Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Urbs mea, te memorem faciat romana vetustas
Que, regitur iuntis animis dum, captat honores,
Et dum per varios manet inconsulta ruitque.
Mentibus unitis, cognoscit Roma triumphos:
5Vos modo, pisani cives, non talia fertis,
Qui ruitis ferro, ruitis et peste nefanda;
Suspitione mala vestros quia quosque fugatis,
Quosque per insidias mactatis turpiter intus.
Hunc in Sardineam vultis hunc tendere velum,
10Hunc facitis tantum lonbardos querere montes.
Quantos proinde fuga nutrit Romandia pulsos!
Nec cupitis quemquam revocare ad menia civem,
Spargere set tantum, finem concludere stragis:
Nec cuiquam munus vultis conpendere palme;
15Unde furor vester longos perrexit ad Indos.
Collige membra tuos, nexu iungaris amico,
Et quasi marmoreis remanes firmata columpnis.
Sante beate meus, mihi, Thoma, protinus adsis,
Quem doctrina suum genus et conmendat Aquini.
20Qualis palma fuit, qualis victoria, cives,
Quam tulit ingratis Uguicio tunc dominatus
Marchia quem genuit titulatus de Fagiola!
Affuit ut princeps victus conferre Catino,
Gallica gens secum, Karolus tunc filius eius,
25Et properans mitis Petrus germanus adesse.
Pars quoque Guelforum: mictens Florentia cunctos,
Mictens ipsa suos castrum defendere Sene
Gens, perusina legans, pariter Bononia misit.
Milia quinque equitum, quibus effuit alta propago,
30Dum properare volunt castrum se ponere subtus
Nomine Submanum, victus adiungere pronti,
Obstitit et claudens Uguicio gensque gebellis,
Per miliare prope, medio tunc amne per ipsos,
Tunc refluente, vident hostes cum mutuo semper
35Bella movere simul soliti quasi cotidiana.
Inde probare suos princeps, inde ipsa gebellis
Pars revenire dato ad proprios belloque duello;
Pluribus unde manent acies certare diebus.
Ultima dira volens princeps inferre Phylippus,
40Undique Batiste celebrant cum festa Iohannis
Quique sacerdotes, tunc tenptans mictere bellum,
Quando et amica petit capud ab Herode puella,
Precipit ire suos febresscens mictere victus,
Vel recreare cibo, pugnam vel esse petentes.
45Qui spatiatur, eunt: iunserunt omnia mane,
Quando acies firmant, faciuntque invadere cunctos.
Perstat et ipse sagax Uguicio, gens quoque secum,
Teutonicos retinens equitum tria milia fortes,
Quingentosque etiam tantum de sanguine tussco:
50Cum peditum bellans tunc milibus ut quadraginta
Nerius atque comes, bellans cum robore Dinus.
Hoc erat ex aliis robur de parte gebelli.
Firmaturque; suos adiungit postea plebi.
Est ubi currus: eos nectit, facit agmina cautus:
55Tunc duo, set pedites, copulat, stant ante sagittis.
Iungitur ecce simul gens proxima tota et aversa;
Hiis datur unde mora. stant cuncta rudentia bello
Agmina Guelforum, Karolus, Florentia tota.
Estque gebellis ibi gens hostis pronta tueri,
60Quando inimica parat balistas prontius illis,
Quasque levant, plectunt, feriunt et perdere Guelfos;
Vulneribusque datis, trasserunt inde secundo,
Et popularis abit gens, spargitur, exuit astas:
Tertius ictus eit peditum nec affuit unus
65Omnibus ex Guelfis; sonuit dum mundus ab illis.
Stant simul, et nedum franguntur in ardua belli;
Quos petiere probi citius quam forte liceret
Octo per et gladios, qui prosternuntur ibidem.
Partis et intrepide gentes pariterque Gebellis
70Insiliuntque pares feriuntque potenter; et ipsi
Per spatium superant et reflectuntur ad horam
Agmina Tuscorum; pisanaque signa reflectunt
Guelfi; aquilasque parum verterunt, set rediere.
Teutonici melius certant: iunguntur ad ipsos
75Quos tenuere; manent acies, stipantur, et illic
Postea rescindunt: mactant pars guelfa per intus,
Quos lacerant medias tunc inter bella rapinas.
Excidioque ruunt, fugiunt: dant ensibus illos:
Vir tamen atque probus guelfus Carrocius obstat,
80Vix quem tota coors potui devincere campo:
Quem simul iniectis iugularunt ictibus ipsum,
Prata per et campos remeant tunc vivere fracti,
Quos simul et gladiis ferierunt atque secarunt.
Ex quibus ut miseri veniunt transire paludes,
85Demerguntur aquis Guelforum milia multa:
Cena limosa viros, equites peditesque necabant.
Dum staret illa tabes, tumulant campestria multos.
Inter adesse patet Karolus hec arma rapinas,
Voce puellari clamans: "sum". fortiter hostes
90Teutonici pariter iuvenem conllidere gaudent,
Nec fuit una sibi pietas avertere ferrum.
Sternitur, unde madet repletus sanguine totus.
Nec homo, nec quisquam, nec vivens postea Petrum
Conspessisse patet: fertur iacuisse palustris.
95Princeps cuncta videns, toto simul agmine fracto,
Inde recessit, iens infirmus corpore Signam.
Expletoque tamen cuncto certamine, victor
Congregat ipse suos Uguiccio, talia mandans:
"Nemine distracto vagabundus ab agmine pergat,
100Nec vacet aut spoliis, noceat vel hostibus ictu".
Vult patuisse prius latitent vel fortiter ipsi,
Vallis et inde nemus teneat, vel celet eosdem.
Conperit esse suis victor dum prospera cuncta,
Se retinere illos edictum solvit ibidem.
105Tunc capiunt, feriunt iterum, nec unus abibat.
Stat furor armorum, libabant corpora Marti:
Nec satiantur: eis revocatur fortiter ira,
Vulnus et a nullo discessit dira cruentum,
Nec fuit una manus tunc non madefacta cruore,
110Unde et abire potest natitant quod corpora tantum.
Pulcer et insignis Karolus, vir totus amenus,
Ducitur intactus tumulandus nobilis esse;
Quem bene, subducto feretro, triginta levantes
Ensibus accinti posuerunt ante set aram.
115Altius ascendens, Nerius tunc iura paterna
Protulit in medium: "Karolo regnante priore,
Ipse Gerardus obit, mactatus vertice ceso,
Qui pater ipse fuit meus; et nunc date medelam":
Cum venit et miles referens, tunc stante caterva,
120Prontus et hunc ense vestivit funere supra:
Induit atque dedit comiti: "Sis partis amator":
Quem retinens agitat, vocitatur postea miles.
Sic Rapidis iubilus fuit et sinfonia, chorus
Gestus, et in voces prorumpunt timpana, cantus:
125Gaudia cum multis clangoribus ipsa gerentes,
Utpote, mactato Karolo, quia gens fuit ulta
Ipsa gebellis, eo dum Corradinus obivit,
Decapitatus atrox veniens auferre coronam.
Talibus et gestis gaudent atingere muros
130Agmina Pisarum: tamen ut sunt ecce propinqui,
Festivitate nova iuvenis quoque nupta, puella
Et puer in festum venit, et cum matre senescens:
Obvius et populo referenti gaudia letus
Exclamare simul: "moriantur quique rebelles!
135Reddita pax nobis est et concordia ferro".
Atque vocare patres pro magna parte sepultos:
"Quid Deus ad mundum, solvens sua iura modernis,
Non revocare velit vos et concedere tempus"?
"Patribus exiguum videatis cuncta triumphum".
140Qualia dum repetunt clara cervice rubentem
Conspexere ducem subfultum cernere multis.
Panditur et velum commissum firmiter astis,
Ut capiens dominum reddatur gloria mundo.
Dignus erat, set non fuit et tunc aptus ad illa,
145Dum renuens dixit: "sunt talia Cesaris ista":
Atque ferens cuntis Uguicio: "claudite": fitque.
O quantum pisana ferox domino prectendis honorem!
Excipis: expelles similandum non Ugholino!
Ianua quando urbis patuit firmata capistro,
150Ingrediuntur eam populus, set et agmina cuncta,
Et comitiva fluens, intrant simul intus equester:
Tuncque sacerdotes, templum vestire parati,
Virginis ob laudem cantant, altaria libant:
Cum sotiis sacris subiungens Arciepiscus,
155Hostia sacratur: reddunt sua vota Marie.
Festivitatis eunt expleto numine sancto
Ad loca grata, domos: pausant, dant membra quieti.
Altera captivos acies bene fortis et apta
Ducit, et intrat habens Guelfos tria milia tantum,
160Quos locat ipsa domus turris, clauduntur et intus.
Tunc memores Rapide ceperunt esse suorum,
Ianua quando illos cepit, memoresque Melore,
Talia deplorant: "rubuit mare sanguine fuso
Civibus evasis fregit cum Ianua nostros,
165Atque reclusit eos, retinendo in carcere semper,
Cum didicere viri multas subtiliter artes:
Omnibus exclausis rediit tamen ipse maritus;
Matre favente pia redierunt Virgine Pisas.
Nos simili iure set alamus in urbe reclusos".
170Quot simul et faciunt, curant evadere Guelfos:
Regia - crede sibi - res est succurrere lapsis;
Victibus unde suis suspendunt plena canistra,
Et recreant, tales vigilabant dum pietate
Tempore cum mille currebant et duo centi,
175Octuaginta etiam quinque, et pro luctibus anni.
Hiis tamen expletis Pisani querere fractos
Gaudent, atque suis querunt ex omnibus octo.
Qui patuere fuit vir tunc manifestus in illis
Quatuor ocisis Franciscus de Fagiola,
180Filius invicti patris victoris et heres;
Intrepidusque etiam miles dictusque Iohannes,
Florentinus, erat quando exul, Stefanus atque,
Qui prius ad hostes feriunt ex omnibus octo.
Hiis tribus adiuntus Karolus fuit atque levantur.
185Funera et educunt Pisas inmisa feretris,
Atque fuere pia, quando orat voce sacerdos:
"Da requiem", cuntis tunc respondentibus: "amen".
"Da lucem, pater ipse Deus, peccantibus istis".
Nobilibus tandem paries templumque refulget,
190Dum sua signa gerunt, Karolus quando altius estat,
Virginis in templo sacrate setque Marie.
Ultimo currus eis suspenditur esse ruine
Tunc memor, et residet tot inter cerea matris:
Annis millenis currentibus ista per orbem
195Atque trecentenis iuntis ter quinque fuere.
Sicque ruina modum cepit vexare per omnem:
Rex tamen ipse pius Robertus cuncta serenat.
Mictunt Pisani, quamvis sua ligna perissent
Quinque per insidias, pacem componere secum,
200Lumina Gorghone Rapidis dum dena micabant,
Gentis et averse partis numerare ghaleas:
Que tamen ipsa vident oculis nec ponere curam
Conspexere: ruunt mediis in turpiter undis
Quando habet illa probus admiratusque Iohannes.
205Nec Deus ipse pater, cuntis qui iura ministrat,
Vult sua pestiferos melius decernere facta.
Aiunt et Rapidi: "iungas tua federa nobis:
Qui, Roberte vigil, sapiens cuntaris in orbe
Claudere? nec Petrum volimus Karolumque necare
210Nos, - pie, crede tuis - tantum set nostra tueri:
Cur proprios cupiunt victus inferre Catino,
Cum manet obsesum nostro sub robore castrum?"
Et pius ipse: "quibus quos possum credere amicos,
Qui socios falsis audent iugulare rapinis,
215Lucanos feriunt fidos sub federe pacis,
Federa conponit quando ipse Uguicio secum
Atque redire licet Lucam, veniuntque rebelles?
Ut mea sint tantum solidis rationibus apta
Expedit, et Rapidos nos confutamus amicos".
220"Non meruere tui" referunt sua iura Natantes,
"Hoc, pie; Fagiolus Lucam quandoque per artes
Impetiit, fuimus cives non causa reati.
Cur misere suos inter sua menia pulsos,
Qui fregere fidem, revocant quando Uguicionem
225Atque inter pestem remeat Castrutius intus,
Dum lupus ad pontem capturus viribus agnam,
Ducere quingentos pedites sub fraude latenter
Ausus, ad arma venit pastoris nomine dicens:
Flectite, custodes, pontem pecudesque locate:
230Ictibus unde illos lacerant, turremque tenentes
Teutonici pandunt iter, agmina cum patuere
Solis in aventu, quando urbis Ianua fertur
Ignibus usta, simul quando intrant agmina cunta,
Et spoliant rebus subductam fraudibus urbem?
235Nos tamen inmunes fuimus sumus atque reati".
Tunc pius ad Rapido: "quamtumque in viscera vester
Sanguis et in fratrem Karolumque invexerit atrox,
Nos tamen esse pii debemus; pacta sequantur".
Et posuere; fidem spondent. pax inde secuta est.
240Equora Robertus promictit salva Marinis,
Pisanique suum fedus capiuntque, secuntur,
Promictuntque, simul per sanctos utique iurant,
Sacramenta Dei per et Evangelia Christi,
Ut quotiens pius ipse velit confligere quosque,
245Navibus et velis dare inde pro posse favorem:
Querere per medium, firmatis sirtibus, equor,
Setque suis ratibus primam conmictere pugnam.
Pacta set hec inter pro victis utique templum:
Quot prius in sortem dederat victoria prede,
250Octuaginta equites dum conflixere trecentis,
Menia dum Vici linquerunt, oscula dantes,
Martirem egregium revocant cum mente Georgium,
Si ipse faveret eis, bellat cum Struffa potenter;
Teutonicis tantis domus instauratur egenis.
255Redditur et Caroli gelidis set corpus in armis:
Aurea Neapolim remeant cum lilia patri,
Hec capiunt, firmant: sic pax post cunta manebat.
Tunc fortuna suum caput extulit; urbs recreatur,
Et tetigit summos regnans. tunc undique Pise
260Fulget in inmensum, rubet inter cetera signum,
Et mare percuntum remeant ex undique primi.
Quisque marinus yens, nisi grandia signa tuentur
Quam rubicunda, perit, mediis spoliatus in undis.
O utinam semper tantis contempta fuisset!
265Non rueret, proprios vel sanguinolenta necaret,
Nec nutriret eos Romandia, non Fabrianum,
Lonbardia suos, non gens extranea mundi,
Geminianus eos castrum quos inde receptat:
Colle etiam quantos dispersos per comitatus!
270Set fortuna suis levis est; non permanet hora,
Dum ratione carent, cecatur sensus in illis.
Sicque rotare solet, nullum permictere fixum
Casibus ut voluit, fallax fortuna modernos.
Composuere simul victorem mente feroces
275Fallere nec minimum temptant conpendere munus,
Talibus obsequiis tantum set mictere fraudem
Convenire licet. cives sua pectora frangunt.
Runpitur utque caos quod sol virtute resolvit
Fervidus in ventos, dum terremotus in orbem
280Surgit, et ut trepidant animalia quanta ruinam,
Talia sub tantum secreta voce loquentes:
"Nos quamvis cives palmam tenuisse per istum
Publica fama ferat, cuntos submictere vult; nos
Ponimus et vitam, bellum facimusque, Catinum
285Concutimus, primum balistam traximus illic;
Spargimus et guelfos cives, reflectimus astas,
Unde ruina fuit per nos tunc hostibus illis.
Muneris oblitus, Florentes ponere nobis
Audet et in cives sevit, vult omnia Pisas.
290Peius et invenit, cives dum scindere curat,
Et quatuor Rapidis populum submisit: obimus,
Cive per infamiam mactato vertice ceso,
Dum posuit crimen Robertum velle regentem,
Banducio, civis cui non similatur et unus
295Tuscus in Italia, tanta virtute vigebat,
Consilioque fuit nullus tam providus unquam;
Filiolumque simul Petrum matavit inermem
Ante oculos patrios, vix cum tumulantur in urbe.
Addere quosque simul liceat pulsare furorem,
300Advena vel civis submictat colla: tuamur".
Hec animis tantum commictunt verba silenter;
Tenpus et unde fuit, commictunt omnia factis.
Insurgitque ferox Cosceptus nomine multis
Voce: "sumus cives, vivat comune! gebellis
305Pars! moriantur et hii qui sunt de parte rebelli!".
Additur et populus (senper discordia crescit!),
Omnibus invasis de gentibus Uguicionis.
Urbs retinetur, habent illam firmantque potenter.
Victor et inmunis sceleris non qualia cernit,
310Quando equitarat eis Lucam gaudere fuitque
Agminibus cunctis Tuscorum prandia pandens,
Festivantque simul insontes Pascha leonis.
Cum dapibus sapidis faciunt ornare caballos,
Cinbala tinnitus cum mictunt postea longos
315Conventusque nitet Romani martiris atque
Fratribus atonitis tantarum gentibus urbium,
Ecce fuit presens in aula sponte viator,
Auribus insinuans victoria cuncta levatis.
Atque dedit: "scultes referam que facta fuere.
320Sum citus, et volui minimum concedere tempus.
Nunc Rapidos cives rabies vexavit et ira
Et servos petiere tuos: quantosque necantes,
Concutiunt paucos qui post mansere tuorum".
Qui velud esse solet pavidus interque leones
325Cervus agit dubius, sic victor prandia linquens,
Omnibus atque suis suspensis vultibus angit
Et tulit: "o sotii, Rapidum cognoscite fraudem".
Qui, mediis fractis, mictunt sua vascula, surgunt;
Hos tenuitque tremor cuntos quantique fuerunt:
330Et rediere sue vires victoris in illo,
Quando animat sotios: "quid non accingitis enses?"
Quot faciunt. "urbem lucanam" dixit et illis
"Percurramus; habent exemplum forte nocendi".
Interea et populus lucanus pergit ad ipsum,
335"Redde tuis" dicens "vintum; Castructius adsit.
Crimine quo potuit tantus, dic, utique plecti
Tam probus? ipse feras vel que sit causa patescat".
Qui tulit et cuntis: "terdenos federe iuntos
Mattat habetur enim; sumus et nos iura tenentes".
340Tuncque resumserunt: "volumus hunc reddere vite".
Victor ad hec spatium petiit se reddere talem
Quo potuit minimum dicens: "nunc reddo fidelis".
Set prius ad vintum properans et clanculo reddens,
Talia verba dedit: "vivet Castructius annos".
345Addidit atque sibi: "te numquam ledere tempto,
Utique set volui timidum pavidumque tenere:
Set modo per Christum victum non sumere iuro,
Ni prius excussus reddaris carus amicus.
Tu mihi celestes per sanctos utique iura,
350Si tua vita manet, me non contingere ferro".
Vintus et ipse simul sumissa voce sacravit:
"Si mea vita manet, per sanctos iuro fidelis,
Per prolemque suam, genuit quam Virgo Maria,
Omnia per Christi, pater, Evangelia iuro,
355Per quoque patronum Martinum, queque sacrata,
Per faciem sanctam, per corpus et utique Site:
Nil male commissum per me fietque meorum".
Tuncque sacrant, firmant Uguitio vintus et ipse,
Federa componunt; testem posuere coronam
360Cesaris invicti. tunc victor reddere vintum
Audet et ad cives lucanos talia fatur:
"Excipe, Luca, tuum; talem, gens, excipe civem,
Cui tuscus sanguis parebunt, sidera celi,
Et, velud ancille, presagi fulminis ignes".
365Que probus aschultans rapuit Castructius ensem,
Aque vocat socios: "circum me cingite, cives".
Talibus evasit tunc artibus, estque receptus.
Urbs manet apta sibi, dominatur fortiter illam.
Tandem victor ei repetit, vult inde recessum:
370Qui permictit; erat vir tantus et ipse legalis.
Ianua quando urbis patuit comitantibus illum,
Civis in arma ruens astam suspendere temptat,
Atque perincestus petiit collidere mestum.
Quot probus aspiciens dixit Castructius: "absit";
375Et loquitur pavido post tunc sic mente iocunda:
"Consoleris enim, victor; iugulare priores
Est solitum Rapidis. Feltro de Monte Guidonem
Expulsere, fuit patrie qui tantus amator,
Atque redemit eos Guelforum viribus actis.
380Fertur Ugolinus illi dominatus ad artum:
Quem fames invasit; turris testatur amara.
Guelfus et ipse puer matris de pectore mammas
Suxerat ipse latens vix, quem clausere tenentes
Carceribus tetris annis triginta bene illum;
385Quem pius ipse pater solvens, pro Virgine, Cesar
Liberat Herricus nimia dulcedine mitis.
Gens ingrata nimis fuit, hoc cognosce, Natantum,
Senper, et ipse: patris munus pariterque Marie
Hoc fuit, ab illis vitam te ducere solam".
390Concipit ille Canem Lonbardum ferre salutem:
Antea per tenpus fuerat coniuntus amore;
Sicque fugit. regere Lucam Castructius audet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: