Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1 2
3 Quid iuvat, heu, viridi Siculas ita, lente, sub antro
Carminibus, Pimenee, tuis mulcere Camenas,
Cum nec oves tibi sint, nec sint armenta, nec ulla
Vomis in exiguo tibi suscitet aequore glebas?
5En, ego, qui plures etiam licet ipse capellas
Et pascam et plures vitulos in gramina ducam,
Unde novum laetus possim quoque dicere carmen
Non tamen hoc ullis ausim proferre sub ulmis;
Usque adeo cunctos late fit turba per agros.
4 10Quod mihi grex nullus superest neque campus aratus
Quod me frugifero paupertas privat agello,
Non nego, neve mihi pudor est quae vera fateri:
Id graviter paterer si me prope causa fuisset.
Nam, me cum primum cari genuere parentes,
15Dives eram pecoris, nimirum dives et agri.
Quot mihi substravit tenero fidissima nutrix
Agnorum pelles, ut molliter ipse cubarem!
Mi quotiens vario pinxit cunabula flore!
Morbus at inde gravis teneros ita corripit agnos
20Ut prope confectus scabie grex ipse periret.
Me pater hinc moriens sola cum matre reliquit
Usque adeo puerum ne custodire valerem
Quod mihi restarat pecoris; post, arpasus acer
Pauperis arripuit quicquid superesset agelli
25Et lupus insidians teneros consumpserat haedos:
Quid puer hunc parvus contra, quid femina posset?
Sed si nosse cupis, quid cantus, Ornyte, nostros
Continuare iuvat, dicam tibi nosse volenti.
Cum me fortunae deceptum fraude viderem,
30Illius insidias statui vitare malignas,
Nec tam fallaci puerum me credere divae;
Sic me fingendum caperet cum Tityrus unus,
Unus qui reliquis melior pastoribus esset
Inflandis calamis et blandos dicere versus,
35Purgavit mentem teneram prius; inde puellas
Me docet esse novem seducta in valle Mucelli,
Carminis unde sacri modulos ediscere possem.
Nec mora; consului Tyrrheni oracula Panis,
Qui deus ex adytis ornatus falce recurva
40Talia divino quam primum est ore locutus:
"I, puer, agrestes iam nunc meditare Camenas,
Neve meum dubita iam nunc nemus ire per omne,
Nec te paeniteat silvas habitare profundas.
Has ego fatidicus teneo satus aethere Faunus;
45Has tenet et Nomius de me qui natus Apollo;
Has tenet e nostro qui Daphnis Apolline natus.
Forsitan inde gregem duces in pascua laeta
Si modo - quod sacro iam nunc ego dignor honore -
Si probet hoc Daphnis carmen, si noster Apollo.
50Sed tamen ut tantos possis agnoscere divos,
En, tibi describam sedes utriusque libenter.
Alter in excelsa posuit sua numina petra,
Fons vitreus summo cuius de vertice manans
Etruscas dulci late rigat agmine silvas.
55Ater habet sedem sacri prope flumina patris,
Plectra tenens, fidibus Nymphas et carmine mulcet."
Haec ubi me monuit, nemoris citus omnia lustro,
Donec in hanc partem venio, qua lucus amoena
Fronde tegens lymphas sacrati fontis inumbrat.
60Hic ego sum divas supplex veneratus agrestes,
Ipsa suis quas usque tegit Parnassia laurus
Frondibus, admirans; necnon quas viderat olim
Pastor ab Amphrysio, quas nunc Tyrrhenus Apollo
Suscipit et priscum mavult habitare Mucellum.
65Hic animadvertens quantum me causa coegit
Per nemus ire suum, divino vertice vates
Annuit et citharam, manibus quam forte gerebat,
Mi dedit et dixit: "Pastor, dum vita manebit,
His tibi Tyrrhenum fidibus dicatur ovile,
70Gratius ut nostris possit nihil esse Camenis".
Dixerat; assurgunt Musae numenque salutant,
Illius ac firmant deflexo vertice dicta.
Hinc est quod canimus densas nunc, Ornyte, silvas,
Dum sol ascendit montes, dum conditur undis.
5 75Certe equidem audieram prisci sedisse Mucelli
Aonias in valle deas, qua mole sub ipsa
Attollit Medicum viridis se lucus in auras;
Te tamen agresti modulatum carmen avena
Non ego credideram, teneros qui ludere amores
80Saepius assueras olim, sed si tamen audes,
Nec vetat hoc Nomius carmen te ludere vates
Dum cantas, Medicis ne digrediaris ab agris;
Nam te pastores Tuscos qui temperat arte
Ipse carere diu non te patietur honore.
85Forsitan, es patrio qui defraudatus ovili,
Hoc duce nonnullas capies, Pimenee, capellas.
En, ego, qui cecini quondam bene multa, reporto
Praemia digna satis: nam me iam dicere vatem
Non dubitat pastor Lydorum maximus, et me
90Iam iubet in longos armentum ducere saltus:
Denique post pluviam tempus venit inde serenum.
6 Quae modo, quae cepi de te solatia, pastor,
Quam me proposito firmasti, docte, priori,
Praecipis inceptum dum me servare tenorem,
95A quo non vis ventorum, non horrida grando,
Dum iacit et fulmen non me Iovis ira movebit:
Nam mihi constitui, dum vita nec aegra supersit,
Si soles satis haud fuerint spatiumque dierum,
Ad cantus etiam longas adiungere noctes,
100Hos ubi Tyrrhenus non aspernatur Apollo.

1 Pimeneus

2 ecloga XI ad Laurentium Medicen

3 Ornytus

4 Pimeneus

5 Ornytus

6 Pimeneus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: