Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Mens mihi saepe fuit pro te quoque sumere plectrum,
Atque tuas nostro complecti carmine laudes,
O nivei quondam pastor gregis, o pater altae
Rupis, et irrigui fontis, montisque beati,
5Cuius inaccessis Vates habitasse sub antris
Fertur, et eventus rerum cecinisse futuros.
Sed mea sopito stupuerunt sanguine corda,
Ut solet hiberno tellus cum frigore torpet,
Postquam fama tui moestissima nuntia fati
10Tristibus auspiciis Italas pervenit ad oras.
Omnia tunc gelido riguerunt membra timore,
Tunc lyra lapsa manu, digitis tum plectra remissis
Sunt collisa solo, tremulo vox defuit ori.
Languida moerentes hebetavit inertia sensus,
15Et dolor ingenium vivax sopivit et artes.
Tunc mihi cum aegrotos vis morbi vinceret artus
Raraque vis traheret fessum suspiria pectus,
Consilium fuit invisa decedere vita,
Et tecum limen patriae melloris adire,
20Pascit ubi tutas dulcis concordia mentes.
Fecissemque utinam, nam post tua funera nunquam
Vidimus optatos portus, nos spumeus Euris
Flantibus undarum tulit in contraria fervor.
Littora Carmeli Solymosque apprendere campos
25Dum cupimus, dum quisque suis annitimur armis,
Pellimur in Syrtes, navemque ferentibus undis
Incertum per iter nulla succurritur arte.
Typhis abes, Palinure iaces, iterata minantur
Fulmina, in interitus conspirant sydera nostros.
30Nunc ruit in praeceps, summas modo surgit in undas
Avulso temone ratis, fracti sumus ut si
Dum procul a stabulis errat pecus omne per agros,
Nil hostile timens, casu percussus iniquo
Occidat extemplo pastor, saltusque patentes
35Ora lupus ieiuna gerens intrarit, ovesque
Incustoditas passim lanietque fugetque
Sic tua progenies quae, te Duce, nullius arma,
Nullius insidias timuit, sed tuta per omnes
Ibat ovans casus, postquam tua lumina pressit
40Improba conturbans tristi mors omnia luctu,
Languit amisso generosae frontis honore.
Palluit omne decus nostrum, languentia coepit
Pectora segnicies, et amor virtutis obivit.
Frigemus velut extincto focus igne recessit
45Tecum noster honor, Carmeli gloria tecum
Occidit, heu funesta dies, neque digna diei
Nomine censeri, Stygiis pallentior umbris,
Quae tantum iubare extinxit, tot lumina misit
In lachrymas, in tot suspiria pectora solvit.
50O nunquam laudante satis, licet omnia laudes
Ora tuas resonent. Senior discrimina nosti
Quot subiit grex iste tuus, quot bella, quot hostes
Venere, et sortem populi miseratus iniquam
Movisti assiduis praecibus tristem Iovis iram.
55Qui nisi forte tui curam gessisset ovilis
Ventus et unda ruens stabula et pecus omne tulisset,
Supplice te nobis favit pater, ipse paventem
Attonitumque gregem blande collegit in unum,
Ut mater cristata solet, quo tempore milvus
60Instruit insidias, flectique per aera gyrum.
Illa dolum timet, et crocitans sua pignora cogit,
Collectumque gregem suspensis protegit alis.
Hactenus hoc noster vexatus turbine bembus
Tardatusque vadis circum tua littora duci
65Non potuit, sed iam coeli frons laeta sereni
Panditur, undosumque minus iam murmurat aequor.
Humidus Auster abit, silet aether, et atra recedunt
Nubila, purpureo sol nascitur aureus ortu.
Graminis aura tepens florumque cacumina leni
70Incurvans flexu gratos diffundit odores.
Atque levi strepitu fugiens se frondibus altis
Inserit, et somnos molli blandita susurro
Concitat, et virides ludens circumvolat agros.
Iamque procul nobis pulsa caligine tandem
75Carmeli se monstrat apex, vitreique redundant
Fontis aequa suaves, qua summo vertice lapse
Subiectos rimantur agros, et florida circum
Rura soporifero labuntur murmure, seque
In vicina brevi devolvunt aequora cursu.
80Iam me sollicitae parcunt incendere curae,
Improba nec miserum pectus depascitur ales,
Restituor mihi, iuvat ire, meamque sonoris
Instaurare lyram nervus sacrumque vocare
Ex Helicone chorum, atque argutos aedere cantus.
85Verum bella canant alii, populosque paternis
Sedibus, et patrio pulsos de littore Graios.
Et veteres odii causas, belloque subactas
Constanti ne tuas arces, coelumque Latinis
Infestum rebus, fideique pericula nostrae,
90Et purgata novis Troiana incendia bellis.
Semper ego effugi studium Mavortis, et arma
Nec pectus thorace gravi, nec tempora cinxi
Casside cristata, fuit et mea dextra meumque
Semper inerme latus, mores ego pacis amavi.
95Cedimus arma aliis, nobis tua maxima Virtus
Carmen erit, satis est isto pulvere noster
Sudet equus, metam hancque meus circumvolet axis.
Ingrediar fragili spatiosa per aequora ligno,
Atque tuas laeti circumvectabimur oras.
100Cuncta Palaestini montis spelaea revisam
Singula perlustrans, aciem per singula vertens
Ne quid neglectum fluat, intactum ve relinquam
Unde tuae in lucem possint emergere laudes.
