis laudibus ora teris?
Carmina da scombris, doctas iam linque Camenas,
Spongia sit multis uersibus una satis.
Praemia nulla refert scriptor: uix tanta poetae
10Aera sonant, tenues comparet unde biblos.
Nulla eius curat Fridericus carmina: rarus
Caesarea uates nunc ope diues erit.
Vis tua Renenses repleant marsupia nummi,
Uis tibi perpetua templa parare fide?
15Vade citus, domini fornaci ligna ministres:
Solus habet uestri Caesaris haytzer opes".
Consule iam misero (si qua est uia) consule uati,
Qui mea nunc solus carmina saepe rogas.
Sed quaenam Phoebi melior sententia? Iam te,
20Lincia, uel linquam, uel calefactor ero.


11. Interrogatio P. Coruini ad Zotulum canem.

Zotule, quid patula resides lasciue fenestra
Et te uix reuocat inde uel ipsa fames?
An quia furtiuo Veneris pellecta susurro
Uentura est domino grata puella tuo?
5An cupis intranti blandus bene plaudere turbae
Si qua ferat, uacuos pellere uoce foras?
Est aliud: quam recta sapis! Dum feruidus annus
Aestuat, algentes scandis ubique locos.


12. Responsio Zotuli ad Coruinum.

Quid tibi cum nostra, uates Coruine, fenestra?
Quid mea sollicitum te facit ista quies?
Non ego pellectam blando sermone puellam
Obseruo, domini gaudia grata mei;
5Non mihi si qua ferat cura est admittere turbam,
Latratu uacuos usque fugare foras;
Nec mihi, feruentes fugio dum prouidus aestus,
Sic placet in gelidis saepe sedere locis.
Longe aliud: natura cani dignoscere fido
10Annuit. Errorem disce, moleste, tuum.
Admiror uariosque senum iuuenumque labores,
Sedula quid tandem turba Naonis agat.
Hic regit Actaeum pedibus uelocius orbem,
Amphora cui facili redditur ampla luto;
15Ille fatigatis Brontem Steropemque lacessit
Ictibus et calidis cudit aena focis.
Dentibus hircinam cerdo protendere pellem
Nititur, ut pariter calceus alter eat;
Assuit hic croceum roseo cum uellere pannum,
20Sutoris docta ueste nitente manu.
Hinc uenit arcanam totiens qui Caesaris aurem
Consulit et trepidis dat bona uerba reis.
Inde alius dominum castri rurisque potentem
Exuit atque alii sufficit inde uices.
25Diuersas hominum uideam cum sparsa per artes
Ingenia, est cunctis ars tamen una uiris:
Omnibus idem animus gratos sibi quaerere nummos,
Omnis inexhaustas undique poscit opes.
Nullus adest priscae uirtutis cognitor, ulla
30Religio superos uix putat esse deos.
Nimirum ingenti congesta pecunia cura
Est deus, humanas nunc regit ipsa uices.
Haec ego de patula prospecto, stulte, fenestra:
Ingenium quondam contigit esse cani.


13. Carmen Petri Bonomi ad Paulum Amaltheum.

Paule, decus patriae, parui lux magna Naonis,
Natus Amalthea gloria prima domo:
Si tibi Pactolus fuluum sine fine metallum
Afferat aut dites Lydius Hermus aquas,
5Quicquid et Eoa nudus legit Indus in unda
Ornet inauratos accumuletque lares,
Nil dederis lepido, mihi crede, decentius unquam
Carmine; non maius numina munus habent.
Est ratio: labuntur opes, sunt friuola rerum
10Omnia; ab aeterno carmen ubique uiget.


14. Epitaphium Nicolai magni. Petrus Bonomus Tergestinus.

Quis iaceat tanto miraris, turba, sepulcro,
Quae sibi tam uastus contegat ossa lapis?
"Terrigenas - dicis - non saecula nostra Gigantes
Norunt, centimanus non Polyphemus inest".
5At si Nicoleon speculata es, principis aula
Austriaci, et molem corporaque alta tenes,
Parua putes tanti monumenta haec funeris et iam
Hoc stupeas, tantum quam cito desit opus!


15. Alterum.

Qui fueram tantae molis, cui membra Gigantum
Sors dederat, quaeris, cur iaceo ante diem?
Seu quod blanda tulit formae natura, diebus
Mors negat et uitae tempora grata rapit;
5Seu timuit ueterisque memor Saturnius irae
Me petit et filum Parca seuera secat.


16. Imago Nicolai ad populum.

Quid perstas, quid, turba, meos tam sedula uultus
Suspicis? An ficti corporis ista putas?
Sic fueram, tantosque indulgens auxerat artus
Natura, et patriae dux monumenta dedit.


17. De diuo Friderico Cesare Petri Bonomi carmen.

Dum ualet et sano est Fridericus corpore Caesar
Membraque adhuc toto fertque refertque pede,
Clausa manent semper penetralia: crebrius instat
Pulsaque ab irato principe turba dolet.
5Quaeritat accessum domini iuuenisque senexque,
Ille tamen solis gaudet inesse locis.
At postquam trunca languent iam corpora planta
Indiget et multis ad sua mala uiris,
Quisque fugit, uulnusque senis saniemque perosus
10Tam prius optato gaudet abesse loco.
Sors rotat haec redditque uices in tempore dignas,
Dumque potes non uis, dum uelis ipse nequis.


18.

I, liber, et propria tandem tecta reuises
Et iubens dominum rite ualere tuum.
Sit licet extremos sine me uenturus ad Indos,
Is tamen ante oculos semper amicus erit.


19.

Dent alii uestes, princeps, uiridesque smaragdos
Quidquid et Eoa colligit Indus aqua;
Sola Tegestreus donat tibi carmina uates:
Carmen enim munus principis esse putat.
5Illa fluunt cariesque notat uel temporis aetas
Consumit; uersus Pieridesque manent.


21. Ad Musam.

Vade, Thalia, bonos regis petitura penates
Romani ad cunctas rite colenda dapes.
Maximus (haud metuas) te Maxmilianus habebit
Cantantem taedis "Io Hymenaee" sacris
5"Io Hymen". Vt recitas reuerenti fronte poema,
Sis memor hoc flexo, Musa, referre genu.
Dixeris at postquam, reliquos testata poetas
Inuicti regis quos sacra mensa tenet,
Posce, Tegestreum Phoebus te supplice uatem
10Inter conuiuas collocet usque suos.


22. Petri Bonomi Tergestini in serenissimi Maximiliani Romanorum regis ac diuae Blancae Mariae reginae nuptiis epithalamion.

Liquerat incudes Siculas Cytherea mariti
Loripedis, turpemque uirum strepitusque perosa,
Quos Brontes Steropesque cient, quibus Aetna laborat:
Gradiui Geticum repetebat diua cubile.
5Dum uehitur longosque maris terraeque meatus
Dum penetrat, laetas Histri deuenit ad oras;
Hic, ubi felices diues colit Austria campos
Atque uirent pulchrae passim uineta Viennae,
Soluit Amyclaeos ad flumina mater olores,
10Ut fessos leuet alta quies, iuuet unda quietem.
Illi autem laetis fluuio clangoribus errant
Atque alas rostro aspergunt, frustraque natantes
Aduersum proni secum rapit impetus amnis.
Interea in ripis fulua spatiatur harena
15Alma Venus, quam mille premunt dantque oscula nati,
Turba procax iocunda deae, gens mollis Amorum.
Hos fouet amplexu gaudens, his blanda resultat
Uocibus atque illis gremium uenientibus offert.
Tum placido fratres ludunt per inane uolatu,
20Atque aliquis lustrisque feras nidisque uolucres
Quaeritat et celeres gaudet se figere ceruos.
Ast qui tela ferox aurata cuspide gestat
Cuique datum superos magnum et uexare Tonantem,
Altius in uacuas quum sese attolleret auras
25Celsa Vienneae speculatus culmina turris,
Protinus augustam uolucer descendit in urbem.
Dumque ibi cuncta puer tacito perquirere gressu
Gaudet, Caesareas lustrat dum feruidus arces,
Martis equos currumque uidet, tum postibus hastam
30Haerentem et iuxta clypei septemplicis orbem.
Sensit adesse deum, celeresque arreptus in alas
Ocius ad caram fert talia dicta parentem:
"Mars tibi non Scythicis quaerendus, mater, in aruis,
Non nunc Strymonias cursu praeuertitur undas
35Sarmaticisue ferus meditatur proelia campis:
Haud procul arma dei rapidosque astare iugales
Uidimus. Errantes iterum sub frena uolucres,
Diua, mone, currumque leuem conscende: quod optas
Hic dabitur; non longa uia est, urbs proxima reddet
40Qui tibi longinquis fuerat repetendus in oris".
Surgit laeta Venus (nam forte in margine ripae
Candidulas nitido tingebat flumine plantas)
Et nati paret dictis; promissa Cupido
Implet et optato genitricem in limine sistit.
45Illa, ubi dilecti foribus subiisse quadrigas
Martis et arma uidet, celsas conscendit in arces.
Aduentu patuere fores, nitor atria replet,
Induit et laetos passim domus aurea uultus.
Diua subit thalamoque deum dum comperit aureo
50Et regem iuxta Latium, qui Martia saeuus
Arma humeris capitique grauem posuisse galerum
Gaudebat, belli uarias et feruidus artes
Discere narrantis pendebat ab ore magistri,
Tunc sic orsa loqui: "Nostrae sine fine querelae
55Nil prosunt, frustraque feras pulsamus ad aures.
Ah quotiens, nostris quo iam succumbere signis
Hunc liceat, uiduas durus ne perdere noctes
Continuet regnisque suos fraudare nepotes,
Oraui, leues galeas gladiosque minaces
60Et bellatrices aquilas, Gradiue, parumper
Arceres. Tu nostra ferox pia uota moratus
Ipse tuum regi cingis nunc laetior ensem
Et praecepta mones belli. Non Cypria curae,
Non, tibi dimisso furtim quos coniuge nectit,
65Respicis amplexus atque oscula dulcia temnis.
Si memor es, quam saepe meas lassare uolucres
Quot maris et terrae pro te superare labores
Contigit ac uariis miseram succumbere curis,
Si demum te nostra mouet notissima caelo
70Fabula et in stratis captos succurrit amantes,
Orantem ne sperne deam. Iam flectere nostris
Uocibus et Veneris subeat rex magnus habenas".
Ille refert: "Cytherea, graues dimitte querelas!
Non tua uota moror: Romani uulnera regis
75Sensimus atque imo suspiria pectore duci.
Iamque ferus tua signa subit, tibi flectere mores
Cogitur et contra nequicquam colla retorquet.
Non feritas, non castra iuuant, non igneus horror
Thoracum: cessere animi uictique furores.
80Arma Cupidineis subiere furentia taedis,
Et nunc quod nostris laetatur alacrior armis
Quodque feras pugnae gaudet perdiscere leges,
Huc refugit, ne dirus amor praecordia uexet
Et penitus molles exurat flamma medullas.
85Tu regem ne laede diu, da optata petenti
Uota libens paribusque iube complere puellam
Ignibus ac simili succendere pectora cura".
Illa ubi iam uero correptum uulnere regem
Sensit et Insubrem suspiria poscere diuam,
90Aduocat et uolucrem alloquitur Venus aurea natum:
"Vade, puer, Latiasque citus pete principis arces
Insubrum cui terra subest Ticinusque Padusque,
Et que multa locis posuerunt moenia Boii
Orobiique truces: hic dux mihi Blanca pudicum
95Casta torum seruat plenis iam nubilis annis.
Hanc ego nascentem gremio bene sedula foui
Et formam formaeque decus, quo prima Latinas
Praestaret collata oculis atque ore puellas,
Adieci mirata genus, mirata parentes,
100Et quantum Ausoniis celebrentur nomina terris.
Huic tu pungentes pharetra deprome sagittas,
Hanc facibus succende tuis: satis illa superque
Nostra uerecundo renuit sibi uincula uultu.
Tempus adest quo digna suae iam praemia formae
105Promissosque ferat thalamos, unde inclyta passim
Progenies regnis totum sibi uindicet orbem".
Paret Amor iussasque alacer petit ocius oras
Et Blancam, immixtis solito de more puellis,
Ludentem inuadit iaculis atque ignibus urit.
110Quae postquam insolitum sensit sub corde furorem,
Ardet amans nec saeua potest dignoscere primum
Uulnera et externum suspirat nescia amantem.
Quumque puellares rursum sibi iungere ludos
Proponit, tum immixta choris depellere curam
115Nulla iuuant miseram solatia, nulla dolorem
Uirgo leuat, quaeritque iterum malesana penates
Et secum tales spargit sub tecta querelas:
"Quid me, dira lues, maceras? Quid, flamma, puellam
Exuris? Non forma uiri succendit ocellos
120Pectora uel nitidi flagrant ardore capilli:
Ignotum mea uota petunt. Vnde ardor adhaesit
Ossibus? Vnde atrox concepi saucia uulnus?
Quis nusquam uisi faciem proponere regis,
Quis Latiae Austriacum potuit suadere maritum?
125In uetitum miseranda feror primumque furentis
Narcissi succurrit amor diffusaque uentis
Lamenta et curuis illudens uallibus Echo.
Quid si ille aequalem regnis sibi iungere amantem
Elegit patriisue cupit de finibus unam?
130Et me uana die suspiria, nocte querelae
Dilacerant, ast illa sui sponsalia regis
Accelerat dominique petit dilecta cubile".
Audiit hanc tales mittentem pectore questus
Diua Venus nec passa diu torquere puellam
135Optatos utrimque parat coniungere amores.
Et iam multa cohors procerum, quae uisere Blancam
Et mandata uelit fratri patruoque referre,
Eligitur: rex ipse animi sufferre calorem
Non potuit sponsamque petit. Conubia cuncti
140Ore sonant, uolitat passim iam Fama per urbes.
Sfortiacos postquam proceres tetigere penates
Et pacta est firma uirgo iam lege, Hymenaeus
Affuit et festa redimitus tempora lauro
Sic cecinit cithara carmen modulatus eburna:
145"O si, Blanca, tuas ualeam contexere laudes
Nec uetet attonitum cumulus, quam laetus habenas
Nunc cupiam laxare cheli primosque per annos
Deferri et longo consumere carmine noctem!
Sed me magna tui deterrent numina uultus
150Inclusumque oculis decus arguit. O, dea certe
Diuorumque genus: Rubri corallia ponti
Labra, niuis Scythicae superant tua colla nitorem.
Quid dicam roseasque manus niueosque lacertos,
Inque sinu primum turgentia poma pudico?
155Nascenti formamque dedit uultusque decorem
Alma Venus, celebres Pallas cum moribus artes.
Magna Iouis coniunx magni tibi coniugis omen
Praecinuit fundens tales de pectore uoces:
'Magna quidem clari gesserunt sceptra parentes;
160At, uirgo, maiora feres latasque per urbes
Incedes populisque potens et diuite regno.
Nam si diuorum pueros, si pignora regum
Fata unquam facili duxerunt stamine, ut omnis
Subicerent regnis terras pelagique meatus,
165Laetius adducto uersarunt pollice fusos
Natali, ueneranda, tuo; tibi sidera faustos
Et superi uouere dies: tu patria tolles
Nomina et Insubris per te uenerabitur ora'.
Nec tibi uana fuit uates Saturnia Iuno.
170Aduenere dies, atque annos attulit aetas:
En petis amplexus cari exoptata mariti,
Cui pontus, cui terra subest, regesque ducesque
Cui parent, cui Roma suas commisit habenas.
Sed quum tu sponsi potius perdiscere, uirgo,
175Quam proprias cupias laudes audire pudorque
Ora notet, summi tangam praeconia regis.
Namque ubi maternis soluit se nexibus heros
Non nucibus facilique trocho disperdere iuuit
Tempora, sed iam tum maturi sumere partes
180Principis atque annos uirtute explere minores.
Quid quod adhuc teneram galeae sub pondere laetus
Ceruicem lassare puer, tum frena fugacis
Uertere equi pugnasque ausus meditarier hasta?
At postquam firmas paulatim in corpora uires
185Attulit ipsa dies creuitque in robore uirtus,
Nulla uiri latuere manus Mauortia, uirgo,
Munera: seu duro libuit concurrere ferro,
Siue per errantes confuso Marte cateruas
Res peragenda fuit nudato protinus ense.
190Dux aderat cunctis, medios is primus in hostes
Irruere et latos uenienti pandere calles:
Qualis apud Scythicas quum sese in bella cohortes
Immiscet saeuusque manu quatit agmina Mauors.
Hunc Morini sensere truces fortesque Bataui
195Experti. Reserare iuuat: trahe, barbite, carmen.
Nam quum materna primum se soluit ab aluo
Et puero aeternum riserunt astra Philippo,
Exorta est prauis auctoribus undique uulgi
Seditio: saeuire animis Gandauia proles
200Coepit, et excluso genitori auellere natum
Dum quaerit, dum bella mouet, quos ille tumultus
Sedauit, fideique iterum quas reddidit urbes
Marte premens, uirtute domans feriensque rebelles!
Tangimus ast nudas rerum pro tempore summas;
205Mirantur tamen haec omnes, mirantur et haerent.
Quid faciant si illum propius, si numina uultus
Et caelo tractam speciem, si robora dextrae
Inspicerent, quantusque oculis resplendeat ardor,
Pectore uirtutes uigeant, quibus undique saeptus
210Ista gerit sequiturque frequens in castra triumphus?
Is bellare ferox, uictos is mitis in hostes
Effususque aliis, sibi parcus, ueste nec ulla
Praecipuus mensa, si quando in bella profectum
Castra tenent, dum bruma riget, sub pellibus aequas
215Induperator agit forti cum milite partes.
Iam quis adest toto princeps sollertior orbe,
Seu captare locum castris, seu cingere muros
Obsidione libet, pugnaeque imponere morem?
Nulla unquam Latio regi castrensia sordent
220Munera, pro signis quotiens uidere cohortes
Stare ducem, longas insomnem ducere noctes,
Sorte agere excubias, speculatum exire per omnis
Nocte uias hostisque sui perquirere uallum?
Quippe utrumque simul doctus bene militis artes
225Consiliumque ducis complet, cui nulla quietis
Tempora, uix paruo uacat indulgere sopori.
His potuit genitor meritis Fridericus honestis
Adduci, ut Latii natum sibi sumere habenas
Annueret uiuusque sui commercia passus
230Imperii socium gaudens in regna uocaret.
His uenit ad sanctas, his nunc pia nomina poscunt,
Imperii sanctas aquilas: quas laetus et ardens
Iam pater humanae pertaesus munera uitae
Astra petens nati manibus deponit ouantes.
235Has huic, fatali spondet quia sidere caelum
Diique deaeque omnes, repetit quia uiuida uirtus,
Non furor eripiet belli, non atra dearum
Stamina, non potuit numeroso milite Gallus,
Non Morini potuere feri Brugaeque rebelles.
240Namque ubi tam saeuos urbs dira est ausa tumultus
Iniecitque manus sacrati in corpora regis,
Is fortem seruare animum, tum tristia uisus
Tempora iocundo constans depellere uultu,
Donec inauditum facinus mens perfida uulgi
245Dilueret patriaeque dolens nocuisse parenti
Perpetuo infelix compleret moenia luctu.
Non tamen hoc populi crimen, non ulla uirorum
Perfidia, at fati series, quo clarior omni
Parte foret celebresque etiam ciuilia laudes
250Bella darent. Neque enim quos tollit in astra citatis
Alma rotis Fortuna uiros, quibus usque pepercit,
Plus amat, ast illos, iactat quos undique saeuis
Exercetque malis et mille pericula uexant.
Sic ergo uix acta iugo, uix perfida ceruix
255Brugarum domini ante pedes procumbere sacros
Desierat, quum bella uocant huncque altera pugnae
Sors adigit saeuusque iterum parat agmina Mauors.
Nam simul inuitum rapuit Proserpina crinem
Pannonio regi, fallunt dum foedera magni
260Caesaris, et sanctas maiorum spernere leges
Infidi statuunt proceres, hic laetus in hostes
Arma ciet, sequiturque sacrum Germania regem
Vindelicusque furor, domino tum Rhetus adhaeret.
Norica sic primum redimit quae moenia fraudes
265Mathiae rapuere trucis; quaeque ille per annos
Marte decem uicisse ferox iactare solebat,
Uix totidem sibi uicta iubet parere diebus.
Tum ne impune suum uiolasset barbara foedus
Pannonia, Austriacas postquam delatus in urbes
270Uictor anhelantes subito coniungere currus
Et socios armare parat: fremit undique tellus
Pannoniosque ferus sonipes quatit agmine campos.
Claudia tum regis sensit Sabaria uires
Inspexitque suis augusta in moenibus arma,
275Alba etiam magnis confisa paludibus omnem
Deposuit fastum, pedites succedere muro
Dum uidit fossasque truces superare Sueuos:
Regia nanque ferox ingressus moenia miles
Pannonis infidas mentes passim impulit Orco.
280Hostis ad extremam fugiens miser usque salutem
Templa petit regumque pias complectitur urnas.
Multa cadunt totis confossa cadauera membris,
Matthiae lauat ossa cruor, tulit impius aequas
Inferias tumuloque parem dedit hora coronam.
285Non uacat ast, uirgo, meritas nunc dicere laudes
Principis. Insurgunt iuuenes diuaeque puellae
Et choreas cantusque parant: sine sumere partes
Quemque suas, tu laeta feras mille oscula regi,
Qui robusta tuo circumdet brachia collo
290Uirgineamque simul zonam mox soluere certet.
Inde tuum poteris fecundo germine nomen
Tollere et innumeris natos praeponere regnis.
I felix: Cytherea uias comitata per omnes
Te cupidis reddet dilecti coniugis ulnis
295Concordesque animos et mutua uincula nectet.
Adsistet Latona toro prolemque perennem
Sufficiet longamque trahet per saecula gentem.
Felices Pater omnipotens tibi suggeret annos
Fortunamque domus et regna beata secundis
300Auspiciis augens longae post fata senectae
Aetheriis statuet laetus uos sedibus ambos".


