Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad eundem Principem Ferabos: Carmelita Felicitatem

Felices multos audivimus, inclite Princeps,
Atque id non una nec ratione pari.
Est alius generis celso qui ducat Olympo
Principium, summus nobilitate sua;
5Est alius patria primus, qui gaudeat urbe
Roma, vel si qua est maior in Hesperia.
Possidet hic pingues agros, hic aurea tecta,
Sidonias vestes, ditia regna Midae.
Est coniunx alii, qua non formosior ulla,
10Et cui non laesa labe pudicitiae.
Et placidi mores et sancta in pectore virtus
Est aliis et cum religione fides.
Hos tulit ad caelum gestarum gloria rerum
Gadibus ad Gangem bellaque nota viris.
15Est qui doctrinam sectetur, et omnibus horis
Exornet magnis ingenium studiis.
Diversis igitur causis felix homo; quisque
Laetatur rebus tempus in omne suis,
Sed non una tibi causa est: sunt mille: quis ergo
20Felix esse magis te, Federice, potest?
Et genus et patria et uxor castissima pulchra,
Divitiae mores religio atque decus.
Cana fides, magna nulli virtute secundus,
Bellica nec cuiquam gloria tanta fuit.
25Doctior es doctis praestans invictus ubique:
Felix ergo magis non, Federice, alius.


2.

Non tam laeta suum spectavit Roma Camillum
Quum victis Gallis venerat in patriam;
Non sic ipsa ducem, versa Carthagine, magnum,
Non alium qui vis auxerit imperium,
5Parthenope Calabrum nostro non tempore regem,
Quum Gallos iterum iecit ab Italia,
Quam tuus, o princeps, populus te conspicit omnis:
Laetitiam monstrant urbs domus et paries.


3.

Pallens Picena turdis donatur oliva
Et pingues alias rusticus addit aves;
Tubera vimineo mittit velata canistro
Et poma Herculeo digna labore peti;
5Castaneas et quales olim Amaryllis amavit
Alter et a Tusco stipite missa pira
Et saturas Umbro iam dudum lacte mariscas
Malaque quis nomen Punica terra dedit:
Quum sibi non sit avis, teneat nec rustica dona,
10Cor Ferabos animum ingeniumque tradit.
Phillyrides curat Phoenicis lumina Chiron,
Alter quod telo vulnus ab Herculeo:
Urbinas Princeps, quo non humanior ullus,
Sanavit vatis munere pauperiem,
15Quod rapit hora sequens; ast tu, Federice, dedisti:
Aeternum Ferabos perpetuumque dabit,
Quum tua victuris committet nomina chartis:
Non minuent laudes saecula longa tuas.


4.

O Urbini decus, o splendida gloria
Regni, Castaliis dux pater et viris,
Non credas animum vivere, supplico,
Torpentem mihi: iam nulla diu legis
5Nostris edita quod carmina fontibus,
Non vatem leviter sic tua numina
Tangunt quae Clarii sunt tibi numinis
Instar, non adeo vel ducis immemor
Ducit nostra suos Calliope dies,
10Feltrani generis delitiae sui.
Nam nec nos elegis ludimus amplius,
Nec versu tenero mascula scribere
Regum gesta decet: maius opus quoque
Aetas nostra petit; et magis ubere
15Vena iam historiae firmata spargimus
Longa et per titulos vela damus tuos.
Hic curas animum magna vel ocia
Ponam quae facies, Dux placidissime.


5.

Iam ducis splendor Ligurum, potentis,
Praesulis summi decus atque virtus,
Appuli regis Federicus alti
Induperator;
5Quem putant aula supera remissum,
Quo pater caelo nihilum deorum
Cernat ex illo nisi iam subactas
Principe terras;
Cuius exoptant Itali favorem
10Hostis et cuius trepidat furorem
Victor ad primam remeat triumphans
Imperii urbem.
Ergo festantes iuvenum catervae
Myrtheas iactant plateis corollas,
15Unidique et tecti superat cacumen
Delphica laurus;
Cernimus (passim vigeant corymbi),
Cernimus florum varios colores;
Feltri ad magnos comitis paratus
20Undique sparsos;
Tendit et palmas puer et puella,
Aureum quaerit pluvium per auras
Terra iam magnis resonatque caelum
Vocibus omne.
25Signa nosco purpureis equorum
Insita in loris capiti, lapillos
Coccinum nobis rutilante ripa
Quos mare donat.
Fulget et lauro religatus ipse:
30 < >
Civitas gaudens, io Federice,
Caesar et alter.
Hic dies felix io, Federice,
Detrahet curas, io Federice,
35Vivimus tuti, timor omnis esto,
Te duce, longe
Ante iam cedit niveis lacernis
Ordoque et sacros humeros sequetur
Ut frequens lato populus prematur
40Tramite laetus.
Non Acarnanus magica vel arte
Herculis vitans furibundus ictus,
Gloriam tanti cecinit triumphi
Tempore ab illo;
45Telemus numquam truce puniendum
Ante Cyclopem digitis Ulyssis;
Sicut et frontem feriendus hasta,
Dixeris, acris
Filias non helleboro Melampus
50Mente qui Proeti medicat benigna
Spiritu Phoebi magis et repletus
Non adides.
Augur haud dixit magicusve quisquam
Ast ego, dum regem animo feroci
55Feltrium forti videam, dedissem
Sub pede monstra.
Barbaros statim placuit per hostes
Castra ducturum et facile in catenas
Perfidos omnes rabidumque secum
60Vertere Turcum.
Turba nunc ardens igitur sequatur
Imperatorem celebri superbum
Classe quo Martis modo cumque mavult
Flectere signa;
65Seu plagas quaerat gelidis pruinis
Horridas seu per mediam feratur
Solis exustam nimio calore,
Puppe vel alta
Cicladum littus veniat secando
70Seu minas ponti metuens furentis
Bosphori cernat fremitum sonantis
Milite multo;
Longius flectat Libyes ad oras
Torridae currens oculos vel ipse
75Caucasi frigus videat nivalis
Acer et audens.
Nunc Iovi centum dabimus iuvencos
Firmet ut recte cecinit poeta.
Tollet a nobis meritos honores
80Pulcher Apollo.
Candido lucem celebret capillo
Omnis ac aris pia tura sacris
Reddat Urbinas populus per urbem
Dignaque vota.
85Hic dies festus redeat quotannis
Semper et cuncti decorent minores,
Quo datus nostris Federicus oris
Axe secundo.
Tum manu quassa celeri sonora
90Tympana haud ullae taceant tubaeque
Principis laudes pariter canantur
Vocibus altis.
Concutat letis pedibus solumque
Turba maiorum, iuvenes, puellae
95Gaudeant cives celebri triumpho
Omne per aevum;
Videat longos Federicus annos;
Ille Tithonis videat senectam,
Vivat et rerum dominus paterque
100Salus in orbem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: