Praecipua in divos qui relligione feruntur
Non satis esse putat illis impedere mensem,
Atque animum: sed signa dicant, altaris, ludos
Pyramides, sacras vestes, sublimia templa.
5Ast ego quem fecit Christo devota voluntas.
Non fortuna inopem cum sim indigus aeris et auri.
E sine fortunis, quid agam? Neque promere carmen
Fas mihi Coelitibus dignum: non est mea tanti
Barbitos, ut moveat silvas et marmora: non sum
10Amphion Dircaeus ego, non Thracius Orpheus,
Quos traxisse feras memorant, et flumina cantu.
Quid faciam? Praestare potens si grandia non sum,
Nulla feram? Non sic mater sanctissima rerum
Me natura docet: quae fusa per omnia mundi
15Membra suas iuxta vires operatur ubique,
Semper iners metuens atque infoecunda videri.
Surge igitur mea parva chelys, si tollere in altum
Non poteris vocem, tenui modulabere cantu.
Iste labor, quamquam vulgo videatur inanis,
20Non parvi tamen ante Deum, cui cognita corda,
Qui videt affectus, et voce carentia vota,
Est meriti. Laudes curat Deus: ista litantur
A superis holocausta: nec est praestantior ulla
Hostia in Elysiis pietas ubi maxima campis.
25Nulla Deo domus est illic sacrata, nec ara:
Coelum ipsum templum est ingens, sunt lampades astra:
Victima, Coelituum cantus hosiah-na sonantes.
Sicut enim poean Phoebo, dithyrambus Iaccho
Carmen erat quondam; sic usque ab origine rerum
30Est Hallelu-ia Deo, nec non hosiah-na per altos
Elysii campos, et per mortalia regna.
Ergo mihi monumento aliquo celebrare volenti
Cappadocum te sancte pater, recitanda videtur
In primis tua contemtrix Regumque, Deumque,
35Quos vetus a larvis aetas delusa colebat,
Relligio, saevisque fides animosior armis.
Nostra igitur Zephyris venias ad vela secundis,
Et rege per fluctus cymbam nova dona ferentem.
Cappadocum populis urbs est antiqua: Latini
40Dicimus Augustam, Graeci dixere Sebastem
Cui bene consultum cupiens Deus optimus, illi
Tradidit in patrem sanctum, mitemque, piumque,
Ingenio vultuque virum, Cui nomen avitum
Blasius quondam tribuere parentes.
45Illa sub hoc paucis urbs incrementa diebus
Magna tulit, tanquam si mox ex marmore in aurum
Transisset: fortuna fuit prospera genti.
Illis Barbaries campis altissima quondam,
Ac ferias immanis erat: nam Sole remoto,
50Et regnante gelu, mortalia corpora fiunt
Cruda nimis, digesta minus: transfusa per artus
Mens male conditos contagia corporis haurit,
Et fit dura, ferox, praeceps, immanis, et atrox.
Non aliter, quam sinuosa vina, in olentia vasa
55Id vitium Miseris, subeunt, et rancidae fiunt.
Sed mutata sub hoc hominum natura magistro est
Quod facit in terras magni Sol gloria mundi.
Hoc egit bonus in populi praecordia pastor.
Sol etenim terras radiis illuminat, annum
60Digerit in partes, nobis alimenta ministrat,
Et quasi curator vigilans ascendit in altas
Lanigeri, Libraeque domos, descendit ad axes
Eternum per iter: nec tempora perdit eundo.
Nam fruges maturat iens, non negligit Indos,
65Non fugit Aethiopes, Scythicis illabitur oris,
Et, quantum natura sinit, communicat orbi
Officium, viresque suas: et more paterno
Quae loca cumque tenet fuso circum aequore Nereus
Oceano in magno, nostraeque in Tethyos amplis
70Gurgitibus fovet ad moto splendore quotannis.
Non aliter, quam saeva diu fortuna quievit,
Noctes arque dies prae sollicitudine pastor
Anxius impendit gregibus curamque, operamque,
Et satis officio fecit pro viribus omni.
75Omnia quae legum lator, morumque magister
Instituit Christus, populique resonabat in aures.
Semper, et exemplo plus quam sermone docebat.
Hinc veluti virtutum alto de gurgite fluxit
In populorum animos, et in intima pectora plebis
80Proventus genus omne boni: crescebat in horas
Fertilitas, frugumque ferax cultura bonarum.
Venerat huc et merce sua ditaverat urbem
Caeca fides, audita sequens, incognita credens:
et casus animante Deo ridebat acerbos.
85Spes quoque semper inops, semper sitibunda futuri.
Quae velut expectans aliquia sedet ope supino.
Venit et invidiae Caritas inimica suarum
Prodiga opum, nec non custos malus aeris et auri
Oblitusque sui rapidis amor affuit alis:
90Affuit et virtus, qua fortia temperat undis
Vina superfusis, luxum cohibere gulamque
Et fraenare potens vesani incendia sensus.
Venit et armipotens Virgo, quae amplexa columnam
Palladium robur vultu praetendit et ausum.
95Tu quoque praeterit memor, et praesaga futuri
Temporis, et Iani duplicem vestita figuram
Tunc aderas, aderat lances quae portat, et ensem
Osa malas Astraea manus, inimica rapinis.
His pater hospitibus tantam formaverat urbem,
100Affectusque omnis populus veniebat in istos,
Sicut ad una omnes concurrunt pascua tauri.
Corda, manus, oculos, plantas, linguamque movebat
Christus, et in cunctis (ita conciliaverat illos
Disciplina vigil, sanctique industria patris)
105Spiritus unus erat, quotiens ad templa vocabat
Festa dies, aderant curis civilibus omnes
Protinus exclusis, tota cum plebe senatus,
Matronae cum virginibus, cum pube senectus.
Non illos ut nunc quando incestata facessit
110Relligio, Veneris proles in templa trahebat:
Sed pietas, et sancta Deus praecordia pulsans.
At quae divini poscit reverentia cultus
Cum patrata forent, omnes in tecta redibant
Sancti oculos, animum sancti, sancti ora manusque.
115Incestus tum nullus erat, tum nullus adulter,
Non raptor, non sacrilegus, non insidiator.
Tutus erat pudor in thalamis, in ovilibus agni,
Armentum in caulis: omnes via tuta per agros.
Tutum aes in loculis: sine lite silentia toto
120Muta foro: Caritas melior custodia rerum
Quam leges, ubi vivit amor, peccata facessunt
Omnia: nil opus est praetore: superflua lex est.
Ut solet ad numerum tactis symphonia chordis
Surgere: sic animis innoxia vita per urbes
125Compositis oritur, qualis fui ante, parentum
Quam vetus improbitas divinam accenderet iram.
Affectus si lege carent: in bella ferarum
More ruunt. Virus pacem qui quaeritis, istud
Exturbate: istas animorum extinguite flammas.
130Hoc veri pastoris, qui pascere curat,
Non morbo incestare pecus, quae pessima totas
Implicuit terras hac tempestate libido.
Noxia si proferre caput vidisset in agro
Gramina, doctrinae, rastris et vomere linguae
135Mox aderat steriles prohibens inolescere plantas.
Blasius his studiis, hac sedulitate solebat
Custodire greges, atque exercere talentum.
Ut miseris afferret opem, quos aere alieno
Audierat morbove premi vel pauperis anni
140Damna pati, vel fortem aliam tristem atque malignam:
Ibat ad insignes aulas, et ad horrea Ditum,
Res quibus est opulenta domi et cellaria plena,
Suadebatque aliquid grandi depromere acervo,
Atque inopum patronus erat. Saepe aurea vasa
145Ex templorum adytis cum res reposceret, istos
(Sic accensa vito pietas) vertebat in usus.
Saepe loquens turbis, Christi patrimonia claudi
Non debere inopi, Christumque dicasse trientem
Mendicis ex asse suo memorare solebat.
150Istud idem sancti patres sanxere, volentes
In tres divitias Christi discindere partes:
Quarum prima sacri fluat in collegia templi,
Unde habebant mensas, medicos, habitumque ministri:
Altera restituat labentia templa, domosque,
155Quas habitat sacer antistes, mystaeque minores.
Cetera distribuat pietas, alimenta ministret
Plebi inopum, iuvet aegrotos et debile vulgus.
At quia qui leges aliis dare cogitat, ipsum
Est opus in primis sibi legem imponere, numquam
160Indulsit Genio. Genius convivia, somnos,
Otia, laetitiamque petit: quae singula pastor
Optimus aufugit doctus tolerare laborem,
Tomentum Circense pati, quod arundine trita,
Non levibus plumis, nec molli vellere fartum,
165Difficiles etiam curas, aestumque, geluque
Spirituumque dolos, at tentamenta malorum.
Nam sine larvarum insidiis, et pseudo Deorum
Vulnere fas nulli mortalem evadere vitam.
Dum pius in terris divina negocia pastor
170Ista gerit, duce Marte Deum convenerat omne
Consilium subter cautes Trinacridos Aetnae:
Regnat ubi flammarum opifex, qui fulmina cudit.
Haec lemurum proceres ultro citroque locuti
Plurima pro imperio pro maiestate Deorum
175Decrevere aelium Latio praeponere Regem.
Carus enim qui tunc bellis molimine magno
Vexabat Persas, quod erat mansuetus et insons
Christigenis, genus est visus nescire Deorum:
Propterea statuere illo violenter abacto
180Vestigare novum, cui mens atrocior esset,
Atque magis crudum ingenium, quod perderet omnes
Relliquias Christi, veteresque reduceret aras.
Lectus ad excidium Cari Vulcanus ab Aetna
Devolat in Lybiam, piceasque ex aequore nubes
185Cogit, et excitis per coelum immurmurat auris.
Nec mora, per Lybiae campos cum fulgore fulmen
Intonuit, nova tempestas nigrescit ab Austro.
Iam pluit, et crebris ardet coelum ignibus omne,
Intentatque freto et terris horrentia bella.
190Mortales miseri quid agant in turbine tanto.
Ignari tanquam pecudes indagine clausae
Corda tremunt, animosque levant ad Numina tristes.
Ecce super Persas ventis agitata coruscant
Nubila, et in nebulis animae Phlegethontides ardent:
195Nam Stygii Manes immiscebantur opacis
Nubibus et ventis, tempestatemque fragosam
Ad loca patrando sceleri oportuna ferebant.
Mulciber nimbis formaverat igne coacto
Fulmen, et in gravibus Cocyti exstinxerat undis
200Saepius, adiiciens sulfur Phlegethonte petitum.
Iam furit, impatiensque morae retinacula fraugit
Ignis, et ingenti fugit extra nubilae bombo.
Dum trepidant omnes, dum sanguis in intima corda
Proripitur; fragor irradians tentoria Regis
205Intrat, et includens animam pulmone sub imo
Respirare negat, vitamque a pectore solvit.
Rex iacet exanimus, tristisque per omnia castra
Fama volat casus, tenditque per aera Romam.
Officio functus redit Vulcanus in Aetnam.
210At cui cura novi Pallas Tritonia Regis
Qua lemures norunt facinus conglutinat arte:
Se insinuat primorum animis, totamque subornat
Militiam: plebis palpat praecordia: blando
Adversos operi mollit popismate: festos
215Commemorat turbis ludos, mensasque dapales:
Quas Caesar praebere novus consuevit, et omnem
Lautitiam, vota incendit popularia, voces
Clamoremque ciens it castra per omnia. Tandem
Delegit castrensem hominem torvo imperiosum
220Lumine: cui nomen veniens a voce Diocles.
Exsultavit, ubi scelus id crudele peractum
Vidit, et invento risit laetata Tyranno.
Caesar hic imbutus Phoebo, Iove, Marte, Minerva,
Disque aliis, Saturnae tuae qui nomina gentis
225Accipiunt, Christi populum depellere toto
Orbe parat, fierique iubet prisco omnia ritu,
Ut Numa et antiqui reges docuere Latini.
Aeneas etenim quando ad Lavinia venit
Litora: sacra tulit secum victosque Penates,
230Et dedit indigenis, docuitque arcana Deorum
Orgia, quae aeternos ea gens servaret in annos.
Multa quoque Evander prius et Carmenta sacerdos
Arcadiis olim tulerant libamina ab oris
In Latium: quae post observare nepotes.
235Tusci etiam quaedam deliramenta tenebant,
Quae genitus tellure Tages invexerat olim:
Haec igitur Caesar non quae de litore Ianus
Attulit Assyrio, postquam servanda per omnes
Vulgavit populos, odio stimulata Deorum
240Indocilis cepit saevire licentia Vulgi:
Christigenae tamquam genus exsecrabile passim
Diripiuntur, opes fisco addicuntur, et ipsi,
Si dare sacra negant, vinclis, ferro, ignibus, undis.
Tantaque mox facta est Ceritae insania turbae,
245Ut sine iudiciis homines, sine legis et aequi
Ordine inauditos nudato invaderet ense
Publice, et in templis Divum, totamque per urbem
(Rex horrenda, ipsoque etiam damnata sub Orco)
Frustatim concisa hominum tellure iacebant
250Corpora, quae tumuli non dignabantur honore
Sacrilegae gentes, ne, quod funesta docebat,
Relligio, requies animis errantibus esset.
Namque animas, quarum iaceant sine honore sepulcri
Corpora, posse negant Stygias transire paludes.
255Caedibus (auditu triste ac miserabile) tellus
Ebria sanguineas nubes tollebat in altum:
Ut cum vere novo proscissis vomere campis,
In fumum se solvit hiems ia Sole sub altum
Immittente solum radios, almumque teporem:
260Uda humus exhalat bibitos in nubila nimbos.
Tum plerique patres sancti cum tale viderent
Excidium, fugere urbes, et more ferarum
Per deserta vagi caecis latuere cavernis.
Ista ego crediderim per Noxia tempora Paulum
265Niligenam, Sole ardentem qui primus Eremum
Incoluit, liquisse urbes patriosque penates,
Et didicisse togas textis componere palmis.
Tum Caius, qui praesul erat Romanus, in altis
Delituit cryptis, tunc Marcellinus et ipse
270Romulidum pastor victus formidine Christum
Prodidit, et plena Marti libavit acerra.
At scelus id mox erubuit, sensuque recepto
Incepit damnare Deos, extollere Christum.
Nec mors horribilis visa est; sed sponte cucurrit
275In medios hostes, iugulumque tetendit ad ensem.
Fortior in pugnam post signa amissa reversus,
Victor et ornatus viridi discessit oliva.
At cum Christigenae, quia sic peccaverat, eius
Membra vererentur tellure includere: Olympi
280Ianitor in somnis monuit, cum spiritus arces
In paradisiacas isset, non esset verendum
Corpus honorato patris insignire sepulchro.
Iverat haec pestis lemurum teterrima ad urbes
Thraicias, ad Cappadoces, Bebricia ad arva,
285Atque Albana, cruor iam Thermodontidas undas,
Iam Phasis macularat aquas, macularat Araxem,
Littoraque Hyrcani maris, Armeniasque, Syrasque
Medorumque domos, niveique cacumina Tauri.
Albanis canibus, qui dilaniare feroces
290Sunt soliti tauros, et debellare leones,
Obiiciendi hominum viventia corpora postquam
Esuriem tulerant, iam mos inoleverat atrox.
Blasius hanc rabiem fugiens de more volucrum,
Quae, quotiens nova tempestas consurgere visa est,
295In loca tuta volant, et sese in tempora servans
Opportuna magis populi curae atque saluti,
In densos abiit saltus stabula alta ferarum.
Cum regnante tenet sceptrum vis sola Tyranno,
Et lex muta silet, quid agant qui vivere vitam
300Insontem sanctamque velint? Aequissima tali
Tempestate fuga est, donec bona sidera surgant.
Qui fugiunt iterum possunt pugnare: sepulti,
Non redeunt in pugnam iterum, spes magna salutis
Est gregibus, cum pastor adhuc vitalibus auris
305Vescitur, atque eius reditus speratur in horas.
Cum potis est servare gregem, si fugerit, atrox
Incurrit facinus: sed cum violentia vincit,
Et pastor prodesse nequit, sibi consulat ipsi.
Qui servare alios cupiunt, servare se ipsos
310Est opus, atque suam in primis curare salutem.
Tunc igitur pastor lachrymans magalia linquat,
Et Superis commendet oves, qui vincere soli
Horribiles casus, atque infortunia possunt.
Altior Aemonio mons est Argaeus Olympo
315Semper habens hiemem, semper nive candidus alta
Vertice in excelso, tantumque ascendit in auras,
Ut supremus apex videat duo maxima utrinque,
Aequora, quae claudunt Asiam: vestitur opaco.
Rupibus a summis usque ad vestigia saltu:
320Per devexa cadunt fontes, quibus humida tellus
Graminibus vernat, medicisque se induit herbis.
Saepius a Ponto sese Medea ferebat
Montis in amfractus altos, praebente Diana
Nocturno splendore viam, plenisque canistris
325Mille venenorum species in tecta ferebat.
Venit in haec profugus deserta silentia pastor,
Vestigansque locum tutas ubi ponent sedes
Posse: in adsensu montis Titanis ad ortum
Repperit exciso loca subterranea saxo:
330Quae natura, vel ars, vel utraque potentior ipse
Coeli et terrae opifex iam longo extuderat aevo:
Repperit et grandem muscoso in marmore puppim,
Priscum opus, insculptam ferro: miratus et alta
Mente putans, meminit iactatam fluctibus arcam,
335Tempore quo totum Nereus se effudit in orbem,
In summo sedisse iugo (sic fama ferebat)
Ut quodam in scopulo, cum vix foret aequore mersum,
Et patrem humani generis timuisse carinae
Naufragium: sed mox pelago adsurgente levatam
340Nasse per immensam nec habentem litora Tethym,
Qua flantes egere animae, fluit istius ergo
Iudicium casus signat in marmore puppis.
Fecerunt inventa fidem conchylia passim
Per nemora in montes fusos testantia fluctus.
345Ante fores sese latum effundebat in orbem
Area, et in medio florenti margine septus
Fons vitreis manabat aquis sub tegmine grandis
Castaneae, quae tunc frugem incipiebat echino
Maturare gravis, fetumque aperire recentem.
350Ecce Deus, dixit senior, Deus ecce suorum
Patronus, pastorque bonus dedit omnia nobis,
Hospitium victumque simul, mihi porrigit arbor
Unde famem, fons unde sitim restringere fas fit,
Et dubitant homines Superis se credere? Qui vult
355Quod satis est vita non inservire palato,
Inveniet passim silvas alimenta per omnes.
Haec felix est vita hominum scelus ante parentum,
Dum pia simplicitas vitiata libidine nulla
Non sitiebat opes, sed erant communia cunctis
360Omnia, dum purae passim et sine sanguine mensae.
Salve sancta domus, sancti saluete recessus
Sacrorum nemorum, salvete silentia curis
Opportuna piis: ad quae, velut ad sua Tempe,
Urbibus antiqui patres fugere relictis.
365Heic mihi mons Carmelus erit: mihi Numina faxint
Succendi Eliae sanctis praecordia flammis.
Sic fatus senior, caeco de vimine cratem
Incipit ordiri, multaque intexere fronde,
Arceat ut gelidam speluncae a limine noctem:
370Et foliis stratum accumulans arentibus antrum
Dividit in partes geminas: pars intima somno,
Altera quae luci magis est vicina dicatur
Excubiis, et psallendos servatur ad hymnos,
Temporis haec ratio: noctes insomnis agebat
375Usque ad Luciferum: noctu adscendebat Olympum
Mente legens exempla patrum: noctu omnis Divum
Tecta revisebat meditans. Sed pronus ad aram
Lucida cum mediam duxissent sidera noctem
Psallebat tenui Davidica carmina cantu,
380Quae pietas patrum septem digessit in horas.
Cum Venus extulerat faciem, mox lumine presso
Matutina quies lassos infusa per artus
Ibat in Eoi surgentia lumina Phoebi.
Tunc ibi iam primae laudes exsolverat horae,
385Ad ruris transibat opus ne lenta nocentes
Otia nutrirent curas, deducere rivos,
Florentem riguis adaquare canalibus hortum,
Vertere tellurem, committere femina sulcis,
Exercere solum, teneras depangere plantas
390Cura erat, et totam sulando absumere lucem.
Fiscellas etiam virgis, vel cortice secto
Texere et in grandes silvam proscindere acervos,
Unde focis daret hibernis alimenta solebat.
Denique Thebaei quae per loca Sole propinquo
395Desolata patres gessere negocia: sanctus
Segnitiem fugiens exercuit omnia Pastor.
Non vinum libare Deo, non frangere panem
Tunc poterat: fortuna viris praestantibus atrox
Haec quae sunt etiam miseris alimenta negabat:
400Propterea umbrosas rupes, qua Sole putabat
Austrino nemus esse ferax, aliquando peragrans,
Silvestres corylos, et saxea corna legebat,
Fagineasque nuces, barbataque mespila: nec non,
Mala comis iam deciduis tamen acria, et ista
405In sua vectabat festis epulanda diebus
Horrea: coenandum vero si lautius esset,
Arida de calatho promebat fraga colurno,
Consuetum finire acidis convivia sorbis.
Cum Sol pronus erat iam descensurus in undas
410Antipodum curru rediens ad regna cadenti,
Vesperaque aeternos stellarum accenderet ignes,
Moris erat laudes cantu recitare diurnas,
Et post corporeos animo indulgere labores.
Non aderant illic hominum consortia: verum
415Silvestres, res mira, feraeque horrescere vultus
Sunt solitae humanos, patris ad spelaea cubabant
More ovium, media quoties aestate sub alta
Ilice pallentis armentum ruminat herbas.
Huc armata gerens falcatis dentibus ora
420Sus ferus, et canibus iaculis bicoloribus hystrix
Noxia ducebant catulos, et longa trahebant
Otia ludentes: nec non et meiere lynces
Purpureas soliti, dicunt lyncuria, gemmas.
Nec panthera ferox aberat, nec tergore panther
425Multicolor vario, nec quae praevertere cursu
Fertur aves Tigris, solitusque attollere sese
Ursus in amplexus, et aperto alludere rictu:
Quique solet villos cum vult mutare Tarandus.
Damarum, leporumque greges post prandia facto
430Cum cervis, cum dorcadibus, cum vulpibus illuc
Agmine tendebant velut ad solemnia quaedam
Festa, lupi quoque, et obliti feritatis onagri,
Innumeraeque aliae pecudes sic mansuefactae,
Ut senior manibus missis ad guttura, ad armos
435Contrectaret, velut armentarius ipsa
Quae pascit iumenta, boves, domitasque iuvencas.
Discite mortales quid vita innoxia possis,
Et quantum imperii, si peccasset, habebat
Ille hominum primus pater in genus omne animantum.
440Nec pecudes manibus solum tractare solebat:
Sed curare etiam si quam vel vulnera passam,
Vel morbo correptam aliquo fortasse videbat.
Nec prius innocui patris de limine abibant,
Quam crucis in formam ducta dimitteret illas
445Ad sua tecta manu. Volucres mirabile visu,
Sic curat divina pias clementia mentes,
Assiduae fruges aliquas, et certa ferebant
Pabula, ut Eliae sicco in torrente, superbum
Dum fugeret Reginae odium, deferre solebant.
450Contigit ut quaerens dictas a Paeone frondes,
Atque salutares magnis languoribus herbas
Montis in Argaei summam devenerit arcem.
Heic ubi deterso frontis sudore levavit
Lumina, se niveo quedam de marmore molis
455Obtulit, adspectu structura insignis amoeno
Delectatus adit propius, monumentaque, priscae
Militiae agnoscens visum per singula versat.
Illic scriptus erat Tiphys Pegasaeus, et Argo
Prima ratis, ventoque sinus laxabat Iason,
460Orpheus, et fratres Helenae Ledae propago.
Heic etiam patrem fugiens Medea, puerque,
Quem memorant populis fecisse vocabula Medis.
Regis Alexandri pugnas, et Amazonas armis
Argolicis victas, vastataque litora longe
465Euxini Hyrcanique maris monstrabat imago
Saxea, et atroci victos certamine Colchos.
Heic Lucullus erat ventosa per aequora vectus
Utribus inflatis, toto admirante profundo:
Sculptus erat Nereus: sculpto cum Doride Nymphae,
470Spectantes sine ducem transmittere Pontum.
Heic disiecta mari classis Mithridatica toto,
Remigibus partim caesis, partim aequore mersis.
Heic Pompeius adhuc felix vestigia pronum
Ad sua Tigranem posito diademate, rursum
475Instituit regem, iuga per sublimia Tauri
Tendit in Assyriam, Solymasque adscendit in arces.
Tu quoque Caesar eras his annumeratus Ibero
Victor ab Oceano veniens per Gallica regna,
Atque per Italiam, per rura Philippica, et omnes
480Aemathiae campos, per Mareotidis agros.
Nam tu Cappadocum populos, et Pontica longe
Litora pacasti, terras Meotidos ultra
Usque ad Hyperboreae gentis deserta fugato
Pharnace perpetuo Romani nominis hoste.
485Heic muliebre genus mammis bellatur adustis.
Militat ad Troiam, profert confinia regni
In Liciam, ponitque Ephesum: magni Herculis arma
Sustinet, et totis fit gens celeberrima terris.
Multa super Persis, qui regnavere per oras
490Cappadocum, super antiquo rege Ariarate
Multa legi poterant: se nomina plurima tempus
Laeserat, et tenebram titulis, iniecerat aetas.
His ita decursis procul apparentia regna,
Et positos sub monte locos speculatur ab alto,
495Euphratemque tuens, lapsum de montibus altis
Armeniae versus Syriam se volvere magnis
Molibus undarum, quondam descendere pacto
Possit ad Eois secum considerat hortis.
Trermodoonta videt, qui praeterlabitur oras
500Cappadocum versus Colchos: videt aequora Ponti,
Tua pezunta mari appositam, Cerasuntaque notam
Arbore, quam gelidis vexit Lucullus ab arvis
Magnopolim, quae in monte sedens cognomina magni
Pompei servabat adhuc, claramque Sebastem,
505Cuius agros longo cursu disterminat Iris
Amnis in Euxinum veniens, et Caesaris urbem,
Et quam Graiuginae prisci dixere Comana,
Quod cum crudeles aras fugisse Orestes
Et germana, comas illic posuisse feruntur,
510Et gravis exsilii longum finisse dolorem.
Ecce Tyanenses agri, quos magna celebrant
Nomina Apolloni, Boream qui vidit et Austrum,
Eoasque domos, et Iberi fluminis ortum.
Ecce Sinopaeum, Milaesia gens hac
515Cyaneis olim multos dominata per annos.
Pyramus apparet, nec non Cydnusque Sarusque
Qui Cilices adeunt campos, et in aequora currunt,
Quae tenuit varia famosus imagine Proteus.
Ecce Melas subit Euphratem Boreamque perosis
520Tendit in Austrino terras ardore calentes.
Caetra per campos, et per montana notatu
Digna sequebatur visu: sed proxima iam nox
Ablatura diem coelum ascendebat ab ortu:
Ergo in teca redit oneratus, et herbis.
525Urbs sub monte sedet, veteres dixere Pelasgi
Eusebiam, quo tunc praeses cum milite multo
Venerat, et cives magna ambitione parabant
Quae oblectare solent oculos, et pectora regum.
Venatum iuvat ire, canes et retia et arma
530Expediunt sternuntur equi, succincta iuventus
It letis in pugnam animis: hi cantibus instant
Cornua raucisonis: hi spicula lucida vibrant,
Hi millos ad colla canum contra ora luporum
Saeva ligant, et ferratis collaribus armant.
535Itur in Argaei silvas, ubi tanta ferarum
Copia, quanta avium levibus secat aera pennis,
Quanta gregum piscose se tibi Benace natantum.
Nam quamvis saevire hiems asperrima, nondum
Nix tamen istius montis consperserat armos.
540Ut ventum in saltus, nemorum per opaca silentum
Lustra: procul fragor auditus fugere volucres,
Fagicolae tanto somno abigente tumultu
Desertis trepidi glires abiere cavernis,
Quique solent humeros caudis umbrare sciuri
545Evasere pedum volucri levitate per alta
Ramorum tabulata tonat mons omnis equorum
Hinnitu, clamore virum, mugitibus altis
Cornicinum, crebrisque canum latratibus, Echo
Errat, et auditas dum vult effingere voces
550Ore facit fremitum, quem dant freta concita ventis,
Cum salit ad cautes, vel cum percurrit arenam
Litoris, et spumans voluit conchylia Nereus.
Perculsae hac novitate ferae pastoris ad antrum
Agmine conveniunt magno, loca tuta putantes,
555Et sine vi, quaecunque senex incanus habebat.
In nuda tellure cubant, maiore tumultu
Silva sonat semper, strepitusque adolescit in horas.
Nec mora ne requies, aditus indagine claudunt,
Et vacua exspectant silvestrem retia praedam.
560Cum labor incassum fieret, mirata iuventus
Castra movet, magis alta petunt, penetralia saltus
Aspera vestigant: eadem fortuna laborem
Ludit, et in ventos aufert studiumque operasque.
Castra iterum transferre parant: sed pronus ab alto
565Praecipites currus premeret cum Phoebus Olympo,
Spe frustratus iter princeps convertit in urbem,
Atque venandi tristes posuere laborem.
At iuvenum quidam graviter commune ferentes
Dedecus: instituunt saltus per omnes,
570Ac suscepto operi totas impendere vires,
Eventuque ignominiam delere secundo.
Ergo per anfractus, spineta per invia montis
Cum catulis abeunt, plenis tum cornibus ibat
Cynthia, et albenti radiabat lumine terras.
575Hac duce perlustrant surdum nemus, et gradientes
In sua vota vocant, Hecaten, et Oreades omnes,
Silvanum et Dryades, Satyros et Pana Lycaeum.
Luna sequens rapida Solis vestigia biga
Stelliferae noctis medium transiverat axem.
580Fessi omnes cubuere solo, grandemque repente
Incendere rogum ductis de marmore flammis.
Mox tenui dape vescuntur: prostrata subinde.
Soluit membra sopor, requiesque simillima morti.
Continuo Pan in somnis occurrere visus,
585Cornua fronte gerens, flammanti lucidus ore,
Pectora stellatus, talo tenus hispidus, octo
Fistula disparibus calamis compacta sonabat
Carmen in auditum nobis, coelestia quale
Sidera perpetuo reddunt labentia cursu,
590Itaque seposito paulum modulamine fatus.
Cynthia quae curat silvas irata, quod istos
Se tulit in saltus novus advena, qui Iovis odit
Progeniem totam, vobis hoc dedecus infert.
Ipsi opus est prisco sacrum persolvere ritu,
595Quem tulit huc fugiens Tauros Argivus Orestes.
Advena qui primus vobis occurret in isto
Monte, sit iratae placabilis hostia Divae.
Nomine praefecto, neu sit mora, dicite nostro,
Ne faciat triviae parvi mandata Dianae.
600Sic ait, adiungitque minas nisi iussa facessant.
Evigilant, et clara dies iam solverat umbram
Noctis ad Antipodes nostro fugientis ab orbe.
Arma manu capiunt, et iter per devia coeptum
Somnia narrantes peragunt, ac visa volutant.
605Ecce senis patefacta domus, circumque cubantum
Omne genus pecudum: stabatque in limine Pastor
Horridus attritis tunicis, barba hispidus alba
Ventre tenus, qui canities de vertice lapsa
Sublimes humeros impexo umbrabat amictu.
610Ipse novis laetus radiis, et Sole reverso
Supplicibus palmis orabat, et ore supino.
Maiestate viri iuvenes, tantoque ferarum
Conventu attoniti retro vestigia vertunt,
Praefectumque adeunt. Qui mox oracula Fauni
615Observare volens iuvenes cum milite multo
Mittit, ut adducant pastorem in vincula missum.
Ite ait, atque hominem coeloque Ereboque odiosum
Ducite, qui Triviae sacras caede imbuat aras.
Romanis igitur sunt qui regnantibus ausint
620Antiquos damnare Deos? Audacia tantum
Erigitur? Sic sunt hominum temeraria corda?
Dissimulare nefas tantum clementia non est:
Sed gravis impietas ferro faciemus, et igni
Protinus agnoscant, quid fit contemnere coelum,
625Atque Deos, quos Roma colit. Crudelis, et irae
Impatiens turbam sic vociferatus in omnem.
Interea sumtis caeco delabitur alis
Nuntius ora gerens hominis, sed sideris instar
Lucida, et ad sancti venit gurgustia patris.
630Obstupuit senior, cum mox resplenduit antrum
Praepetibus radiis, et talis imagine vultus:
Qualis erat Mosi facies de monte reverso:
Qualis erat Christo, cum transformata repente
Frons fulgore, chlamys splendore incanduit albo:
635Atque hominem paucis sic est affarier orsus.
Cappadocum princeps hominum mitissime qualis
Magnus erat Moses, qui per maris aequora rubri
Sicca tulit fugiens Nilum vestigia, salve,
Pone metum: Deus huc summo me misit Olympo,
640Ut te praemoneam quantas tibi tendat Avernus
Insidias, ut sim tecum certamine in isto.
Pone metum: nam victor eris. Plutone subacto,
Sidera cum magno mecum ingrediere triumpho,
Et tibi ductor ero: nec te, pater, ante relinquam,
645Quam videas magni ora Dei, quam sidera calces.
Iupiter, et Stygii Manes concorditer armant
In te Romulidas, qui nunc dominantur, aguntque
Arbitrio tot regna suo: sed iam Deus istud
Incipit imperium gravibus contundere bellis,
650Et iam trans Istrum Dacos amovit ab Arcto:
Tempestas oritur gentem ruitura Latinam.
Sed super hoc alias. A praeside missa propinquat
Magna cohors, quae te victum ad praetoria sistat,
Quo des sacra Iovi: quo detestabile Numen
655Mavortis Triviaeque colas. Ne horresce catenas,
Et contemne minas, et parvi pende Tyrannos.
Audivisse potes quantos Laurentius ignes
Vicerit, et quibus obstiterit Vincentius armis.
Scis antiqua domus Christi quo tramite sursum
660Venerit: hac iter est Divis ad Olympica tecta.
Istud Christus iter primus peragravit, et exstant
Quae vestras moneant eius vestigia mentes.
Pone metus igitur, sanctoque accinge labori
Fortiter, inceptis aderit regnator Olympi,
665Divi aderunt omnes: nec poena videbitur atrox,
Perpetuam sudore brevi mercare quietem.
Pugna det aeternam tibi momentanea pacem
Coelestes eme morte domos, opprobria vitae
Exue mortalis superasque enitere ad arces
670Ocyus: immundis tandem de sordibus exi.
Nunc habitas inter pecudes: habitabis in altis
Coelituum domibus. Fractis iam desine vinclis
Esse miser: vera pro libertate cruorem
Magno animo quotiens opus est impendere pulebrum.
675Incipe de magnis mundi rectoribus esse
Unus, et hoc tandem corpus mortale relinquas,
Quod facit aerumnis homines succumbere tantis.
Sic ait, et posita se traxit ia aera forma.
Ipsum etiam Christum noctem venisse per illam
680Ter memorant, et sic hominem monuisse, litandum est.
Surge, veni: fer sacra mihi: panemque merumque
In cratere brevi subito conspexit ad ignem,
Unde sacrum faceret, fecitque ex tempore sacrum:
Dum pater haec meditans totum se colligit, ecce
685Apparet Romana cohors, quae murmure magno
Atria circumstans hominem vocat: ille repente
Prodit, et in medios mittit se comiter hostes
Nil trepidans sentit sibi sanctum adsistere Numen,
Et sua delabi divinum in corda vigorem.
690Constrinxere manus manicis tum, atque catenis
Ad iugulum missis hominem sine fraude doloque
Innocuum ducunt cinctum stipante caterva.
Desolata suo multos spelaea colono
Ploravere dies, horti flevere relicti,
695Fleverunt et aves. Illuc, velut ante, redibant
Quotidie pecudes coetu post prandia facto,
Et non inuento longum doluere magistro.
Ille animi compos, ne quid perdatur eundo
Temporis, armatam monet hoc sermone cohortem.
700O clari virtute viri: sic namque Latinos
Compellare decet: quoniam victricibus armis
Mortales alios terris domuistis, et alto:
Vos decet aeternum non ignorare Parentem,
Qui mare, qui terras, magnum qui condidit orbem.
705Ordior hinc ideo: quod vos est fama putare
Istud opus, quod nos mundum appellare solemus
A Iove formatum, qui cum mortalibus olim
Vixit, et Idaeis fertur nutricis in antris
Clam patre Saturno, qui conspirabat in eius
710Interitum: fuit in prolem tanta ira parenti.
Quo pacto vestris unquam maioribus istud
Suaderi potuit, stellas ut nocte micantes,
Et tantos coelorum orbes, Solemque putaret
Esse hominis mortalis opus? Si caeca vetustas
715Usque adeo fuit illa, Deos ut fecerit ipsos
Mortales homines: cur resipiscitis ipsi,
Ad quos vera Dei proles oracula Christus
Attulit expulsis post saecula longa tenebris.
Nam miserans homines istis erroribus actos
720Ipse Deus fractis statuit succurrere rebus,
Et falsos auferre Deos, ac tollere cultus
Sacrilegos a Tartareo Phlegetonte profectos.
Haec ea sunt, quae vos cupiunt agnoscere nostris
Christigenae: qui dum vestram curare salutem
725Noctes atque dies pergunt, quod caelitus ipsi
Accepere, volunt animis infundere vestris.
Hoc amor officium, pietas opus excitat istud.
Vos colitis Divos, qui sunt sine numine: at ipsi
Numina vera colunt. Vos longi temporis usum
730Praefertis novitati isti, quae venit Olympo:
Quam regnare Deo vires praebente necesse est.
Talia dum memorat Pater admirante caterna
Ex tecto nurus irrumpit cum pignore parvo,
Cuius erat, dum prae ingluvie se ingurgitat esca
735Faucibus impacto praeclusus anhelitus osse:
Ore rubens, timidisque oculis et guttur hiulco
Vix poterat spirare anima in pulmone sepulta.
Ergo exclamabat mulier, cui cognita sancti
Patris erat virtus. Nati miserere, meique
740Sancte Pater: sucurre inopi: vestigia siste.
Cerne infelicem casum: medicamine nullo
Sanari nulla arte potest: opis indiga tes est
Ista tuae. Dignare manus extendere sanctas
In puerum, tactuque gulam curare salubri.
745Continuit gressum miles, cupidique videns
Ad nova converso stabant miracula visu.
Stabant et medici circum, quos illa vocarat
Usque a Caesarea subito, morbi istius ego:
Stabat et a Colchis mulier, quae venerat illuc
750Docta Cyteinos cantus, et Phasidas herbas.
Ipse incurvatus pueri super anxia pastor
Ora implorabat magni omnipotentia Christi
Numina: tum facili nixu de gutture vulsum
Exspuit os puer, et iugulis spiravit apertis.
755Contemplati omnes opus admirabile fixa
Fronte tuebantur taciti puerumque senemque.
I puer, i: dixit senior, discrimine tanto
Liber abi, tuque o mulier defuncta dolore hoc
In tua tecta redi, Christoque adscribite factum.
760Post mea venturum est extemplo funera tempus:
Quo si quos angina premet, vel gutturis ulla
Altera pernicies, nostras sanentur ad aras.
Afferet auxilium per me mortalibus istud
Christus, ad umbroso qui nos exemit Averno.
765Vix ea finierat, cum protinus altera sese
Femina proripiens sancti ad vestigia patris
Se prosternit, opem obsecrans tristi anxia casu:
Tum senior lacrymas eius miseratus, et ora
Moesta rogat, quid opus fieri? Quae tanta doloris
770Caussa novi? Cur nam in luctus devenerit istos?
Illa trahens crebros gemitus, contraria dixit
Sors mihi sancte rapuit, domus unde per annum
Nostra fuit victura, suem paupercula tali
Mensa ope nutrisset longum natosque, virumque,
775Qui assidue presso in campis incumbit aratro.
Sancte pater fer opem nobis. Lupus improbus auctor
Criminis infandi furtum hoc nostra reportet
Septa rogo, imploro obtestor: tibi namque ferarum
Ius Hecace, sic fama dedit: commota repente
780Risit tota cohors, curamque irrisit anilem:
Miles enim, quoniam solet indulgere rapinis,
Exstimat altilium fieri sine crimine praedam.
Simplicitate nurus igitur laetatus, habebis
O mulier quod quaeris, ait: tua damna rependet
785Lucro aliquo meliore Deus. Vix talia fari
Finierat, cum furta rapax ablata reportans
Intrat tecta lupus, positaque in limine praeda,
Allatrante canum turba, per rura citato
Proripitur cursu, silvisque absconditur altis.
790Rem miram Romana cohors temeraria, et audax
Transtulit in risum clamans. Credebat opimam
Se rapuisse dapem lupus: ut male pinguia sensit,
Praedam restituit. Docet hoc fera Martia casu
Nos, qui Martigenae sumus, et versamur in armis,
795Reddere quae mala sunt, quae sunt bona furta tenere.
Sed iam Sole diem secum rapiente monentur
Ire vias, tandemque suos cum nocte Penates
Advenere: senex nigri sub carceris umbram
Truditur, et conto valuae clauduntur aheno.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.