23. Querela urbis Romae ad diuum Maximilianum Caesarem.

Defleram, fateor, quondam mea uulnera, Caesar,
Quum ueheret captas Gallicus hostis opes;
Mox tamen ut rediit referens mihi signa Camillus
Estque triumphali per fora uectus equo,
5Solata est tristes lacrimas Victoria felix
Et laceris uoluit crinibus esse modum.
Nunc mihi nulla quies luctus, nunc plangere pectus,
Scindere et infaustis unguibus ora iuuat.
Flecte oculos: multo conspersam puluere cernes
10Canitiem et lugubri corpora tecta toga;
Et mecum querulas fundit per compita uoces
Oppressa innumeris Martia turba malis.
Respice Tarpeiam qua mons mihi sustinet arcem:
Squalida lugenti supplice templa gemunt.
15Venit in exitium populo patribusque Quiritum
Romanasque iterum Gallia uexat opes:
Nam Karolus, Latiam quaerit dum uincere Francus
Parthenopen, nostris aedibus arma locat.
Barbarus exultat mediis penetralibus hostis
20Et uiolat nostri nominis omne decus.
Conteror et cernunt miseri sua funera ciues,
Nemo est qui maestis uocibus addat opem.
Prisca iacet uirtus, nullus mea damna repensat,
In cassum Curios Fabriciosque uoco.
25En, furit Alphonsi capta crudelior aula
Gallus et in nostros iam redit inde lares.
Expectant grauiora, mei passimque Quirites
Diffugiunt: uacuam me superesse uides.
Tu mihi longinquo, Caesar, torpescis in orbe
30Et pateris solii tecta perire tui.
Gens miseram Latii sedem premet improba regni
Inque mea ponet Gallica castra domo.
Germaniae nimium uires animosque sepultos
Cernimus et segnes ad sua iura uiros.
35Quid, Maguntiacae praesul uenerabilis urbis,
Otia securis sedibus usque teris?
Quid tu, qui dignas Agrippae nobilis arces
Dirigis et multo nomine ubique sonas?
Quid Treueris qui regna colis? Quid tu, alta propago
40Bauariae, Rheni cui lauat unda domos?
Rumpe moras, Saxon Friderice, ac inclyta profer
Nomina et antiquis sis mihi dignus auis.
Brandeburgensis nunc gloria principis, adsis:
Hinc poteris digno praemia ferre Lari.
45Vosque, alii heroes, quoscunque aut arctica Tethys
Abluit aut Rheni terminat ora patris,
Seu Visulae fines seu uos uada cernitis Istri,
In mea non serum uertite uota pedem.
Tuque meos, Caesar, tecum miserate labores
50Cinge, precor, fausto protinus ense latus.
En, sequitur grandes aquilas Germania laetis
Auspiciis: Gallus iam parat ipse fugam.
Aduenias, te Roma sibi dominumque patremque
Postulat: hanc capias, Maximiane, uiam.


24. Diui Maximiliani Romanorum regis inuictissimi uarius temporum cursus.

Principio felix, saeuos post uoluere casus
Fata premunt oditque meos Fortuna triumphos.
Orbe feror uario: iam mille pericula cingunt,
Iam mihi ridenti gestit Rhamnusia uultu.
5Ast homini iucunda satis uenit hora sedetque
Non rudis ingenti quae gloria parta periclo est;
Si medio saltem uitae persistere cursu
Perdidicit reprimitque truces sors saeua furores.
Est tamen, est nobis magno sub pondere ceruix,
10Restat et immensi series confusa laboris:
"Fata uiam inuenient - cecinit mihi turba per orbem - :
Quicquid agis, mensura tuis quadret undique rebus.
Haec poterit fesso sedes firmare quietas,
Hinc finis laudata uenit: iam mittere curas
15Laeta dies Christique docet qui uoluitur annus".
Experiar nunc orbe fidem, nunc ficta patebunt
Pectora; et errantes cum Pax mihi sistet habenas
Quisque sua plenam referet mercede bilancem.


25. De ludis diui Maximiliani Caesaris ad spectatorem.

Martigenas interque uiros lectasque cohortes
Quique uolat dura cuspide missus ecus:
Attonitus spectas Erebi concurrere monstris
Siluicolas nulli corpora nota deos.
5Quodque alius ceruo insideat, premat ille Chimaeram
Siue noua id maius uoce referre genus,
Desine mirari: non haec sine numine possunt
Inter et urbanos cuncta patere lares.
Decreuit forti Caesar pugnare duello
10Deque sua uictor spolia ferre manu:
Haec sunt Romani praeludia principis, et se
Quisque cupit domino posse placere suo.
Alludunt homines regi, pia numina diuo:
Tartareis Pluton plaudit et ipse feris.

26. Ad magnificum uirum dominum Ioannem Fuchsmagen regium consiliarium meritissimum Petrus Bonomus Tergestinus.

Aduenit ignotus, Scythiam Tanaimque niualem
Qui colit aut Nili fontibus haurit aquam:
Dona refert laetusque mei uel principis aulam
Deserit, aut gratum regia diues alit.
5Ast ego, subiectae genitus qui moenibus urbis
Ante patris, nati nunc quoque iussa sequor,
Tristis inopsque feror: solum me curia pellit,
Non est qui miseris uocibus addat opem.
Consule, qui solitus nostras audire querelas,
10Fuchsmage, et uatis sit tibi cura tui.


27. Ad Petrum Bonomum Theodoricus Vlsenius.

Quam similis magno frater Baptista Maroni est!
Vna eadem amborum patria plectra docent.
Siue hic bucolica pastoria pinxit auena
Herois elegos inseruitue sonos;
5Siue sub horrendos describat Marte furores
Seu referat fidei sensa profunda piae,
Cuncta Maroneae seruant uestigia Musae:
Si titulum demas, illius esse putem.
Tu modo, qui praestas Frisio, mi Petre, Melampo,
10Iudicio an fallar doctior ede meo.


28. Ad Theodoricum Vlsenium Petrus Bonomus.

Mantua Virgilio, Baptistae Mantua uati
Est patria, atque ambos carmina docta beant.
Siue elegos seu forte canant arma horrida Martis
Cedere Callimachum Maeonidemque uides.
5Sunt similes, fateor, multum, fidibusque canoris
Una eadem amborum plectra tonare puto.
Hoc tamen, Vlseni, prior est Baptista Marone:
Quod grauiora suis uersibus usque canit.


29. Ad Harpyiam fida clientis deuotio.

Harpyia, o uolucrum regina et diua Celaeno,
Dardanidum uates insons ac terror auorum
Phineiaeque domus, pelagi dignare periclis
Vlsenium seruare, Ioui Phoeboque dicatum.


30. In detractorem constans sodalis defensio.

Vlsenium quisquis temerarius urget et audet
Carmina doctiloqui carpere sacra uiri
Non uidet Harpyiae dotes: regina uolucrum
Atque hominum digno nomine ubique sonat.
5Detrahit ast meritos aliti dum stultus honores,
Lambet Phineias garrula lingua dapes.


31. Duo Bonomi, regis et reginae Romanorum secretarii.

Nuper apud Rhenum scripsisti, Celti, sodales,
Vangionum praesul quis sua iura dedit;
Sed nunc Danubii cum sint tibi, Celti, sodales,
Iura sodalicii quis dabit ergo chori?


32. Ad Ioannem Fuchsmagonum uirum eruditissimum Petri Bonomi Tergestini libellus epigrammaton.

Da, Pater omnipotens, nostro bona fata libello
Deque tuo primum nomine tutus eat.


33. In festo Conceptionis diuae Mariae uirginis.

Redditur alma dies qua te pia uiscera matris
Conceptam sancto, Virgo, tulere sinu.
Christicolae cumulant aras, tibi reddit honores
Turba frequens festa fronte reuincta comas.
5Ante alios tua sacra colit, te laetus adorat,
Qui sua Romano nomine sceptra tenet.
Huic faciles, Regina deum, concesseris aures:
Iusta petit, referat Maximianus opem.


34. De natali diuae Mariae ad Ianum.

Haec est illa dies, qua te pia claustra parentis
Parturiunt Domino, Virgo pudica, tuo:
Ite procul, lusus, si quos mihi corda procaces
Personat et sanctos concine, Musa, sonos.
5Luce sacra, dum templa colo, dum thura ministro,
Lasciua hinc absit pagina: cede, Venus.
Plectra Palaestinae recitent praeconia diuae,
Uatibus aeternum haec sit ueneranda dies.
Tu quoque, qui facilis nimium uel semper amori es,
10Mitte iocos: mecum seria, Iane, cane.
Laudemus magni genetricis adusque Tonantis,
Natalem Mariae uirgineumque torum.
Haec nos perpetuis poterit firmare beatos
Sedibus, hac comite sidera, Iane, patent.


35. Ad imaginem diui Hieronymi.

Sic sua cum Libycis errat peregrinus in antris
Corpora aiunt sanctum perdomuisse uirum.
Saepius et duro lacerat dum pectora saxo
Sic fluit ad nudos sanguinis unda pedes.
5Hoc parat aethereas sanctus sibi uulnere sedes:
Sidera deliciis, credite, nullus adit.


36. Oratio ad Deum optimum maximum pro Maximiliano Caesare.

O custos hominum, Deus, et pater optime rerum,
Auribus haec ueniat uox super astra tuis.
Conuocat Austriacas rex diuus ad arma cohortes,
Ut Mauchmetheis hostibus ultor eat.
5Da, Pater, auspiciis laetos de more fauores,
Quo referat meritis digna tropaea suis.
Tunc tibi mille feret uirides pia turba corollas
Inque tuis totus laudibus orbis erit.
Inclyta perpetuo uates tibi carmina plectro
10Cantabunt: Christi nomina quisque ciet.
Ante alios rex ipse tuas proiectus ad aras
Uota dabit sumpta Maximilianus ope.


37. De casu Alexandri sexti pontificis maximi.

Dum Pater omnipotens nuper sibi poscere summum
Pontificem memori funere forte parat,
Dum libet insigni meritum cecidisse ruina
Uertit et in dominum tecta superba suum,
5Obstiterunt superis Erebi fera numina diuis
Atque humeris magnas sustinuere trabes.
"Nostra quid - exclamat Pluto - nunc iura lacessunt
Caelicolae? Est cunctis legibus iste meus.
Integra Alexandri poscunt mea Tartara pridem
10Membra, nec ad Stygias mortuus ibit aquas".
Ille igitur letum superat: nec damna perenni
Ulla uides prorsus posse nocere uiro.
Ast Hecates uiuum rapiens mox turba per auras
Ducet ad infernas imperiosa domos.


38. Ad Theodoricum Vlsenium.

Tam uariis nutat rebus, tot uoluitur undis
Incerta, instabilis Caesaris aula mei,
Ut mihi quidue sequar potius nec scire potestas
Quid fugiam: inuolucris condita cuncta latent.
5Quod modo censueram melius, nunc turbida rursus
Inuertit facies et modo peius erit.
Siue ubi sim qui simue petas, tibi dicere tantum
Nunc ualeo, quantum nescius ipse sui.
Consului uates sacros Phoebumque Iouemque,
10Quae mihi tam uario turbine uita foret;
Ast mihi nec uates Phoebus nec Iuppiter ipse
Consulere in tanta mobilitate potest.
Quid faciam restas solus qui dicere noris,
Vlseni, et nostram dirigis usque ratem.
15Dic igitur: tanti tua sunt mihi, crede fatenti,
Consilia, ut spernam Delphica templa libens.


39. Ad diuum Maximilianum Caesarem pro pecunia impetranda.

Quicquid et argenti fuerat uel diuitis auri
Eduxit loculis terra Sueua meis,
Iam nihil est, Caesar, nil gratis uncta culina,
Nil pistor: nummos undique copo petit;
5Stat magno faenum, magno mercamur auenam
Et stabulum magna sub stipe claudit equos.
Inuenio gratis, Caesar, nisi Nekeris undas:
Contentus sola est uix, puto, piscis aqua.
Praesta igitur nummos iam, Maximiliane, roganti
10Aut iubeas gratis cetera cuncta dari.


40. Ad hospites de conuiuio comitis de Zoleren.

Qui tam lauta uides conuiuia, nobilis hospes,
Atriaque ornatis plena nitere uiris,
Mensa quod ignotas praebeat tibi digna uolucres
Et pelicanum fercula grata ferant,
5Quod montes siluasque sedens modo dente pererres
Atque feras patinis quod canis unctus agat,
Desine mirari: Friderici industria tanta est
Qui meritis Zoleram tollit in astra domum.
Iste domi residens uolucres uenatur ad Indos,
10Hic facit ut montes saxa nemusque uores.


41. Ad Ianum contubernalem elegia de Manlia amica Tergestina.

Iane, uale: reuocat lachrymis meus ignis abortis,
Non patiar teneras saepe madere genas.
Quid iuuat, heu, gelidos miserum petiisse Triones?
Ista potest Scythicas uincere flamma niues.
5Quam melius, dum flaua coma est, dum lusibus aetas
Conuenit et uiridi flore iuuenta nitet,
Quam dominae subiisse iugum cum cingere canos
Cura monet, cum iam curua senecta premit!
Quid mihi Romani ueneranda palatia regis
10Profuerint, quid me regia celsa iuuet,
Si uiduo recubare toro, si ducere noctes
Tristior insomnes debeo perpetuas?
O pereat potius quaecunque extollere nomen
Fama potest, nostram seu decorare domum.
15Austria fecunda nostros super astra sodales
Laude uehat: nobis gloria parua sat est.
Dummodo me solitis foueat mea uita lacertis
Inque sinus fessum decubuisse uelit,
Despiciam magnos procerum securus honores
20Quasque tulit laetas regibus orbis opes.
Manlia noster honos, laus Manlia, Manlia nomen,
Manlia erit Croesi copia, harena Tagi.
Quid mihi de toto cupiam felicius orbe,
Quaeue magis nostrum gaudia pectus alent,
25Quam tecum liceat patrios habitare penates
Et tecum innumeros, Manlia, adesse dies?
Dumque erit apricis matura in collibus uua,
Deuehet Adriaco nauis utrumque mari,
Alludet Neptunus ouans, tranquilla dabuntur
30Aequora, Tritones Nereidesque trahent.
Suscipient laetos uiridantia litora amantes,
Qua Tergestini desinit unda sinus.
Hic ubi pampineas mea Barcula protrahit umbras
Pendet ab undisono nec procul uua salo,
35Alta ubi dissimiles pirus indicat undique fructus,
Quaque tibi leui cortice mala rubent:
Hic nos feruentes anni uitabimus aestus,
Traducet longos arboris umbra dies.
Vel si nos uarius reuocabit forte Cupido
40Diuersosque uolet Manlia nostra iocos,
Non procul est uiridi myrto mihi consita silua:
Inde alitum nostros pascitur agmen agros.
Hic mihi fallaci uirgas distendere uisco
Cura erit, hic saltans noctua ludet aues.
45Longius ast cupiet si Manlia uisere colles
Pucinosque feret nos uia adusque lares,
Lac dabit et dulcem nobis mea Marsa Lyaeum;
Praesto aderit tenui sedula turba casa
Ac dominam uenerata meam mihi laeta rogabit
50Tempora et aeternos usque fauere deos.
Tum si Antenorei fontes adiisse Timaui
Iuuerit et Dryadum Naiadumque domos,
Insula praestabit calidas tibi, Manlia, lymphas
Inque salutifero suscipiere lacu.
55Hunc referunt ponti refluas imitarier undas
Cumque mari uiuas crescere fontis aquas.
Haec mihi Baiano pretiosior una recessu
Insula erit, thermis haec mihi, Roma, tuis!
Ast cum iam latos nix alta obsederit agros
60Et stabit rigido terra coacta gelu,
Saeuus ubi egelida Boreas remeabit ab Arcto
Canaque iam uastis fluctibus unda ruet,
Saltibus aut lepores uenabimur aut mihi ceruum
Deprehensum magno murmure turba dabit.
65Sic mihi felicem uidear traducere uitam
Et melius maestos fallere posse dies.
Nil moror, ecce iterum reuocat mea Manlia amantem:
Uix mihi tam gratas rex dabit ullus opes.


42. Ad Elisam puellam.

Quid cupis in cassum tenero me innectere amori
Insidiasque oculis tendis, Elisa, meis?
Frigida iam languet uirtus nec lusibus aetas
Conuenit: albenti tempora crine uides.
5Nec tibi uel nutu seu uerbis posse moueri
Me reputes, pluris stat modo noster amor.
Languida uix surgit repetito mentula tactu:
Non iuuat hanc nutus, nil bona uerba iuuant.
At si me tandem cessantes sumere uires
10Ipsa uoles, ultro basia mille dabis.


43. De eadem Elisa.

Compulit ut primum nutu uerbisque petulcis
Nostra iterum Veneris colla subesse iugo,
Ecce latet clausasque tenens inimica fenestras:
Effugit aspectus dulcis Elisa meos.
5Seu pater inuidit nostro crudelis amori
Et dolet occlusa nata retenta domo;
Forsitan et lachrymis inuertere iussa parentis
Nititur, e longa dum tepet ira mora.
O duras aures, o ferrea pectora, quae non
10Flectere lugenti filia uoce potest!
Sic te Pallas amet, sartor, sic forcipe cunctis
Gratus et accepta saepe rogeris acu;
Sic populo placeas passim neque capra per urbem
Infestis miserum uocibus ulla premat:
15Redde pius nostris oculis lasciua puellae
Lumina et obtrusae uirginis ora refer.
Quod si tu nostros pergis diuertere amores
Longius et natae gaudia grata uetas,
Te Venus aut misera damnabit, rustice, morte,
20Siue olidum faciet mox, mihi crede, pecus.


44. Ad Mathaeum Lang diui Caesaris secretarium.

Scire uoles forsan reginae curia nobis
Quam placeat: carmen perlege, Lange, meum.
Longa dies misero, nulla est nocte uoluptas,
Gaudia uix saeuis hostibus ista uelim.
5Non aliud regina facit quam ludere chartis,
Aut sedet occlusa semisopita domo;
Turba uel Insubrum stimulat uel garrit in aurem,
Siue Caballini fabula inepta sonat.
Nicoleos longis iactat sua terga capillis,
10Inde gener soceri moribus usque quadrat.
Angulus iste duas claudit, tres ille puellas:
Consumit totos multa querela dies.
Quaeque suos absens passim suspirat amantes
Saepius et lachrymis ora pudica madent.
15Has si forte iuuat maestum uisisse, fatebor:
Inde mihi maior poena dolorque uenit.
Perdimus, heu, leuibus tantum bona tempora uerbis:
Saepius ad uetitas arrigo, nil futuo.
His me, Lange, puto uoluistis ducere uitam
20Deliciis: ueniant haec tibi cuncta, precor.


45. In Pamphilum Saxum poetam qui in ducem Mediolani inuectus est et Caesarem etiam carpsit.

Saxe loquax, prodi: cur nunc temeraria tantum
Lingua tacet? Victus forte pudore lates?
Non canis Insubri pulsum de sede tyrannum?
Non tibi Saturni saecula nunc redeunt?
5Tolle tuum, felix uates, super astra leonem,
Aduersis Mauri casibus altus eas!
I nunc, nauales Venetis adscribe triumphos
Ductaque ab Adriaco plurima rostra mari!
Quaere ubi Naupactumque ferax ditisque Coronae
10Moenia, Methones leta tropaea refer!
Vrbs regina maris maeret, nec uicta Cremonae
Arua queunt tanti damna leuare mali.
Nauplia mox cernes flammis ferroque furenti
Tecta rapi, o populis exitiose leo!
15Nunc opus aeratas Turco ostentare phalanges,
Quas modo dimissa Maurus ab urbe fugit.
Praestet opem Gallus, sancto qui foedere tecum
Conexus, predam te sinit esse neci.
Attamen hoc nihil est: meritis peiora dabuntur,
20Insontem regno quod pepulere suo,
Et ueniet Gallis merces sua, forsan et olim,
Maure, uolent sedes non tetigisse tuas.
"Caesar agit celeres per deuia rura Molossos":
Quid si mox Gallos cogat et Adriacos?
25Piscatum redeant Veneti: piget ista dedisse
Ingratis superos regna tenenda uiris.
Te quoque poena manet uiolati, Saxe, pudoris,
Cesareos mores qui modo, saeue, notas!
Esse putas Veneta tutus terraue mariue?
30Tutus ad Aethiopas uix bene, Saxe, fugis.
Nondum Romani regis tibi cognita uirtus,
Quamque potens nostri Cesaris una manus:
Cum uolet, et Venetae uictor dominabitur orae,
Cum uolet, Aethiopas legibus ille premet.
35Ergo ubi ad inflatum carmen modulaberis utrem,
Saxe loquax, tantum laedere parce Deum!


46. In artificem qui primus soleas equo suffixit.

O pereat, soleas primus qui subdere suasit
Cornipedi et nocua texit ab arte pedem!
Quis furor, e duro posset cum laedere cornu,
Artificis ferrum supposuisse manu?
5Addita dant animosque truces rabiemque cruentam
Arma uiris: animos sumit et inde pecus.
Hinc furit et nostras non fert uiolentus habenas,
Saepius hinc domini corpora tundit equus:
Hinc ego compellor cruris sufferre dolorem;
10Heu nimium damnis ingeniosa manus!


47. Ad Caesarem Maximilianum de casu poetae.

Capreolum dum tu, Caesar, sectaris et omnis
Turba ruit placida qua fluit amnis aqua,
Hic ego fallacem cupiens transire paludem
Inuoluor paruo sub uada raptus equo.
5Non fuit hic casus, tenuis nec culpa caballi,
Implicat aut rapidi uorticis unda pedes:
Caesaris ast nymphae cupiunt dum noscere uultus
Me trahit in medias candida Nais aquas.


48. Diui Maximiliani Cesaris uarius uitae cursus.

Principio felix, uario post uita tumultu
Uertitur: ah quotiens nostris fortuna triumphis
Inuidit uoluitque meas peruertere sedes!
Et nunc orbe furens, nunc stricto concitor ense
5Diuersas errare uias ac comminus hostem
Quaerere et Austriacis Hunnos depellere tectis.
Sic mea nunc tristi discrimine tempora uersat,
Nunc mihi dimisso ridet sors laeta furore.
Ast homini iucunda satis uenit hora uigetque
10Non rudis ingenti que gloria parta periclo est;
Si medio saltem uitae desistere cursu
Saeua Praenestinae uoluerunt damna sorores.
Est tamen, est nobis magno sub pondere ceruix,
Restat et immensi series confusa laboris.
15"Fata uiam inuenient - cecinit mihi turba per orbem -:
Quicquid agis, mensura tuis quadret undique rebus.
Haec poterit fesso sedes firmare quietas,
Hinc finis laudata uenit: iam mittere curas
Laeta dies Christique docet qui uoluitur annus".
20Experiar nunc orbe fidem, nunc ficta patebunt
Pectora, et errantes cum Pax mihi sistet habenas
Quisque sua plenam referet mercede bilancem.


49. Epitaphium Friderici Caesaris.

Hic iaceo et mecum cecidit pax unica mundi:
Uita mihi, ast patriae dulcis adempta quies.
Quod mea felici signarunt nomina fato,
Seruatum totis uiribus ipse uides.
5Diues eram pacis Caesar, mea cura tumultus
Frangere: sanguineo Mars rotat usque malo.
Lustra decem quartusque simul superadditus annus
Uiderunt nostra sceptra superba manu.
Integra Romano redeunt sua praemia regi,
10Quae sibi uel uiuo patre tropaea tulit.
Quare age, qui nostro, lector, retinere sepulchro:
Digna Friderici funere uerba dato.


50. Alterum eiusdem epitaphium.

Quid tibi Nestoreae prosunt nunc saecula uitae
Austriaque et gentis stemmata longa tuae?
Quid tandem Romana iuuant te sceptra? Quid aurum,
Quo tibi nil toto carius orbe fuit?
5Iam, Friderice, iaces, humilique est condita saxo
Maiestas tanti nominis; umbra manet.
Sic pereunt nostraeque uolant labentia uitae
Gaudia: Caesaribus mors quoque saeua uenit.


51. Ad Maximilianum Caesarem de aduentu hiemis pro impetranda ueste.

Nescio quis nostris, Caesar, se contulit hospes
Aedibus et lateri considet usque meo.
Horridus, hirsuta protectus corpora pelle
Uestit et huic tremulum cana senecta caput;
5Hispida barba riget glacie concreta niuali
Inque sinum naso stiria multa fluit.
Contigit ut primum gelido mea limina gressu
Et rapido impleuit flamine ubique domum,
Frigidus extemplo nostros tremor occupat artus
10Nec iuuat ardenti longius ire foco.
Quaeque magis fornax tepido calefacta uapore
Aestuat, hanc tremulus nocte dieque colo.