Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Luce nova bonus annus eat; iam suspice, nate,
Rorantis Phaetontis equos; en aurea cano
Purpureos Aurora sinus de gurgite tollit:
Carminis haec nostri fuerit dux. Sic tibi coniux
5Perstet in amplexu placido viridemque iuventam
Induat, et sit nulla tuis iniuria tedis;
Sic nati sacros manes, sic Memnonis umbram
Ales ab antiquo celebret venerata sepulcro:
Pande viam qua solis equi, quaque orbita currus
10Luciferi assurgit; tibi enim, tibi credita primae
Cura foris, tu mane novos ad frena iugalis
Exagitas, lucemque cavis e postibus effers,
Unde dies toto passim diffunditur orbe.
Bruma tibi veteris finem nascentis et anni
15Principium dux certa dabit, quo tempore Phoebus
Ultima Centauri peragrat momenta biformis.
Mox celeres impellit equos in cornua, quis se
Armatum ingentis clivi de limine primo
Aegoceros offert: haec incunabula solis,
20Surgentisque anni prima est infantia; dum se
Induit in vires paulatim firmus adultas,
Phryxeique premit radiantia vellera monstri,
Et lucem noctemque pari discriminat hora.
Atque hinc digrediens animis iuvenilibus usus
25Insultat coelo, spatiisque ingentibus actis,
Vix aliquid tenebris linquit, fessosque iugales
Sistit, ab aestifero spargens incendia Cancro.
Hinc sensim lux surripitur, tenebrisque malignis
Cedit fessa dies, tamen ut consistere contra
30Audeat impressis figens vestigia Chelis.
Sed mox prona fugit violenti excussa ruina,
Exsuperantque hiemes, passimque horrentibus umbris
Squalescit coeli facies, cum luce repulsa
Ingeminat nigras nox importuna tenebras,
35Et cadit infelix aevo variabilis annus.
Ipse tamen redit in gyrum, viresque resumit
Impiger, aeterno semper remeabilis ortu.
Hinc mortale genus passim cadit, usque resurgens
Per species tamen, atque aevo reparabile durat.
40Principium, Capricorne, tibi debetur et anni,
Per te nanque hominum generi lux optima surgit,
Per te sol terris iteratos suscitat ortus
Annuaque ingenti parat incunabula mundo,
Laetaturque novo surgens infantia coelo.
45Te vero horrendum cornu caudaque minacem
Praefecit coeli foribus prudentia divum,
Ianitor et fato positus magna hostia servas
Parcarum monitu. Nanque olim, astante deorum
Concilio legesque orbi dicente senatu,
50Talia constanti cecinerunt voce sorores,
Fata colo rerum ac seriem quae pollice ducunt:
"Coelicolae, servate fores, vigilesque locate
Liminibus: furit iratis nova bellua terris
Foedare afflatu coelum atque irrumpere olympo,
55Ac thalamis reptare deum et sparsisse veneno.
Iam postes atroxque irrumpit limina Python,
Sparsaque torpenti livescunt hostia tabo;
Iam manus anguipedum coeloque irata iuventus
Insultat portis, iamque ex adamente securim
60Porphyrion quatit et postes diffringit apertos,
Immittitque acies Briareus et agmina densat."
Has voces fusaeque comae lacrimaeque sequuntur.
Attoniti fatis superi in discrimine tanto
Diversas agitant variato pectore curas,
65Ac tandem e multis una haec sententia sedit:
Curarent seniorque pater Saturnus ab aevo
Iam sapiens Marsque armipotens, cui pectora bello
Assuerant, nequid portis fraudumve malive
Accideret, neque coelo vis extera obesset.
70Custodes lecti foribus tentoria figunt,
Castra locant, vigilemque suum in statione recensent;
Multa quoque inter se varia ratione volutant.
Dum senior custodem Erebi triplicemque latratum
Commemorat, placuit coeli quoque limina monstro
75Horrifico armare et terrorem adiungere claustris;
Ac subito in Libyes fixerunt lumina terris.
Ecce vident Nomadum in campis, tritonida ad undam
Errantem, ac gemino cornu capita hirta ferentem,
Squamosaque feram cauda atque horrentibus armis
80Sulcantemque arva, et pedibus iuga celsa prementem.
Illicet accitam coelo flammisque micantem
Praeficiunt foribus, radiisque ardentibus armant,
Liminaque ignito vallant sibi credita monstro,
Cui nares efflant candenti e sidere flammas
85Et caput et cervix geminatis ignibus ardent,
Cornuaque hirsuta spargunt incendia fronte;
Cui pectus radiat flammis, venterque, pedesque,
Et clara innumeris scintillant terga favillis,
Accenditque globos flammarum in vulnera cauda.
90Qua quondam Coeum implicitum deciesque rotatum,
Ambustum flammis et tinctum membra veneno
In mare provolvit, Coeoque ruente favillas
Contraxere aurae incensusque incanduit aer;
Unde hodie veteris remanent vestigia flammae
95Nubibus in mediis, quotiens aut fulgurat aer,
Igneave aetherios percurrit linea tractus.
Nec vero non et pelagus, qua corruit ardens
Anguipes, obstrepuit flammis strinxitque favillas,
Intortumque hausit fumanti gurgite monstrum.
100Horruit Oceanus visum obriguitque capillis,
Spumeus eque humeris tremulo delapsus amictus.
Mox ira accensus fumantem aestusque vomentem
Percussit saevo lacerum sub corda tridenti;
Vulnere quo (nanque haec inerat vis insita telo)
105In squamas abiit cutis, atque e corpore tanto
Prodiit immanis scopuloso tergore pistris.
Ast umbra infelix Erebumque et opaca subivit
Tartara ferratasque domos. Ibi vincta catenis,
Ambesoque trahens adamantina vincula collo,
110Fert montem fumantem humeris raptatque caminos.
Hinc igitur sol ipse vias orditur, et aequis
Passibus incedens medio se temperat orbe,
Non laevum dextrumve petens latus. Annuus inde
Huc redit, assuetumque iter assuetosque labores
115Instaurat, portisque novus bipatentibus exit,
Victricesque rotas clivo summittit anhelo.
Hoc igitur signo genitos curaeque laboresque
Exercent cultusque soli terraeque domandae,
Hos dulces verborum aurae tenerique lepores
120Delectant; sed multa tamen mendacia vanos
Efficiunt, neque enim dictis constantia perstat.
Quin etiam foedi mores urensque libido
Sollicitat cupidas mentes, studiumque nocendi.
Nam quibus in primo surgens apparuit ortu,
125His superat res ampla domi, sed sponte per orbem
Visendi studio allecti peregreque vagantur.
His amor in teneras succendens corda puellas
Subiicit imperiis dominae; verum arida postquam
Desaevit sitis, et longe exsatiata libido est,
130Sectanturque odiis et iniqua voce lacessunt.
Degener his animus, sed mens famulata deorum
Obsequiis precibusque aras ac templa fatigat,
Verum instructa dolis fraudemque in corde volutans;
Ingratisque operas ipsi et benefacta locabunt.
135At famae pretium nobis et gloria crevit,
Quod medio fulxit radians Capricornus olympo.
Hinc etiam secreta poli atque occulta deorum
Panduntur, variisque manent accommoda rebus
Pectora, et ingenio quaesitum nomen ab ipso est.
140Hinc multis alimenta damus, nostroque fovemus
Praesidio et magnis primi quoque praesumus actis,
Et primi veterum colimus monumenta virorum.
Pronus ab oceano mentis portendit acumen
Ingeniumque capax et vestigantia longe
145Corda, sed occultos languenti in parte dolores
Corporis, aut animi varios denuntiat aestus,
Criminaque insidiasque gravique pericula damno,
E quibus emergit tandem placideque quiescit.
Sede iacens ima patrimonia vertit, opesque
150Alternat patrias, propriis quas viribus inde
Colligit et diti peragit sua fata senecta,
Ac sibi vel natos alienae stirpis adoptat,
Aut prolem ignoto genitam de semine tollit;
Atque haec hiberno praestat Capricornus ab antro.
155Hinc tener humentis resupinat Aquarius urnas,
Ac (mirum dictu) rivos e sidere fundit.
Ipse puer (sic fama refert) gratusque tonanti
Marmorea miscet rorantia pocula dextra,
Atque deos rara trahit ad spectacula forma
160Insignisque auro stellisque micantibus ardens.
Nanque comam geminis circum caput implicat astris,
Et latos humeros duplicato sidere et ambas
Insignitque manus niveamque ad pectora mammam
Atque utrunque genu cubitumque utrunque pedesque.
165Nec non et lumbo, nec non et crure refulget
Sidereus puer, et roseus per membra coruscat
Fulgor, at auratis scintillant ignibus artus.
Quin dextra levaque hinc illinc stellifer amnis
Labitur, et fulvo radiat fluor aureus himbri,
170Incensasque vehit sinuosum flumen arenas.
Cuius ad exortum primoque a fonte renidet
Stella micans, unde irriguus devolvitur amnis,
Muscosumque patet pictae testudinis antrum,
Naidum thalami dulcesque ad furta latebrae.
175Imprimis habitat mollis Lascivia tectis
Nuda genu, paetisque oculis invitat amantes,
Et praefert niveas rosea cervice papillas.
Sic vobis, nymphae, aeternum sit ludere in antro,
Naiades nymphae, sic ipsa ad gaudia certus
180Assit amans, stetque intacto sub foedere lectus,
Et primi semper maneant in amore calores;
Dicite (nam memorare iuvat) quae sideris huius
Causa, quid aeterni manent de sidere fontes,
Quo mecum vestri maneant cum carmine honores.
185Hoc signo statuit portas natura secundas
Aetheris, et coeli posuit simul altera claustra
Adversus rapidum Pythona irasque Gigantum;
Praeficit his famulum egregium Saturnus, et ambas
Servantem portas tuta statione locavit.
190Ille, ut erat cura vigilanti et viribus amplis,
Praemunit fossa vallos et flumina fossae
Addit et immittit violenti gurgitis amnes.
Tentantes igitur muros, et moenia longo
Ariete quassantes, et vi rapida arma moventes
195Anguipedes, coeloque faces inferre parantes
Diluvio immersit iuvenis. Nanque, aggere rupto,
Fossarum immisit rapido torrente fluentum
Undivagum, quo late ingens sub vertice torto
Absumpta est legio, et rutila natat agmen in unda.
200Atque ibi tum, in geminos diducens se ipsa rotatus,
Altera spumosum Alphestem fluctusque vomentem
Aera per vacuum, nimbo comitante, per auras
Praecipitat. Ruit ille, ruens atque himbribus auras
Imbuit infectas pluviosum atque aera nimbis,
205Unde aeterna manent imo vestigia coelo
Himbrisque et pluviae et torquentis fulmina nimbi;
Afflictus tandem scopulosis montibus ingens
Ingentem late sonitum dedit. Inde liquescens
Solvitur in latices, generosisque amnibus auctus
210Eridanus flavis in pontum erumpit arenis,
Alphestisque Alpes traxere a nomine nomen.
Altera praecipitem Minanta per aera obustum
Fulminibus iacit. Hic obliquo tramite raptus
Concipit humentis Austros, quibus actus et ipse
215Aethiopum per summa iugis inflixit acutis.
Qua iacuit, vomitis largos de pectore fluctus,
Tabescunt et mox artus, ac margine longo
Nilus it ignotas noto vix fonte per urbes,
Intrat et ionium septeno gurgite pontum.
220His actis, postquam coelo pax parta, tonantem
Admonuit decoris tanti, gratusque senatus
Decrevit meritis factum illustrare trophaeis.
Effulxit stellis iuvenis, diffulxit et amnis
Conspicuus, facinusque manet regalibus astris
225Perpetuum, et magni celebratum est nomen Aquari.
Unde deum sibi praesidium discrimine in arcto,
Quanquam nulla hominum superat spes, alite dextro
Sentiet ac magnum divina sorte periclum
Pervadet quicumque oriens orientis Aquari
230Felicis radios, et amicos viderit ignes.
Ille bonas artis sollers tractabit, opesque
Inde parans, dabit et multis alimenta ministris,
Et multos parto pascet, magnoque favore
Iunget amicitias primorum ex urbe virorum.
235Munera quin etiam scriptis commissa tabellis,
Sive deum in templis et sacra negocia curans,
Sentiet invidiae vulnus, liventiaque arma.
Perdet opes, parta amittet, quae viribus usus
Ingeniique bonis facili ratione repenset.
240Qui si de medio nascentem aspexerit orbe
Fuderit et liquidos amnis de culmine summo,
Divitiae undabunt illi, rerumque paratus,
Affluet et multa quaesita pecunia curas,
Publica dum tractat peragitque negotia sollers
245Propter aquam, studet aut rebus non segnis aquosis,
Regibus aut placet, aut dominantum limina servat.
Sed nec certa fides undis, et flumina saepe
Finitimos populantur agros, egressaque ripis
Dant stragem, et miseri frustrantur vota coloni,
250Dum sata praecipitemque trahunt spem gentis et anni.
Fert et opes adimitque datas atlantide ab unda,
Lucraque damnaque mutato de sidere praebet.
Atque utinam quaecunque illi sua contigit uxor
Seu vidua et primi thalamos defuncta mariti,
255Seu virgo furtim illecebras quae novit amantum,
Sive anus, et penso quae dudum assuevit herili,
Concordis agitet tedas servetque pudorem.
Nil illi gratum a sociis gratumve ab amicis
Speretur; sterilem ipse fidem frustraque dolebit,
260Siquem devexo nascentem vidit ab orbe
Idaeus puer et liventi infecerit amne.
Hinc fluvios et stagna timens, non aequora tentet,
Tyrrhenove ausit sese committere fluctu.
Invidia iuvenem infecit Saturnus, ut olim
265Deformem se aevo atque effetum viribus, et iam
Invalidumque artus et squalida membra rigentem,
Ast illum facie insignem et florente iuventa
Ac vidit placidis aetatem ducere curis,
Captantemque umbras et agentem ad plectra choreas.
270Hinc signo mansit livor, quem pectora longe
Natorum referunt; manserunt ocia, inersque
Mollicies, animusque ignava degener umbra,
Quod signo Cytherea dedit. Nam, sedula crinem
Dum lavat Eridanique caput depectit ad undam,
275Hanc gravior dictisque senex incensus amaris
Accusat, quod nulla coli, quod sola decoris
Cura sit, atque uni tantum placuisse laboret
Pascenti niveas prope Nili flumina vaccas.
Tristius hoc Veneri nil unquam contigit, et se
280Surripiens irata comam dispersit, et amne
In medio iecit strophium et cum pectine gemmas,
Aurea quis nitidum religabat fronte capillum;
Atque ait haec: "Quantum ille senex durusque rigensque,
Quantum tristitiae simulato in pectore celat,
285Mollescant magis hoc illis sensusque animique,
Inque viri speciem referant sine honore puellam,
Quicunque hoc geniti signo se hoc amne lavabunt."
Dixit, et in geminos flexit vestigia pisces.
Excepere deam famuli, ac lenire dolentem
290Contendunt; simo coepit sic alter ab ore:
"Tempore quo genita es et conchaque imposta nitenti,
Nos Paphon et carae provectam ad litora Cypri
Detulimus, salsos et iuncti enavimus amnes
Coerula verrentes sinuatis aequora caudis.
295Interea nos ipsa manu mulcere, iugalesque
Appellare tuos, nobis et amaracon ipsa
Porrigere et blandum ambrosiae instillare liquorem.
Quin etiam mutis voces et verba dedisti
Reddere, et ingentem fando lenire laborem.
300Ipsa loquebaris. Tumidi subsidere montes,
A tergo spirare aurae atque impellere fluctus.
Crispabat tibi tum molles levis aura capillos;
Illi perque humeros volitant perque ora recurrunt;
Colligis ipsa levi digito, ad frontemque reponis.
305Tum passim laeti ex oculis spirantur honores,
Scintillantque genis ignes, tremulumque per aequor
Irradiat niveo fusus de pectore candor,
Coerulaque undifluae ludunt sub stagna papillae.
Visendi studio incinctae funduntur ab antris
310Nereides: stupet haec teretes mirata lacertos,
Illa manum insignem digitis, pars oscula, at omnes
Torpescunt, placidos flectis cum lenis ocellos.
Occurrunt hinc Tritonum chorus omnis et omnis
Aequoreus grex, excultum dum sedula carmen
315Concinis, argutaeque favent concentibus aurae,
Cantantem taciti excipiunt stupefacta iuventus,
Immotosque tenent modulata ad carmina vultus.
Mox incensa oculis, roseisque incensa labellis
Concipiunt flammas venis, certantque canenti
320Oscula quis rapiat primus, quis pectora tractet.
Risisti, teneraque manu iaculata sagittam
Certantes fixisti, atque ipso vulnere transfers
Conceptum in nymphas iuvenili ardore furorem.
Illicet invadunt socias, fusique per aequor
325Ille suam rapit, illa suum complexa per undas
Ludit, et argutis resonant vada salsa cachinnis.
Ipsa inter medios veheris placidissima lusus."
Thracius haec; hudo Notius sic subdidit ore:
"Ipsa memor, dea, cum tenerum nilotide in haerba
330Pastorem ad lusus et munera grata petebas;
Nos te per proni devectam fluminis undas
Tollimus, et nota laetantem sistimus umbra.
Ipsa memor, tibi cum ripa ulteriore lavanti
Insperatum adeo iuvenem totiensque vocatum
335Attulimus, iaculo insignem atque e caede madentem,
Avulsumque apri caput a cervice ferentem.
Is te improvisam amplexu donavit et apro,
Osculaque in roseis fixit malesana labellis.
Exanimis cadis. Exanimem fovet arctius, orique
340Ambrosiae inspirans auram et de pectore florem
Idalium revocat; revocataque pectore blando
Excipis, et, mollem amplexu dum nectis amantem,
Huc illuc cupida ex oculis incendia iactas.
Quis passim toto caluerunt flumine pisces,
345Arsit et ipse imo septemplex gurgite Nilus,
Ac nymphae insolitos antris sensere calores.
Mox et acidalio lavisti rore madentem,
Ac viola super instratum raseoque cubili
Tecum sullata duxisti ad gaudia veste,
350Candidaque assueta nituerunt membra sub umbra,
Murmuraque insonuere: sopor mox iunxit amantes.
Nec non, ipsa animo repetens convivia magni
Oceani mensasque paratas litore ibero,
Scis, dea, coeruleas nobiscum nasse per undas
355Tyrrheno in magno, et tartessiaco secessu,
Dum tecum divum accessit genitorque tuusque.
Ipsa etenim complexa patrem piseide terra
(Nanque aderas, cum lecta domi pelopeia iuventus
Certabat, plausuque Helis ripaeque sonabant
360Alphei bimarisque Isthmos vicinaque ponti
Litora), tum complexa patrem supplexque rogabas,
Linqueret aerios tractus axemque tonantem,
Et tecum biiugo sulcaret coerula pisce.
Annuit is, placidusque suae dedit oscula natae.
365Ergo ubi ad hesperios, superato marmore, portus
Venimus, auriferique Tagi nos regia cepit,
Nereidum chorus hic omnis viridisque iuventus
Oceani madidique amnes tacitusque senatus
Astitit; ipse parens undarum et rector aquarum
370Ter dominum veneratus. Ibi clamore salutant
Certatim populi atque imo plebs acta profundo,
Buccinaque insonuit rauco et tuba concava cantu.
Quo sonitu superi acciti, dum forte morantur,
Approperant; mensae appositae; sedet auctor olympi
375In medio, accumbunt alii certo ordine reges,
Luxuriantque dapes et vina liquentia rorant;
Naides his centum incinctae totidemque ministrant
Nereides; vacuis sunt muta silentia in antris.
At postquam summotae epulae, mensaque secunda
380Luditur, ipsa patri pomum et carchesia libas.
Libantis convivae oculos atque oscula et ipsos
Candentis dextrae articulos limbumque fluentem
Mirantur. Calices Marti cecidere remissi,
Dum stupet inque genis haerentia lumina figit.
385Inducis mox et choreas, mediisque choreis
Aura levem tunicam surae subduxit. Ibi ille
Enituit plantae decor atque argentea nudi
Forma pedis, fulxitque genu pars prima nitentis,
Qualis nocturna fulget tuus Hesper in umbra.
390Dum tenuem plantae acclinans inducis amictum
Ac foemori pudibunda times, saliere papillae
Pectore de niveo, ac rarum decus aera lustrans
Praestrinxit spectantum oculos, texitque ruborem,
Qui tibi per niveos furtim surrepserat artus.
395Hic finis choreis. Citharam mox aurea sumis
Insigne et plectrum gemmis, chordasque sonantis
Ipsa levi digito sensim tangisque premisque,
Ac vocem nervis, digitis quoque carmina nectis
Emodulans. Siluere aurae, siluistis et undae,
400Venistique alias immotae ad carmina cautes.
Iam sopor inductus cantu compresserat ipsos
Convivas. Tum docta lyram, tum fila recurris,
Atque abigis volucres varianti pollice somnos.
Tum natam pater amplectens his vocibus infit:
405Consensu superum summo aequoreique senatus
Debetur formae precium et decus omne, tibique
Concedant et Nereides concedat et aequa
Pallas et ipsa, meo ponit quae membra cubili,
Una interque deas et formosissima nymphas.
410Ecce tibi citharaque potens duxque ipse choreis
Concedit Phoebus, citharam quoque tradit habendam
Intextamque auro et daphneide fronde virentem.
Ecce tibi faciles cedunt in carmine Musae
Et tua frondenti circumdant tempora myrto,
415Una et forma, una et choreis et carmine princeps,
Et mihi felices inter carissima natas.
Laudantem plausu excepit Mars; inde secuti
Heroes: resono assensu vacua antra resultant,
Ac nomen Veneris referunt ad sidera voces."
420His tum mulcebat dominam zephyritida piscis.
Hos igitur pater omnipotens, postquam aequora rursum
Sulcavit stetit et pisaeo in litore victor,
Commotus precibus natae meritisque natantum,
Immisit coelo, stellisque ardentibus aptos
425Iussit in aetherio geminos splendere recessu,
Ludentisque polum obversis innare figuris.
Inde manet studium natis peregrina videndi
Litoraque urbesque et longinquas noscere terras.
Hinc variat mens atque anceps in corde voluntas,
430Et non una quidem dubiis sententia rebus
Assuetosque malo dulci post aura recessu
Excipit, et placidi componunt pectora mores.
His generis foecundus amor stimulansque libido
Ac resides animi mollesque ad pocula lusus
435Ingeminant, et laeta canens ad vina puella
Excitat unanimes concordi foedere somnos.
Illi autem, dorso et pinnis et tergore toto
Oreque caudaque inspersis simul ignibus, ardent:
Sed sinuosa brevi diducit linea tractu,
440Alter ut in Boream surgat, cadat alter in Austrum;
Ipsa quidem triplici flexu triplicesque per ignes
Fulget, et hinc claro nexum ligat aethera nodo.
Ille igitur, quem coeruleo de gurgite Pisces
Nascentem aspiciunt coeloque tuentur heoo,
445Multum urbes petet ignotas, longumque vagatus
Notescet peregre externis novus advena terris.
Quin etiam ingenioque valens et pectore plenus
Munera tractabit sollers; quibus inde peractis,
Ad maiora gradu properabit munia certo,
450Certus amicitiis cognato et sanguine certus,
Ulciscensque hostem facile atque ex ordine felix.
At cui de medio squamosis culmine nantes
Alludent caudis, illum sua flumina noscent
Vicinaeque urbes pelago; censumque alienis
455Qui paret ex opibus multa et patrimonia gaza,
Dives agri, dives pecoris, neque finibus unis
Qui serat, ut duplici forsan dominetur in aula
Imperitans, geminasque potens moderetur et urbes.
Ast hunc, pomicolae Hesperides si gurgite avito
460Accipiant hudoque lavent simul aequore Pisces,
Externae noscent urbes peregrinaque tecta
Praestantem ingenio et facilem bene rebus agendis.
Quin etiam veneres et gratia magna sequetur,
Obsequio ut multi passim famulentur amico,
465Nec vero non ille fuit accommodus actis,
Civibus aut notus, aut fido pectore clarus,
Aut cuius certae credantur munera curae,
Quem celeres imo Pisces tueantur olympo;
Nec non et thalamum aversans laesosque hymenaeos
470Accuset, meritoque illi damnabitur uxor,
Ni felix placido faveat Saturnius astro,
Spondeat et gratos blanda cum coniuge mores.
Hoc igitur te, nate, iterumque iterumque monebo,
Observes semper signi qua parte tyrannus
475Felixve infelixve suo circumvolet axe,
Stetne ruatne cadens, summo aut dominetur in orbe,
Et quo quisque modo iuvet adversetur et heros,
Hospite quo laribusne sit ipse acceptus amicis.
His etenim variant vires et fata locorum,
480Certior aut certis perstat sententia dictis.
Atque haec te toto iubeo perquirere coelo,
Quidquid agas, quaecunque tibi sint fata canenda.
Hoc signo solisque viarum atque ambitus anni
Clauditur, idque suo testantur sidera nodo,
485Fulgentis clipei in morem, quo colchica frontem
Exercet cornuque ferox insultat adunco
Bellua, et aurati surgunt in praelia villi.
Hoc quondam clipeo divum se astante corona
Quadrupedi Mars obiecit, quo percitus ille
490Collegit sese in vires, mox terque quaterque
Insilit; sonuere aurae; tum fulgidus umbo
Evomit late flammam et lux ignea fulxit.
Octavo Mars excussus de verbere pallens
Incumbitque genu, et vix pectore sistit anhelo.
495At quadrupes cedens seseque in vulnera firmans
Consistit, totoque oculos umbone pererrat.
Sullatus mox et saltu super aera ducto
Iniecit sese totum in clipeumque deumque,
Excutiturque genu deus atque, in terga reversus,
500Labitur et superas plantis diverberat auras,
Prostratusque solo dolet, ac nova praelia damnat.
Riserunt superi, et plausum cava tecta dedere.
Mox clipeum illustrant astris, monumentaque laeto
Affigunt coelo aeternam testantia pugnam.
505Talibus atque aliis nitet intertexta figuris
Zona Iovis, Zona aurato circumlita textu,
Fataque fortunamque suis quae temperat astris.
Nunc agite o, faciles mecum quae rura Napaeae
Incolitis, quae frondosis in collibus hortos
510Asseritis colitisque vagos per devia fontes,
Nunc agite o, raram insigni de flore coronam
Texamus, myrtoque novos iungamus honores,
Quo tumulum et magni veneremur templa Maronis.
Sparge rosam, largaque manu fundamus odores,
515Placemusque viri manes umbramque silentem.
Salvete, o cineres sacri, longumque sub urna
Ver spiret tepidaeque hiemes et mollior aestas,
Increscant tumulo lauri ac bene consita myrtus,
Sponte sua maris et rores nova mella ministrent,
520Et nymphae arguta carmen modulentur avena.
Vos, manes, mihi felices et adeste vocanti,
Et mihi quod reliquum coeli quove orbe vagandum
Pandite, fatorumque vias et oporta monete,
Ac toto rerum seriem deducite coelo:
525Semper flore novo, semper venerabimur aris.
Audivit pater et tota se sustulit urna,
Et mihi certa suo fulxerunt sidera mundo,
Quaque Arctos riget et qua se tegit humidus Auster.
Ergo age, care puer, roseo primum aspice ab ortu:
530Nox favet, oceanoque suo vaga sidera surgunt,
Exertatque Aries caput et, fera cornua quassans,
Incipit in gelidos sese obiectare Triones.
Illinc aurata nitet olim texta figura
Navis, et ipsa suo spumescunt coerula fluctu;
535Aurea materies et clavo nexilis aureo.
Ipsa quidem memor avectae de Colchide pellis
Quadrupedem observat, versaque in vellera puppi,
Prora latet, maloque suis spectabilis astris
Prospectat ditem felici vellere lanam.
540Quam coelo pater impositam regnare per undas
Iussit, et esse polo voluit, quo nostra moveret
Pectora sulcandoque mari remisque agitandis,
Mercibus et peregre per litora curva petendis.
Ergo cui primo Navis sese obtulit ortu
545In lucem venienti, hunc aequora salsa magistrum
Agnoscent. Reget ipse manu clavumque tenebit,
Typhin et insana referet speculator in unda.
Ipse gubernator sic se Palinurus agebat
Explorans ventos, atque auribus aera captans;
550Talis et a Capreis villoso intectus amictu
Vela dat, obliquatque sinus, et colligit Euros.
Ast ubi se oceano immersat, si frigida cani
Stella senis radios impegit forte nocentis,
Illos Euboicae cautes dirusque Caphareus
555Exspectant, illos nigrantibus acta procellis
Haurit hiems latus aut scopulo diffringit acuto.
Hoc te, nate, docens iterumque iterumque monebo:
Vita tibi motusque animi quaerendus ab ortu,
Unde etiam toto lux ipsa effunditur orbe;
560Surgit ab occasu mors importuna maligno,
Qua tenebrae, qua nox nigrantibus advolat alis.
Ergo animum quod constituit, quod continet artus
Sidus ab exortu, mutato foedere rursum
Perdit, ab occiduo si telum emiserit orbe.
565Insequitur post Orion, quem rettulit astris
Venandi studium atque actarum in tela ferarum.
Ipse ensem auratum incinctus venabula gestat,
Sollicitusque animi mentem dubiusque fatigat,
Et parat in saltus iam iam se inferre repostos,
570Genuaque brachiaque exertans et pectore anhelus.
Unde et quem primo nascentem aspexit heoo,
Ille pedum cursu insignisque et corporis ipsa
Mobilitate vigens, habiles se exercet in artus,
Ille animi dubius et mentis percitus oestro
575Turbatis agitur stimulis, vexatque flagello
Cura recens, mutatque locos inceptaque, et aeger
Principis ipse aulas et limina nota frequentat,
Discursatque foro, et populos rumoribus implet.
Pronus ab oceano vitreisque Atlantis ab undis
580Exercet mentem curis, versatque agitando
Huc illuc, trepidos revocans in corda tumultus.
Munera quin etiam populi dum tractat, et absens
Orator peragit magni mandata senatus,
Infelix procul a patria carisque propinquis
585Decumbet moriens. Tamen haec solatia secum
Haud ingrata feret, parvaque relatus in urna
Condetur populi lacrimis, positusque sepulcro
Ornatur titulis, nomenque refertur in actis.
Ante rogum flet moesta parens confecta senecta,
590Iniicit et canos tonso de vertice crines.
At coniux contusa genas, discissa capillum,
Infelix coniux coelum et crudelia damnat
Sidera, seque rogos super iniectura iugales
Labitur exanimis; vix fessi a morte parentes,
595Aut revocant gemini, qui flent circum hubera, nati.
Hinc fervens Auriga vago sese exerit axe,
Nec sine re nomen traxit. Si fabula coelum
Ornavit, tamen ipsa usum commenta sequuntur.
Huic currus, huic arma placent, iunctique iugales,
600Quis Alphea secus labatur flumina victor.
Qualis Erichtonius currus et quatuor ausus
Iungere equos, rapidisque rotis insistere victor,
Qualis et Automedon currus moderatur Achilli,
Quique etiam mediis domitor trux audet in arvis
605Sistere equum et gravibus cervicem honerare capistris,
Cogere mox domitum et strictis agitare lupatis,
Nunc curvo obliquans gyro, nunc verbere torto
Impellens secat ille auras, atque aera campo
Pervolitans. Dorso interea desultor equino
610Adstratus torquet celerem post terga sagittam,
Mox hastam terrae acclivis levat et iacit; inde
Desilit alterius dorso levis, alteriusque
Pressat equi costas et latos perforat armos;
Nunc humilis, nunc elato se pectore tollens,
615Nunc cervice super, duplici modo tergore fusus
Huc illuc agitat cursum, et ciet agmina dextra.
At cum praecipiti occasu rapidisque sub undis
Mergitur, incanamque videt per marmora Tethyn,
Infelix tunc exitium meditatur, et axe
620Excusso rapit avulsos de corpore truncos;
Ac circum iliacos lacerum trahit Hectora muros,
Aut parat immani fatum crudele ruina
Fulminis aerii, Capaneus ut turribus altis
Igne Iovis ruit atque ustus descendit ad umbras;
625Infami nunc supplicio suspendit, et arctis
Faucibus elisos agitanti ventilat aura,
Coniugis ut laqueo infelix sub nocte pependit
Andreas, quanquam italicis rex magnus in oris.
Haec et deteriora ferox Auriga minatur,
630Cum male felici occumbens radiatur ab astro.
Hac etiam de parte astris fulgentibus Hedi
Attollunt caput et coelo spatiantur aperto;
Tum mollis agitant lusus, fusique per haerbas
Insultant soliis, ac trova fronte minaces
635Praetentant pugnas: tamen illis mollia cordi,
Imbellesque agitat tantum lascivia sensus.
Promittunt igitur duros a fronte Catones
Nascentes Hedi; turpis sed inertia mentem
Occupat et molles languent in pectore curae.
640Triste supercilium, molli sed degener umbra
Est animus luxu languens et deside somno,
Frons ficta, obsceni mores petulansque libido,
Armorum et deses fuga nobiliumque laborum.
Hinc mortem sibi consciscunt, infamis et umbra
645Errat lethaeos non trasmittenda per amnes;
Sic errant miseri manes atque umbra Neronis,
Sic Otho, quique in se ferrum strinxere nefandum,
Et mille errabunt annos sua corpora circum.
Nec vero non argutis in vallibus Hedos
650Fistula delectat vacui pastoris in umbra.
Agrestem hinc tenui musam meditatur avena
Formosam resonare docens Amaryllida silvas
Tityrus, et siquem olenio de sidere fratres
Nascentem blando calami dignantur honore.
655Ut quondam tereti Damon innixus olivae
Coniugis indigno queritur deceptus amore,
Quosque refert siculus felici carmine pastor
Mulcentis cantu pecudes et arundine silvas,
Dum stupet et subitis caput exerit Aetna favillis.
660His, cantu commota imoque Arethusa profundo
Emergens hudaque comam circumdata ab alga,
Intexitque apio sertum ac viridante cypero.
Ast aliis malesanus amor nova crimina suasit,
Iussit et e proprio dextram foedare cruore.
665Substrinxit laqueo collum atque ad limen amatae
Iphis Anaxaretes immania fata peregit,
Ac misera ante diem zona crudeliter usa
Phyllis ab intonso pendet rhodopeia trunco:
Tantum mollicies Hedorum et sidera possunt
670In scelus. At positi oceano atque cadentibus astris,
Saturnus si forte minax aspexerit, ipso
Infelix infans partu morietur, ut aegram
Vix ope nixa sua servet Lucina parentem.
Caedetur miser ante aras, et victima cultrum
675Imbuet, et fuso placabit sanguine divos,
Si Mars forte suum praesens vibraverit ensem,
Nec Iovis aut Veneris felix eat obvius ignis.
Mox Hyadum chorus heois emerget ab undis,
Fratris Hyae quas perpetuus dolor indidit astris;
680Unde illis nisi triste nihil; non corda quietem,
Non animi faciles somnos, non membra soporem
Accipiunt, et cura novos parat usque abores,
Quis chorus hic ipso nascentibus astitit ortu.
Hos tumidos populi favor et plaudentia rostra
685Sollicitant. Serere arma inter plebemque patresque
Est amor, et positos rursum instaurare tumultus,
Civilesque manus armare et stringere ferrum:
Tantum seditio placet, atque haec pascit haventes.
Quid Gracchos tibi commemorem aut civilia bella?
690Non derit populo luctus, forave ipsa quiescent
Turbinibus, quotiens urbis moderentur habenas,
Quos Hyades passo moestae videre capillo
Nascentes. Ipsae oceano capita alta ferentes
Dantque locum Tauro, vicinaque tempora miscent.
695Inde gregis felix studium, atque armenta sequuntur
Errantes; laetus canit ad mulctralia pastor.
Illos exitium infelix violentaque fata
Expectant: raptos artus, laniataque membra,
Avulsumque caput cervici, humerosque, manusque,
700Brachiaque, excisosque pedes in frustra, foemurque,
Cordaque, visceraque, atque ipsis cum pectora costis
Differt armato plebes excita tumultu,
Ut nulla miseri manes claudantur in urna,
Nec certum volitet circum levis umbra sepulcrum;
705Cum tristes amne hesperio lavere sorores,
Diffusasque comas sitienti et gutture collum
Immersere undis, quis aut mavortius heros
Innatet, aut nigri inficiat cum tabe veneni
Saturnus liventi oculo, liventibus urnis.
710Post hinc et pecus olenium et Iovis inclyta nutrix
Ipsa suos offert radios, nec longius Hedos
Insultare solo patitur sine matre vagantis;
Sollicitae natorum amor ac nova cura recursat,
Tum metus, et quae sunt timidae praesagia matri.
715Hinc ingens formido et consternantia longe
Consilia incursansque tremor per membra, per artus
Occupat, et levibus mens ipsa exterrita causis
Diffingitque, auditque gravis instare tumultus,
Scitaturque novas res et sectatur easdem,
720Quem tenera oleniae lactarint hubera Caprae.
Ast obiens et cum hesperio se gurgite tingit,
Rustica nascenti dat praedia (rura capellae
Nanque colunt), dat opes atque ipso in litore partas
Naufragiis, procul aut ripis fluvialibus actas.
725Illa colit ripas, gaudent et flumina ripis,
Relligio sed spreta deum violataque templa
Infamant aris pollutaque dextera sacris.
Hos Aries secum socios ad munera quondam
Naturae ducebat, et una ad signa vocabat,
730Una etiam egressi castris in bella ruebant.
Post vero coeli ratio flexusque viarum
Mutati, variant ortus spatiumque locorum
A dextra levaque, nec uno sidera tractu
Vertuntur, semperque aliquid mutatur in annis.
735Incerti fines, certus sed volvitur ordo;
Sic variant et fata, manet vis lubrica fati.
Hinc nunc Tyndaridis comes additus aequore tollit
Sidereas Auriga rotas, quatit aureus ensem
Orion, praefertque Iovi stellantia nutrix
740Hubera, et olenios carissima pignora fratres;
Quin et carpathio monstro levis adnatat Argo,
Suspiratque petitam Euris atque aequore praedam
Phasiaci senis, horrescitque incendia late,
Quae Leo deque iubis ferus et de pectore fundit.
745Iamque oculis nova lux offert se, nate, videndam.
Fallor, an illa parens magni cyllenia partus,
Nunc sidus, circumque aliae ex Atlante sorores
Pleioneque micant, quas et praestantia formae
Et divorum amor et clari decora alta parentis
750Nobilitant coelo, referuntque in crinibus aurum
Miratae viridi quondam splendescere ramo;
Oblectant et adhuc artes, studiumque colendi
Oris et antiqui revocantur pectore sensus,
Et curae molles, et gratae pocula mensae,
755Luxusque, illecebraeque, et olentia tempora sertis?
Hos natis mores referunt, quibus aurea crinem
Fibula subnectit, roseo quibus enitet ore
Purpura quaesitusque decor, similisque puellae
Cultus, et assyriam redolent lita pectora myrram.
760Nirea sic perhibent, et amatum a vate Batillum
Pictum oculis fusumque coma reseumque labellis.
Vina placent hilaresque ioci et petulantia linguae,
Mordacesque sales, intinctaque verba veneno
Semper amant, et cura novos exsuscitat ignes,
765Ac domito regnat victrix in corde libido,
Nec minus ambitio tenet et certamen honorum.
Poeniteat generis tamen et se Caenea malint,
Aut in foemineam penitus transire figuram.
Haec loca custodesque atlantidas arboris auri
770Luna colit; memor et fulvis pendentia ramis
Fulgerent quae poma, quibusque e frondibus ardens
Bractea perstreperet roseasque incenderet auras,
Exoritur quotiens niveas complexa sorores,
Illustris reddit natos, magnosque favore
775Nobilitat. Cui si felicibus incola montis
Tarpeii ac iuga summa tenens creteidos Idae
Ignibus astiterit, mavortia signa secuti
Implebunt validas numeroso milite turmas,
Multaque felici committent praelia dextra
780Ductores auro insignes ostroque decori.
Multa mari quoque bella gerent, ac caede rubentem
Nerea spumantisque videbunt sanguine fluctus,
Armaque, remigiumque, agitataque transtra per undas,
Litoreque impositis statuent monumenta trophaeis.
785Felices, si non irato principe tandem
Accipiant iugulo gladium aut cervice securim,
Umbraque lethaeos fleat indignata per amnis
Deseruisse solo lacerum et sine nomine truncum.
Haec eadem exoriens densisque inserta choreis
790Pleiadum si Saturni mala vulnera sensit,
Ipsa quidem luce exausta ac vix cornibus extans
(Heu sortem miseram et non superabile fatum),
Capti oculis lucem in tenebris sine lumine ducent,
Ut Thamyrae invideant. Etenim solatia victo
795Pierides; quodque et vinci fuit usque decorum
Pastorem a Musis, tamen illi fistula collo
Semper adest, Thamyramque greges, Thamyramque sequuntur
Pastores, Thamyram silvae collesque resultant,
Et, sine qua nullum carmen sonat, Anthida reddunt;
800Anthida, qua non Idaeo sub vertice ad umbram
Texuit aut calathos aut serta decentius ulla,
Sive aris, sive haec cupido variaret amanti.
Siquis in occasu tristes coeloque cadenti
Pleiades videat, violataque poma querentis
805Alcidae clava et spoliatos frugibus hortos,
Infestetque malum sidus, radiique nocentes
Percutiant, ille ioniumve navita pontum,
Aegeumve secet, Tyrrheno aut lintea pandat;
Non ille Eridano velum Tiberique per aestum
810Explicet, aut fluvios remo petat impiger altos,
Ne latus affligat scopulo, victusque procellis
Naufraget et sparsa moriens tumuletur ab alga.
Sin felix simul infelixque aspexerit astrum,
Ille inter cyathos positus pateramque coronans
815Decumbet leni somno vinoque sepultus,
Purpureove toro recubans et virginis arcto
Fusus in amplexu dum mollia gaudia carpit,
Et venus ex imis stillat resoluta medullis,
Illius in roseis linquet sua fata labellis:
820Et mors ipsa quidem placidae cognata quieti.
Nec vero non et coelo sata semina cernes
Picturae variantis opusque, quod extulit olim
Praxiteles tabulisque suis insignis Apelles,
Restituitque nova nuper quod Ioctius arte,
825Ioctius illustrans Arnum florentiaque arva.
Nam cui nascenti sese exerit Ungula Tauri
Purpureo ex oriente, et candida fulxerit illi
Cynthia, tarpeiusque pater facilisque Dione
Addiderint socium coniuncta mente favorem,
830Hic Venerem nudam ac madidantem rore capillos
Exprimet, et veros facibus succenderit ignes;
Hic Thetidem fluctus scindentem aurasque cientem
Crinibus, et nunc subductis ex aequore mammis
Extantem et sparsis rorantem pectora guttis,
835Nunc mento tenus intectam referentibus undis
Candorem et vitreo fluitantia membra sub amne
Pinxerit, ut vivi spirent in imagine sensus,
Atque oculos vanae trahat ad spectacula formae:
Tantum arte, tantum ingenio digitisque valebit.
840At quando hostiles radios de parte nocenti
Utraque stella nocens iaculabitur, omnis et inde
Concessit favor, hic media gladiator arena
Ad pugnam sese instituet felicibus armis,
Victricesque manus gladio pugnator et hasta
845Cladibus in mediis alte exeret, applausuque
Spectantis populi victor cava lumina condet,
Et, populo plaudente, nigras descendet ad umbras
Fulmineus; trepidi fugient denso agmine manes
Armatum et stricta minitantem vulnera dextra.
850Haec tibi Pleiades praestent cavaque Ungula Tauri.
Hinc Lepus attollens levibus vestigia plantis
Tyndaridas sequitur, celeratque per aethera cursum.
Quo surgente novas veniens in luminis oras,
Ille pedum cursu insignis certaverit auris
855Praevertens ventos, qualis privernia virgo,
Quippe vel intactae segetis per summa volarit
Culmina, nec teneras plantis curvarit aristas.
Hic stadio sese exercens, ubi martius ardor
Affulxit, vocet ipse pedum in certamine currus
860Oenomai, volucremque vocet Caeneidos axem,
Et pretium victor referet, plaudente theatro,
Nobilis et disco, et totos quoque flexilis artus,
Atque brevi facilis gyro concludere corpus;
At, cum se socium addiderit cyllenius heros,
865Perstringet ludens oculos, ut certa videnti
Iam fiant incerta; modo quod dextra gerebat,
Ostentet iam laeva, fuit paulo ante quod aurum,
Transeat in liquidum sub eodem corpore plumbum,
Stuppa vomat tardum fumum, quae poma rubebant,
870Effluat et subitus nullo de vulnere sanguis,
In nihilumque abeat digitis quam strinxerat offam,
Et mirum ipse suo de gutture ventilet ignes,
Qua quondam deus ipse deum fur arte fefellit.
Ille pilam validis impellet viribus, ille
875Folliculum excusso iaciat per inane lacerto,
Brachiaque assiduo quatiat sudantia ludo.
At quotiens Cytherea illum complexa fovebit,
Non derit tibi qui saltet per pulpita, quique
Mimum agat et molli teneat spectacula cantu,
880Personam quamcunque volet simulare paratus.
Sin Arcas, quaeque ambrosiam de vertice fundit
Aspiciant, faveatque suo Saturnius astro,
Ille novas artis sollers tractabit, et ipso
Perficiet studio, ut mentem suus approbet usus.
885At si liventis radios impegit iniqui
Stella senis fundatque atrum de sidere virus,
Infelix qui sponte sua patriamque larisque
Deserat, agnatumque solum cineresque parentum
Posthabeat, tantumque illi fuga grata, nec ulli
890Insideant animo sensus aut cura suorum.
Pronus ubi Hesperiam petit et vagus aequora lambit,
Quanquam illi faveat felicibus ignibus aether,
Non nisi cum magno venient alimenta labore.
Quod si forte minax longe adversabitur astrum,
895Divulsus rabidi mandetur dentibus ursi,
Aut attaeonio veniet mala praeda Melampo,
Aut catulos impasta trahens lea devoret artus.
Haec Leporem nam fata manent, hinc nomen et astro.
Nec vero leporem tantum capreasve fugaces,
900Aut timidos agitent praeclusa indagine damas,
Quis Iugulae inspirent auras et amicus Orion,
Orion dextra iaculum ac venabula gestans,
Insignis balteo et longe radiantibus astris.
Quin ipsis in speluncis, in rupe cavata
905Excipiant rursum impavidi, et venabula contra
Obiectent, densisque actum de saltibus aprum
Innixi expectent hastis (it calle silenti
Efferus ac fuso spumant virgulta veneno),
Nec vasto timeant aut comminus ire leoni.
910Venatus iuvat audaces, agiturque iuventa
In silvis interque canes et retia, nec iam
Aut coniux placet, aut thalamis nox acta sub ipsis.
Hos animos magis atque magis mavortius heros
Accendet, rutilo si forte aspexit ab astro,
915Annuat et placido facilis quoque Iupiter ore.
Haud etiam siqua hoc ipso sub sidere virgo
Lucem hausit, dubitet saevarum lustra ferarum
Aut ferro petere, aut saltus intrare repostos,
Ipsa horrens iaculo tyriisque ad terga sagittis.
920Qualis in Aetolum campis meleagria virgo
Stravit aprum, primamque manu stringente sagittam
Intorquens ausa est spumanti occurrere monstro,
Mox laeta et spoliis famosa et caede superba;
Qualis et Aethiopum quondam sitientibus arvis
925In fulvum regina gregem sese armat, et audet
Sola pedes sese irato obiectare leoni
Insignique arcu et duplici Zenobia telo.
Quin etiam monstra undisoni fluitantia ponti
Sollicitent, violare imi et penetralia Nerei
930Haud timeant, dum ferratis per marmora contis
Discursant pelagoque trahunt humentia lina,
Aut alta scopuli e specula fixum aere tridentem
Expediunt, ferroque gregem et pecuaria Protei
Per costas, per terga forant. Fluit aequore foeda
935Illuvies, imo trepidatur ab usque profundo:
Tantum adeo Iugularum ortus per tela cruoremque
In silvis, in speluncis et in aequore saevit,
Praesertim si falce senex radiarit ahena
Iratus pelago, iratus variantibus undis.
940Atque aliquis post multa tamen discrimina, somno
Dum fruitur, capit et placidam per membra quietem,
Accipiet iugulo gladium, et delatus ad umbras,
Lethaeas umbras rigidum ac Minoa, negabit
Auctorem nosse, et certam deposcere poenam
945Incertae necis. Hoc Martis ferus efficit ignis,
Siquando biiuges tenet ad praesepe ligatos,
Et Cancri fera trega premens Atlanta fatigat
Oceano approperans. Derit iugulator et omne
Telorum genus, ad manes tamen ille sopore
950Devictus veniet; sopor illum ad funera ducet,
Condet in aeternam languentia lumina noctem,
Haec loca si pater idaeus, si cypria virgo
Insideant, cum coeruleos it Cancer in amnis.
Nanque soporiferam pariunt haec signa quietem,
955Aeternoque premunt mortalia pectora somno.
At cui natali Procyon sese extulit ortu,
Ultima cum obversi curvant se brachia Cancri,
Non ipse umbrosos saltus indagine cinget,
Non canibus timidos aget arcta in retia damas,
960Spicula sed latoque parat venabula ferro
Nodosasque plagas, pedibus quoque vincula nectit
Insidians, acremve dolet saevire Melampum,
Umbronemque sequi rapidumque ad septa Lycarban;
Quin Isan catulosque Isae formabit ad artis
965Humanas, tacitum ad nutum Asteriona vocabit
Blanditor, dignum et Musis praestabit alunnum.
Hunc olim Uraniae in gremio Cliusque per ulnas
Ludentem persaepe aliae invidere sorores,
Exceptumque suis furtim admovere labellis;
970Saepe etiam Iovis ante pedes statuere, sinuque
Accepit pater, et blando simul ore renidens
Demulsitque manu, excivitque procacius iras.
Dum ludit, laetae plausere iocantibus aurae.
Elisiis nunc in campis per opaca vireta
975Ludit agens, nemorumque acer lascivit in umbra.
Conveniunt animae ad lusum. Ille impiger arctat
Huc illuc cursum, hinc notas festinat ad umbras
Dente ferus similisque irato et saltibus horrens,
Mox blanda lambit lingua atque immurmurat ore
980Subsiliens, caudamque ciet gratator amicam.
Interea viridem ad pontum ac sebethida ad undam
Delicias misera amissas et luget ademptum
Melpomene; Asteriona refert nemus, aequora reddunt
Clamatum Asteriona, imoque e gurgite nymphae
985Accurrunt. Hic moesta iterat luctumque modosque
Aonis infelix, iterat chelys aemula cantum
Funereum, atque genis plorant Nereides hudis.
Ast ubi ad oceanum praeceps ruit atlanteum
Senserit et rabiem Martis, dum lustra ferarum,
990Dum latebras petit et venabula cornea iactat
Incautus, per inerme latus perque ilia dentem
Accipiet spumantis apri, tractusque per arva
Praeda avibus, praeda ipse feris lanianda iacebit.
Vix coniux, quaeque una illi primisque sub annis
995Miscuit et curas et certos iunxit amores,
Vix mater dispersa locis invenerit ossa,
Quae mandet terrae lacrimans condatque sepulcro.
Forsitan e morsu rabidi canis actaque venis
Dira lues aget in furias illum ora liquenti
1000Admotantem amni, sitientem, undasque petentem.
Excutiens torrem ambustum atque e gurgite Erinnys
Iam medio caput attollens fugat horrida, crinemque
Anguineum intendit. Revocat sitientia ab undis
Ora miser faciem avertens, similisque latranti
1005Dat sese retro et spumas ciet ater ad auras.
Hinc rursum, stimulante siti, convertit ad amnem
Approperans, dubiusque gradu atque enectus ab aestu.
Infestans rursum admota face turbat Erinnys
Attonitum, ac nigras vocat ex Acheronte sorores;
1010Donec eum rabie absumptum vis tetra veneni
Vicerit, et miseros solvat cum corpore sensus,
Quos Procyon Martisque furens incenderit aestus.
Si coelum, nate, aspiciens memor ipse Leonem
Agnoscis, quae stella novis micat ignea flammis,
1015Illa quidem Canis est, qua corniger uritur Ammon
Assyriumque latus, cuius de sidere fervet
Aegyptus totoque calent incendia mundo,
Cuius et afflatu tellus gravis et gravis aer
Corripiunt morbos, passimque cadentibus aegris
1020Strata iacent armenta. Furit vis effera in omnem
Continuo gentem, viduat quoque civibus urbes:
Usque hominum generi Canis has denuntiat iras.
Sic nascentem aliquem primos inspecta per ortus
Incendit flammis, et pectora concitat aestu
1025Ira ingens, dolor atque ingens ingentibus ausis,
Ingentesque tument animi; imperiosa cupido
Nil aequum patitur; fervet sitis arida habendi,
In facinusque vocat violentaque tela ministrat:
Non pietas movet, aut amor, aut reverentia divum.
1030Praesertim si threicius sese addidit heros
Ad facinus subditque faces, incendia vitet
Et silvas, dum tela feris immanibus audet
Ingerere et fulvo iam comminus ire leoni.
Quod si perniciosa senis substrinxerit ensem
1035Dextra, nec ipsa suos illi subduxerit ignes
Delia, nascetur mediis qui in saltibus ursum
Attentet, qui frondosis in vallibus apro
Congrediatur, et inclusa decertet arena,
Spectantesque trahat pugnaci robore dextrae.
1040Ast ubi ab occasu rabido adlatraverit ore,
Infelix nato exitium parat, unde ferarum
Dente lacer cadet in silvis ursive lupive
Praeda, vel audaci pereat laniatus ab umbro,
Si Mavors validam aspiciens concusserit hastam.
1045Insequitur Crater Bacchi decus. Huius in ortu,
Atque ubi coeruleis Virgo caput extulit undis,
Autunnus sese accingit, Vindemia cellas
Instruit, et gravibus cervicem implexa racemis
Ipsa lacus et labra novat, et dolia tergit.
1050Inde meri genialis amor studiumque bibendi,
Hinc patera salit assurgens spumante falernum,
Crateresque auri insignes undante lyaeo;
Hinc baccho laeti colles, flexaeque sub ulmis
Pendula textilibus nectunt umbracula vites,
1055Insitioque alios aliaque ex arbore ramos
Admiscens studiosa novum per germen adoptat,
Insitio foecunda novasque ingressa per artes.
Hinc et nexilibus videas e frondibus hortos
Implexos late muros et moenia circum
1060Porrigere, et latis e ramis surgere turres,
Deflexam et myrtum in puppis atque aerea rostra,
In buxisque undare fretum atque e rore rudentes.
Parte alia frondere suis tentoria castris,
Scutaque, spiculaque, et iaculantia citria vallos.
1065Nec minus irriguos fontis per opaca vireta
Instrepere, et ductos non una in brachia rivos,
Et properare cavis operosa canalibus undam
Saxa per et liquidos stillantia marmora fluctus,
Piscosas quoque sub tectis fluitare lacunas.
1070Quin etiam arvorum cultus et cura serendi
Hos iuvat, atque agri studium non segne novandi,
Horreaque annosae cereris. Iuvat humida mercis
Mutandae species stagno seu vecta liquenti,
Quamve paludosis tellus alit humida campis.
1075Haec Crater, quibus affuerit nascentibus, affert,
Qui tibi, nate, tuo aspirans non defuit ortu.
At serus coelo occiduo ac refluentibus undis
Oceani facilem laeta inter pocula mortem
Afferet, ac subito turbabit funere mensas.
1080Defunctum lugent convivae. Ast ille, nigrantem
Ingressus cymbam ac sitientia labra relambens,
Suspirat bacchum atque undae lenaeidos amnem.
Cui si stella nocens inviderit, humida fata
Portendit, seu lenaeo sub gurgite, sive
1085Flumine sub vitreo calidove in fonte lavantem,
Sive cavo putei gradientem absorbet hiatu,
Coerula seu versis findentem marmora tonsis.
Euge, pater Lenaee, euan. Tibi carmina nostra
Assurgunt;