Conaborque tua dignum virtute trophaeum
105Erigere, et circum redolentes addere lauros
Atque hederas, et Palladia de fronde corollas,
Palmarumque minus metuentes pondera ramos.
Grande opus, et sub quo sudaret Olympifer Athlas,
Magna quidem fuit, atque meis conatibus impar
110Copia virtutum pastor venerande tuarum.
Nec tibi Carmelus debet minus, ac Remoaldo
Tusca Camaldulii pineta in vertice montis,
Lignipedique Laverna viro, Carthusia Ugoni,
Gallica Bernardo Cistercia. Nursica Mauro
115Relligio, sed plus longe, nec enim tibi sancta
Rusticitas, sed magis doctrina superbam
Perfidiam se attollentem mysteria contra
Sacrosancta potens convellere fulmine linguae.
Unde fit ut dubitem rerum ne pondere pressus
120Turpiter in medio cogar desistere cursu,
Mensque magis refugit, quando Icarium reminiscor
Interitum, puer ille levis, temerarius, audax,
Dum per inane audet coelum, mendacibus alis,
Tendere iter vetitum, et vacuas se attollere in auras
125Decidit, et fecit Myconaeo nomina Ponto,
Me movet et sacros ignes furarier ausus
Atque putres audens glebas animare Prometheus.
Et Phaeton cupiens Solis fraenare quadrigam.
Cuius adhuc longae lachrymant electra sorores
130Succinaque ad fluvii ripas quem Celtica rupes
Mittit, et Adriacis tandem absorbetur ab undis.
Occurrunt animo veteris certamina pugnae,
Cum furor involvit super altum Pelion Ossam,
Aoniasque ausae cantum superare sorores,
135At quae textilibus docta cum Pallade formis
Dum certat veterem mutavit Arena formam.
Thrax Thamyras quem coecum olim fecere puellae
Thespiades, dum se nimis, et sua carmina iactat.
Et tu mentis inops, nimiumque improvide, quondam
140Marsya, qui Musas Phoebumque lacessere cantu
Dum properas, fluis in latices, et porrigis amnem,
Quem vehit Aegaeas Phrygius Maeander in undas.
Et qui labentem dextra temerarius arcam
Dum levat a magni rectore necatur Olympi.
145Haec mecum tacitus memori sub pectore volvens
Extimeo nec coeca meas audacia vires
Fallat, et assumptum nequeant perferre laborem
Supponam tamen hos humeros, molemque subibo.
Debilis immensam, dabitur, favor aethere ab alto,
150Occultumque meus divini nectaris imbrem
Accipiet genius, tardosque ad carmina sensus
Calliope melior, maiorque movebit Apollo.
Aureus ut quodam fulvi sub imagine roris
Iuppiter in gremium Danaes descendit amatae
155Sic nova de summis magnae penetralibus aulae
In mea labetur furtim praecordia virtus,
Atque ope coelesti fretus certaminis huius
Sit modo vita comes, referam victricia signa.
Efficiam ne livor edax, ne longa vetustas
160Neu sors ulla tuae pariant oblivia laudis,
Sed ventura tuum nomen mirabitur aetas.
Et quae te tulerint foelicia saecula dicet
Posteritas, debentque tibi tua tempora multum.
Nanque tui tecum durabit gloria saecli.
165Tu modo magne pater faveas, quem certa fatentur
Aethereos inter positum miracula cives.
Muneris incerti quaedam me pendula tardat
Spes opere a tanto, promissaque carmina differt,
Et prohibet nostrae votis parere Camoenae,
170Mox tamen absolvar, nec in his meae Syrthibus ultra
Cymba leget steriles frustra versamus arenas.
Quid miser in cassum do semen inertibus agris?
Qui pictam propero Thamyrae monstrare tabellam?
Quid mutum responsa peto? Quid denique frustra
175Non audituro modulor nova carmina surdo?
In nemus umbrosum, et conclusas undique valles
Rupibus, et multa vestitos arbore colles
Imus, ubi secura quies, ubi dulcia vitae
Tempora decurrant, ubi nulla negocia nobis
180Detineant animum, ferri ad meliora volentem.
Ista mihi, si te pater adiutore, dabuntur
Ocia, scribendis et amica silentia rebus,
Mox eo purpureo texam de flore coronam,
Quam neque bruma rigens albis vestita pruinis
185Nec borealis hyems vincat, quae flumina ventis
Stringit et aerias gelida nive conspuit Alpes,
Quam neque desiccet sol, quum vicina pererrat
Nostro signa polo, circum tua tempora ponam.
Tu meus Aeneas, tu Pergama, tu mihi Thebae,
190Tu labor et cursus sero redeuntis Olyssi,
Et mora Penelopes votis inimica pudicae.
Tu mihi Caesar eris, studium tibi tradimus omne.
Tu tamen interea nostro qui liber ab orbe
Vivis, et ingentes meritus facientibus alas
195In regnum sublime volas ardentis Olympi,
Quem Deus aeternis divorum accumbere mensis
Iussit, et immenso coeli dignatur honore,
Funde preces, pia verba move, ferventis ora
Magna Dei nostris faveant ut Numina rebus.

1 DE MORTE IOANNIS SORETI GALLI | CARMELITARUM PRIORIS GENERALIS

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: