Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

At non formicas tanta haec bravura spaventat,
Quae iam praescierant bella futura sibi.
Ipse senatores Granestor convocat omnes
Fitque inter savios disputa longa duces.
5Supra formicas scaeptrum regale tenebat
Granestor, sperans altior ire deis;
Consilio semper saviorum cuncta movebat,
Quapropter bellum victor ad omne fuit.
Illuc praecipue magnus Myrnuca vocatur,
10Qui formicarum dux generalis erat.
Inter formigenas nemo robustior illo,
Qui solus grossae fert duo grana fabae.
Quamlibet armorum guisamque modumque sciebat,
Omnis et ingenio res erat apta suo.
15Multa reportarat giostrarum praemia secum
Milleque de bustis tolserat ense capos;
Mille capos, inquam, mozzarat iure duelli,
Omnia cartellis plena fuere suis.
Unde galoppabat totum sua phama per orbem
20Nec siluit forzae cridor ad astra suae.
Non multum tenuit regnum nec habere cupivit;
Rocca valoroso sat fuit una viro.
Nux erat in summo rapae fundata colengo,
Quae busa Myrnucae rocca superba fuit;
25Hinc sibi composuit nomen Myrnuca decenter:
Myrnucam myrmix cum nuce iuncta facit.
Sed quia de paribus semper furor invidus exit,
Gestibus invidit, Siccaborone, tuis:
Dudum cartellos in te per ubique tacarat,
30Ut seu tu mundo, seu foret ipse prior.
At tu sprevisti secum brigare superbus,
Cum sis rex et cum rege sit ille minor.
Onde raquistandi regnum sibi voia venivit,
Quo tibi certandi scusa niuna foret.
35Ante senatores formicas venerat ille,
Cui data communi laude bachetta fuit;
Se prius indignum tanti accusavit honoris,
Mox tamen impresae cingitur ille datae.
Formicarum ingens bellaxque exercitus arma
40Induit et moscas contra venire parat.
Ponitur in punto campus, gens, tela, cavalli,
Banderae, lanzae, busa metalla simul.
Sed, quia per varios audit rex ipse spiones
Quinque coronatos castra menare viros,
45Non audet tantae se impresae accingere solus,
At petit antiquae regibus arma lighae.
Quattuor acciti reges cito tela parecchiant
Perque Alpes veniunt agmina perque fretum.
Prima pedocchiorum comparsa est zurma bravorum,
50Quos rex a Cutichae clymate Furfa guidat;
Armant hi duris tegnae sua corpora grustis
Zanninumque fabae quisque cavalcat equum.
Caganiellus item formicis portat aiuttum,
Qui pulicum caricas ducit otanta rates;
55Boscosam sub iure suo tenet ipse Lasaenam,
Eius et imperio sylva Canesca datur;
Gens haec atezzatrix leggiadro corpore saltat,
Vincit et Aethiopas bruna colore nigros;
Eius ab humana vix ungue corazza foratur,
60Orlandi ut fuerit scorza fadata minus.
Venerat et cimex Putrifola nomine, qui rex
Totum Lettiriae per mare sceptra tenet;
Gens sua lympirides equitat, quae nocte vagantur,
Itque coruscantes nocte cagando focos,
65Unde cagafocos stirps cimica nominat illos
Atque cavallazzos eligit esse suos.
Muschifur hic etiam ragnorum maximus est rex,
Cui smisurati forma gigantis erat;
Ipsius officium est muraias condere fortes,
70Condere trinceras et casamatta simul;
It pedes atque suos pedites facit ire gigantes,
Crura caminandi sunt quibus apta diu.
His igitur simul addunatis mira tenetur
Ordinanza, velut pratica banda solet.
75Granestor nec non quaevis formica locustas
Spronat et his moschae contremit agmen equis.
Iam mare Sanguileo pulicum calcabat et altra
Aequora, quae velis tota coverta fremunt.
Ipse suis mundum privarat Apollo cavallis
80Nec dare lusores vult bona luna suos.
Aeolus en valido rallentat frena sirocco
Claraque fumanis turbulat astra suis,
De quibus ille fero cum turbine saltat in undas
Spernazzatque nigras impetuosus aquas.
85Ut sua natura est, pelagus sotosora butatur,
Pascit castrones nigra per arva suos.
Sanguileo clamat: "Quam das, o nauta, novellam?".
Respondet: "Mi rex, prava novella datur:
Non hoc spero equidem garboio prendere portum,
90Non, si mi faciat Iuppiter ipse fidem".
Talibus auditis tollit Moschaea cridorem,
Nam timet insano quisque perire freto.
At magis undosas montagnas aequor inalzat
Fitque procellosi strania danza chori.
95Nocchieri affrettant mollare tirareque chordas:
Solicitos vitae mors fugienda facit.
Quisque gubernator male scit manegiare timonem:
Ars, ubi ventorum fit violenza, perit.
Millibus in squarzis operantur vela nientum
100Nec disgroppari qua eque ritorta potest.
Saepe simul naves urtant spezzantque vicissim
Et linquunt tabulas per freta larga suas.
Unde marinari iam temnunt iussa paronum,
Quaeritur at vitae scampus ubique suae:
105Qui brancat tavolam, qui remum quique coellum,
Qui despoiata veste nodare parat.
Hac illac fustae balzant grandesve caracchae;
Huic temo, huic velum, spiccus huic arbor erat.
Sanguileo flexis et Scannacavalla zenocchis
110Stabant, unde suis vota tulere deis:
Sanguileo favae vult sacrificare zaninum,
Cuius sit pellis digna gonella Iovi,
Scannacavalla duos serapicas tresque pedocchios
Myrpraedo et magnae busta Cosinus apis;
115His etenim sperant votis rehavere bonazzam,
Nulla sed his votis chinat orecchia deum.
Unius ob causam scelerati nempe guereri
Mitigat iratos nulla preghera Ioves:
Siccaboronus is est qui solus despicit undas
120Seque facit beffas aequore posse mori.
Solus dispresiat caelum tonitrumque menazzat,
Solus in instanti morte petezzat aquas;
Biasmat eos qui sic genibus fant vota pigatis,
Immo Iovi zurat velle scanare Iovem;
125Saepe ficas caelo monstrat scopritque culamen,
Saepe travaiatum percutit ense fretum.
Fortius unde illud percussum mugit et altis
Bagnat Hiperboreum saepe Booten aquis;
Horrendos offensa tonos dant nubila sursum,
130Mox aperit gravidos imbre ruente sinus.
Siccaboronus opem vult navi tradere solus
Dumque studet cordas solvere, frangit eas.
Quando comandabat, si non obeditus ab altris
Prestus erat, miseros praecipitabat aquis;
135Non dicit "Guarda", sed buttat in aequora multos
Hac libare suam noverat arte ratem.
Illa tamen duro spezzatur denique scoio
Absorbetque ingens rupta carina fretum.
Sed quid? Deventat magis ille magisque superbus,
140Sit licet in grembo mortis adusque gulam;
Grande vinazzolum subito abbrazzaverat uvae,
Quo sua sostegno vivere vita potest;
Non tamen interea, dum crura et brachia menat,
Turpia desistit dicere verba deis;
145Dat pugnos calzosque mari tutavia natando
Vultque ad despettum mortis abire foras.
Mors desperatum timet assaltare gigantem,
Qui mortem morti tradere velle bravat.
Unde gaiardorum columen finaliter undis
150Se cavat et magnam liber it extra brigam.
Vult plus quam maium, giurat chiodumque piantat
Infima Plutoni tollere, celsa Iovi,
Vultque governa maris Neptuno prendere vultque
Hos super imperios unicus esse deus;
155Vult sua sit coniux Pallas, sit serva Diana
Et iam facta vetus sit rofiana Venus;
Vult quoque Mercurium doro appicare sogheto,
Cuius ad officium Mars manigoldus erit.
Solus it armatus, cui stat samitarra galono,
160Quam duro ex hominis cuderat ungue Sterops.
Nullis fortunae percossis ille pigatur,
Sola sed, ah, stimulat viscera magra fames.
Non leo sic vacuis cridat peragrando budellis,
Cum capitat griffis bestia nulla suis,
165Ut flos heroum sforzatur ventre famato
Saepe grave in nuda sternere corpus humo.
Tandem longe videt summae fastigia turris,
Ad quam solicitos frettat habere pedes.
Turris haec altus erat fungus, qui sydera toccat
170Multaque sub tundo culmine rura coprit.
Quattuor hic pulices armato corpore stabant,
Nam formicarum sat prope campus erat;
Pinguis in aguzzo rostitur lendina speto,
Quam coquit ardentis copia multa paiae;
175Expectant illi quod sit ben cotta lecardi
Statque super cagolam mensa parata caprae.
Non procul est vini grosissima butta racentis,
Cum qua iuxta focum iam squaquarare paranti
Scilicet ex uvis albanis nobile granum
180Prestus adocchiatum Siccaboronus habet.
Introit audacter, velut est usanza gaiardi,
Et movet aspectu talia dicta bravo:
"O compagnones, vobiscum ducor acenam,
Me vester quoniam rostus odore tirat".
185Unus respondet: "Non hic, compagne, taverna est,
Albergum quaeras in meliore loco".
Siccaboronus apro similis iam ferbuit ira
Totaque de colera fazza bianca venit;
"Per Stygiam - dixit - dabitis cenare paludem!
190Gentilezza negat quod dare, forza dabit".
Cui responderunt: "Per forzam tollere visne?";
Siccaboronus: "Ita, sufficientus ero".
Non suportarunt pulices ea verba superbi,
Dant subito chiappum telaque nuda piant.
195Siccaboronus habens animum dextramque paratam
Fulmineo vacuat protinus ense fodrum;
"Ah, trincatores - inquit -, gens apta tavernis,
Nil timeo vestras, trista canaia, minas".
Sic ait, et spadam vibrans hic prestus et illic
200Hos sibi lontanos brachia quinque tenet.
Circumdant illum pulices saltonibus altis,
Sed quantum extendit se daga, retro tirant.
Ursa famata paret mastinos intra canazzos,
Exiguum nec adhuc perdidit ille pilum.
205Nullo se pacto sgomentat quattuor inter
Saltantes pulicos maximus ille baro,
Immo caneggiatus mistas cum sanguine bavas
Dum vomit, hostiles fat retirare pedes;
Quoque magis retro vadunt, magis ante ficatur
210Vir nec terreni perditur onza sui.
Unus at ecce pulex dardum de longe balanzat,
Scilicet ereptum muris ab aure pilum;
Siccaboronus habet lyncis bellando vedutam,
Saltat et a colpo retro it, inde subit.
215Numquam vista fuit leonissa velocior illo,
Cum simul indretum, cum simul ante salit.
Perstringit spallam pulicis fendente sinistram
Et calat in dextrum spada taienta latus.
Ecce ruunt terrae patefactis viscera panzis
220Itque diabolicas umbra trovare casas.
Nec se contentans unam hanc monstrasse prodezzam
Ad caelum salto se levat octo pedes;
Se levat octo pedes mussati Siccaboronus
Atque aliam rutilo spiccat ab ense provam.
225Dum calat e caelo, pulicem male tractat un altrum,
Quem medio capitis vertice spada ferit;
Non elmus durat, quamvis sit gussa lupini,
Millibus in pezzis longe tridatus abit;
Totum se abscondit tenera in ventralia ferrum,
230Sic duo iam pulices Tartara nigra petunt.
Tertius ecce pulex incautum Siccaboronem
Post cuppam chioccat falsus, et ille cadit;
Ille cadit, sed non aliter sua gamba resurgit,
Cum tangit duram sgonfia balla petram;
235Inde magis factus colerosus Tartarus heros
Nettum roverso truncat utrumque genu.
Ultimus expavit, scapolat saltonibus inde,
Quem desdegnatur mens generosa sequi:
Elevat orgoium, post unum currere temnit,
240Sed vadit longam pro satiare famem.
Incipit ante focum rostitam mandere lenden,
Omnia cum totis carnibus ossa vorat;
Mox uvae granum tribiani siccat afattum
Et vino tandem factus alegrus abit.
245Sanguileo iamiam tota cum classe suorum
Sub valida portum ceperat arce Chyni;
Est Chynus arx pulicum fortissima versus Arognam;
Sanguileo tamen hanc prendit et igne brusat.
Hinc abit huncve sequens exercitus omnis arivat,
250Flumen ubi Vermer cum Brue iungit aquas;
Urbs ibi Crappa sedet fluviorum mezza duorum,
Crappa caput mundi metropolisque Brugi;
Urbs ea non altrum est quam morti testa cavalli,
Qua sunt pallazzi mille, tre mille casae.
255Illam Sanguileo vult expugnare, sed intus
Ragnorum princeps Muschifur arma tenet.
Stat pro formicis nec vult dare moenia moschis
Muschifur, aguaitis valde provista suis:
Condiderat largum sibi gens ragnina stecatum,
260Quem nihil aut pocum mosca forare potest;
Ter centum vigilant noctesque diesque pedocchi;
Semper et in muris "Fa bona guarda!" cridant.
Sanguileo grossos tamen illuc trare canones
Mandat, ut urbs seu vi sit presa sive dolo.
265Artelaria data est in curam Scannacavallae,
Si per forza intro forsitan ire potest;
Mirpraedae officium datur heminare cavernas,
Si quoque per fraudem prendier illa valet.
Est proprium moschae maioris sive tavani
270Impete ragnorum castra forare suo:
Unde tavanorum impresa est iuncta tyranno
Cingere bombardis pergama grossa cavis;
Myrmicaleonis etiam data gentibus est ars
Propria furtivis antra cavare dolis:
275Quapropter Myrpraedo suus rex atque monarca
Curat in obscura nocte forare busos.
Muschifur at vigilans capitanius omnia scoprit
Omneque dissegnum hostis inane facit.
Iamque trapassarat constructo ponte canales
280Sanguileo et circum sederat urbis agrum.
Scannacavalla die bombardat, nocte terenum
Myrpraedo evangat Mustibibaxque spiat;
Namque hic Mustibibax ille est qui Siccaboroni
Multibus in factis signa tremenda tulit:
285Agmina Sanguileo sua circumcirca regyrat
Ut, qua bombardis fit via, denter eat;
Artelariarum mandatur guarda Cosino:
Sat bene zenzalis convenit illa suis;
Proprietas propriae zenzalae traditur, ut non
290Dormiat utque alios non reposare sinat.
Moscarum grillis acies imposta legeris
Saepe imboscatis aut capit aut capitur.
Sed iam obsessis mancat vituaria ragnis
Omneque portandi circa stopatur iter.
295Muschifur excelsa signum de turre palesat:
Nunc fumo potum, nunc petit igne cibum.
Non procul ad littus fossae Granestor acampat,
Quo soldatorum facta resigna posat.
Viderat accortus signum noratque bisognum,
300Illico Myrnucae quae facienda iubet.
Mille cariazzos scaravazzos nomine cargat
Multaque per fluvium Vermeris esca natat:
Mittuntur centum nonantaque grana ceserchiae
Atque masinatae septuaginta fabae,
305Multaque praeterea sunt missa salumina carnis,
Quae fuit ex grassis facta ranabotolis.
Haec ea dum vadunt accompagnante Putriffa
Cimice cum multo, zarda scoperta fuit:
Zarda palesatur tradimenti denique magni,
310Quo fuit a prigolo Crappa levata gravi.
Inter pedocchios testae stantesque camisis,
Ad quorum guardam grossa muraia datur,
Accidit ut secum pedocchi mille polini
Susciperent vicibus talia dona suis.
315Hos quidam cimex stipulatus nomine Puzzor
Corrupit spondens quinque vel octo pagas,
Dummodo nocte velint aut sursum trare tavanos
Auxiliatrices dentque tirando manus,
Aut scintinellas cuiusdam turris habentes
320Curent, ut manibus porta stet una suis.
His Rodipollaster fuerat capitanius omni
Plus Caino falsus plusque Sinone duplex.
Ipse, spionandi pratighissimus arte, giganti
Muschifero sese protulit ire spiam:
325Vult quoque pro patria servanda temnere vitam,
Vult, inquam, modo sit patria salva, mori.
Tali sub manto, tali sub veste ribaldus
Pessima taiantis fata rasoris habet;
Namque secutura debebat nocte tavanis
330Crappa dari et summos igne strinare deos.
At quia caecus amor cogit secreta fateri
Nec fert groppatam femina qua eque gulam,
Roddipolaster, amans ingenti ardore cigalam,
Huic traditoreschae fraudis aprivit opus,
335Illa suae matri retegit materque marito
Cunctaque Muschifero nuntiat ille suo.
Prenditur infelix, cruciatur, scarnificatur
Squartatusque sua carne satollat aves.
Sanguileo interea mosca referente spiona
340Senserat ut ragnis vecta sit esca magris.
Tunc moschinorum subitus sex millia contra
Expedit hisque novum donat habere ducem:
Siccaboronus adhuc non huc apparet et huius
Magnus Mustibibax logotenentus erat.
345Supra panarottos sellae buttantur et ingens
It moschinorum sub duce banda novo.
Pergitur ascoso cursu parlatque niunus,
Sub pedibus feltrum quisque cavallus habet.
Non procul en densis cum boschis ripa trovatur:
350Foltaque de ortighis sylva grataque culis;
Hanc uno complere die staffetta nequiret,
Seu sit testudo sive limaga celer;
Quam scondirolam dux accortissimus intrat,
Nam fuit aguaitos apta coprire novos.
355Dux iam cimicibus procul adventantibus ipse
Stat chetus ac alios fat quoque stare chetos.
Iamque sonaiorum strepitu properare bagaios
Audit et hos panis copia magna gravat;
Non latet ulterius, bellus dum zettus habetur:
360"Arma!" - sprovedutus personat; "Arma!" - cridat.
"Arma! - cridant omnes - Carn, carn! Ammazza, canaia!",
Postque bravarias tela manusque menant.
Illico Putrifolae mens consternata stupescit,
Cum sibi tot lanzas currere contra videt;
365Attamen ut melius potuit simul agmen adunat
Fatque cariazzos retro tirare graves,
Expedit ad regem subitam Granestora postam,
Qui sibi quam curto tramite donet opem,
Inde cagafogum toccans sperone cavallum
370Cimiceos animat voce furente viros,
Ingentem villum cingiari a fronte revulsum
Bassat et adversum Mustibibaca petit.
Mustibibax minus hunc refugit, sed pronus arestat
Atque valorosus contrus utrimque fitur.
375Hic panarottus equus nec non cagafocus atroces
Se simul inculant, se simul inde levant:
Caelum antennarum tronchi petiere supremum,
Mox cavat hic brandum, sfodrat et ille stocum.
Cetera gens etiam variis se incontribus urtant,
380Fractaque lanzarum sylva per astra volat.
Qui manet in sella, qui non manet, unus amazzat,
Unus amazzatur: nemoque nascit ibi.
It fragor armorum caelo, confusio vocum,
Alta nigrant sabiis, bassa cruore rubent.
385Tandem Mustibibax numero superante manebat
Vincitor, unde parat cimica turba fugam.
Rex sed avisatus nuper Granestor arivat:
Mirum quam subitus, quam fuit ille celer;
Claudius Hasdrubalem cum fretta quippe minori
390Cursus asaltavit, stravit et arma tulit.
En Granestor adest, exercitus ecce secutus,
Tollere Mustibibax cogitur inde pedem;
Ad totam scapolat briliam revocatque sequaces,
Ut salvet proprios bon capitanus equos;
395Optime cuncta tenet drittae sentiria stradae,
Quamve potest curto tramite sgombrat iter.
Iugiter incalzat persona Granestoris illum,
Ad passumque agiles praesto traversat equos.
Sex formicarum squadras Mirnuca legeras,
400Qua fors Mustibibax transeat, expediit;
Nec suus indarnum pensavit talia sensus:
Hostibus en tandem cingitur itque presus.
Omnia Sanguileo sentit sentitque nemigos
Non procul a castris ponere castra suis.
405Protinus insemmam squadrones contrahit omnes,
Mandat et in proprio quemque sedere loco.
En sed hoc in medio totius alegra levatur
Vox campi cridans: "Siccaboronus adest!
Siccaboronus adest! Pensavimus esse negatum,
410Attamen, o bona sors, Siccaboronus adest!"
Illum Sanguileo venientem strictus abrazzat,
Stringit et abrazzat, ter deciesque basat.
Passatae narratur ei successio guerrae
Vanaque proditio Mustibibaxque presus.
415Talibus auditis ignavos clamitat omnes,
Scire nec impresas dignaque facta ducis;
Anegat Hannibalem, Pyrrhum Roma eque Rinaldos,
Omnibus est licitum quos seguitare modis.
Inde superborum princeps tonitruque furoris
420Vult sibi bastonem, vult sibi scaeptra dari;
Totius chiedit bastonem sceptraque campi,
Non aliter forzas vene provare suas.
Ergo capitanii generalis prendit honorem,
Quodque ultro poscit, regibus ultro datur.
425Non hoc Sanguileo, non hoc Myrpraedo negavit,
Cosinus laudat, Scannacavalla probat.
Muschifur interea videt alta e turre propinquos
Hostes esse suis, hostibus esse suos.
Praeparat ignivomos hinc sagras inde canones,
430Archibusariae dat loca certa suae.
Vallis erat quaedam, quam bos impresserat olim
Corpore, dum tenera forte iaceret humo;
Manserat hic tellus grossi sub pondere ventris
Concava, cui species formaque vallis erat.
435Hic sua formicae, sua moschae castra locarunt
Stantque cagnezzatis pro dare signa viris.
His bombarderae Crappae dominantur ab alto
Colle nec est moschis sors ibi tuta satis:
Turribus ex altis huc grana nigerrima vezzae
440Dirigit et moschis maxima damna facit.
Siccaboron tantae scontrat se im pressa ruinae
Seque gabiottis cingit ubique novis.
Est animalorum quaedam fortissima razza,
Quos porcellettos Itala lingua vocat;
445Ex illis, dico, qui se quandoque rotundant
Ceu paternostros, sint licet absque buso.
Hos iungit veluti bufalos moschineus heros
Subque uno stimulat millia para iugo;
Strassinatur enim Lombardae machina quaiae,
450Torrida quae dudum lumine solis erat;
Plena ceresarum duris ex ossibus extat,
Qui stant ut scopuli, quos nihil unda movet.
Siccaboron tale hoc dedit illa in parte reparum,
Qua sua bombardae ferrea poma dabant.
455Multa ceresarum post ossos turba latebat
Cumque archibusis "tif taf" ubique sonat.
Ecce sed intantum stendardi utrimque levantur
Banderaeque tremunt mille bofante noto.
Hinc sua Siccaboron, sua dividit inde Granestor
460Agmina; Myrnucae nam nova cura datur.
Myrnucae nova cura datur sfidare nemigum
Velleque cum solo Siccaborone brigam.
En venit armatus bardatam supra locustam
Perque acies hostis sicut araldus abit;
465Ipse cruentatum fert guantum in cuspide lanzae,
Quo viso horribili corda pavore tremunt;
Hunc iacitante pedes regis moschensis et inquit:
"Nunc duo, Sanguileo, foedera pono tibi:
Vel dux Siccaboron mecum combattere voiat
470Totaque sit per nos quaestio facta duos;
Vel crudelis, atrox hodie giornata fiatur,
Qua seu tu primus, sive Granestor erit".
Siccaboron praesens, dum talia sentit, avampat
Ore foco et colerae verba dat aspra suae:
475"Non ego Siccaboron toto celeberrimus orbi,
Qui de Membroti semine duco genus,
Non ego Myrnucam dignarem, qui mihi nasum
Fazzolo et retro tergeret ore busum.
Guarda mo si tecum vellem, rofiane, duellum
480Prendere, si mortum famme stimare velim".
Sic ait, et voltans humeros responsa refudat
Illeque praecipitans in sua castra redit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: