Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Splendida sunt magno laudanda palatia luxu,
Parva sed exilis tecta colenda casae.


Iam medium Titan scandebat torridus orbem
Et lassos stimulabat equos, cum flebilis Harmon
Intravit gelidi sinuatum fornicis antrum.
Quem procul ex alto prospectans vertice Brunus
5Speluncam celeri cursu devenit eandem,
Atque ait, "O superis descendens cantibus Harmon,
Quos crebra fecere novem vertigine caeli,
Argutam nunc tange chelyn quam doctus Apollo
Donat, et ipse suas monstrat non invidus artes.
10Sed facilis resonetur amor; nam basia centum
Attica nunc tribuit redolenti mella labello
Panthea, me nitidis medium complexa lacertis.
Tange, nec optati differ modulamina plectri".
1 Heu, mea nunc solito mens est aliena canore,
15Et nova causa subest iustaeque inopina querelae.
En pecus infelix vix mucida vellera portat
Aegraque membra trahit macieque affecta suprema;
Invenit et nullo pascendam gramen in agro.
Conveniens curis modulandum est carmen amaris.
2 20Certe rumor erat Gallis vulgatus in agris
Quod tandem emeritus donati cultor agelli
Numine Caesareo fueras, viridique sub umbra
Dulcia permolli resonabas carmina voce.
3 Heu, quam sunt isto distantia murmure facta.
25Non leve sic folium summaeque moventur aristae
Mobile quam verbum est quod subdola Curia iactat,
Curia sollicitis non absona nomina curis
Iure gerens, blandis arridens Curia verbis.
Credula corda fovet ventosaque facta ministrat.
30Conveniens curis modulandum est carmen amaris.
O ego vixissem patrio contentus agello
Nec factus proprio maior pede passus inesset,
Et steriles Musae, desertaque plectra fuissent,
Nam melior cura est simas pavisse capellas
35Quam terere incertam per inania tempora vitam
Ridendisque manu muscis mansisse referta.
Conveniens curis modulandum est carmen amaris.
Quam mens laeva fuit, quam vanum pectus et excors,
Curia cum subiit pedibus fugienda citatis,
40Ut fugit infernus sacratam spiritus undam.
A cane deluso documenta sequenda dabantur,
Ne peterem certis vanam pro carnibus umbram,
Quamvis maius erat visa sub imagine frustum.
Sed plena extremis fossa est et sensibus arvum.
45Conveniens curis modulandum est carmen amaris.
Heu numquam rigidus fidisque monentibus asper
Exemplo sis, Brune, meo, ne vulnere turpi
Ipse cadas proprii percussus saepe ligonis.
Quam facile imprudens puteum delapsus in imum
50Vix est difficili multoque labore retractus
A sapiente manu. Laudato ingentia tecta,
Exiguas habitato casas; nidoque relicto
Ne sis laudatam praeceps volitator ad urbem.
Muscosos iterum fontes silvasque comantes
55Et lympham optabis per levia saxa fluentem.
Vertitur in longos grata est quae Curia luctus,
Inscia ceu volucris iactam cum viderit escam
Advolat, et laeto depascitur ore; dolosis
Mox laqueis deprensa gemit, sortemque priorem
60Optat, et assiduis maeret sua fata querelis.
Conveniens curis modulandum est carmen amaris.
O proprie felix sorti quicumque quiescat
Nec nimias affectet opes miseraeque fugator
Ambitionis eat, popularis spretor et aurae,
65Ponat inornatas simplex cui vilica mensas
Cum revocat serus sub nigra crepuscula Vesper,
Et dulcis coniunx, et circum pignora cara
Assideant passumque levent sermone laborem.
Conveniens curis modulandum est carmen amaris.
70Credideram nummis seniores, Brune, parentes
Sustentare meis, sed mercenaria cogor
Vincla pati varias mundique errare per oras,
Ut spes frustratas multo sudore reponam,
Si modo cura potest vigiles operata labores
75Amissam reparare diem. Quam fabula turpis
Heu fierem rediens Latios pannosus in agros.
Namque putat simplex nulloque expertus ab usu
Alliget ut pinguis Gallas lucanica vites.
Conveniens curis modulandum est carmen amaris.
4 80Cautior ipse meas per inhospita tesqua capellas
Semper agam, certos cantuque amplectar amores.
Sunt fugienda cito monstrata pericula cursu.

1 Harmon

2 Brunus

3 Harmon

4 Brunus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: