Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Clara Ducis Venetumque larem vulganda per omnem
Iuncta quibus veneranda fuit Florentia Tuscis,
Et gentis socie que fert insignia floris,
Exhausto sermone licet, quo robore fastus
5Fraternos domuere simul Scaleque furorem,
Gesta cano: Francisce Ducum satis ipse canenti
Dux assiste, precor: tuque, o reverende Iohannes,
Ad carmen concurre meum, te disco magistro.
Cuncta sibi cessura putans fraterna tirannis
10Scale pro votis vires nec frangere quenquam
Aut equare suas, proh prisci nexus amoris,
Et veterum monimenta patrum de pectore solvens,
Sublimem Venetum patriam, que libera semper,
Que contenta suis nichil appetit ulterius quam
15Iusti forma iubet, vel honesti regula dictat,
Sic mundo scitum est, sic omnis lingua fatetur,
Presumpsit temere stimulis agitare superbis.
Hinc merces multare Pado, nautasque vehentes
Et rerum dominos castri sub margine, iuris
20Nec favor ullus erat, sed numina lesa fidesque,
Federa qui sanxit nuper, si forte negetur,
Balardinus adest: terris augere tributa
Hac ferro, lignoque illa, rebusque vehendis
Ad Venetos et ab his, misso moderamine prisco:
25Hinc Venetum turbare novis immunia semper
Iugera collectis variasque inducere moles:
Quasi fruges inhibere suos fetusque receptos,
Et miserum studia cultorum haurire labores.
Clauditur his si quando petunt quidem ianua recti:
30E contra faciles subeunt quibus augere cura est.
Hinc castris inferre lites, Moteque, Camini
Et Bufoledi, tenuit que tempore longo
Urbs Venetum, vita nondum ducente tirannos.
Dura nimis, damnosa satis Dux atque Senatus
35Ista tulere diu: scriptis revocare benignis
Legatisque putant et demulcere tirannos
Multiplicantque vices: ultro submittere recto
Spondent, si forte velint pretendere quicquam.
Nil prodest, negat hoc innata superbia menti:
40His animos tollunt, insurgunt acrius: et se
Plus metui pensant, mundi proh gloria fallax.
Non duraturis confidunt viribus heu quam?...
Scripta Ducis legisse pudet, lusere sigillis
Legatos risere palam, nec, continet hos mens,
45Quantumcumque graves; diversa per oppida tractant
Nunc huc, nunc illuc, magna est iniuria tanti:
Nec tamen expediunt, simulant, et inania fantur.
Concipit inde aliud, fervetque effrena iuventus
Ad salis intentum: latet acrior anguis in herba.
50Conceptum hoc curamque sequens, clam gente parata,
Rebus congestis, validum consurgere castrum
Equoris ad fines, litis loca precipit: unde
Informes olim crevere ire, calidique furores.
"Vana movet vestras iuvenes dementia mentes:
55Vertite vos animis, vestrumque arcete furorem,
Nec turbate pios, vobis cum blanda videtur
Tunc fallet fortuna magis: deus omne superbum
Frangit, exaltans humiles et munere complens.
Qui salis intentus? Que spes? Que ceca cupido?
60Que causa? In Venetos odii quecunque paratis
In vestrum versura caput: sic defuit hostis?
Sic Venetum pensatis opes? Sic fortia regna,
Nota satis dilecta magis? Leo brachia pandens,
Diripiet cunctos sedem infestare volentes
65Quam sibi constituit: sic pacem, sic sacra notatis?
Criminis ultores superi procerumque hominumque,
Iam nihil in terris scelerum quantumcumque vagetur,
Vel vita vel morte diu sine sorte relinquunt".
Nec mora, iam pedites, doctique magistri
70Fossoresque simul pergunt lucentibus astris
Et Segatinus adest, strident sub pondere plaustra,
Fustibus et gladiis vacuum deprendere litus
Festinant, castrique, locum metantur, et instant
Surgat opus, rapideque subit iam quisque laborem.
75Ecce dies oritur, Phebo pellente tenebras;
Clugia sensit opus, statim clamatur ad arma,
Inde animus cunctis, sed nec metus, omnia lustrant,
Et iam templa sonant; plebs tantis nescia rebus
Pigras ferre manus animis ardentibus exit.
80Gentibus invisis rudibusque minantia castris
Obvia castra levant, Stalimbecumque reformant,
Et Montalbanum; vigiles acuere maritos
Ipse nurus, referuntque hostes: animosque magis addunt.
Hinc iuvenes matresque rudes, puer atque senectus,
85Instabant operi, tabulas dabat ille paratas,
Ille trabes, alius clavos, durasque ferebat
Hic petras, hic stringit aquas, cavat ille recentes,
Illa cibos dabat, illa merum: mirabile dictu,
Immensum iam surgit opus spectantibus illis.
90Interea Venetum Dux inclitus et venerandus,
Consilii splendore potens, virtute, probatus,
Dandula quem patrie genuit clarissima proles,
Franciscus, proceres consultos convocat, et rem
Pandit eis, farique hortatur quid sit agendum.
95Terruit ista nichil novitas audita Senatum
Quantumcumque gravis: nec fortia pectora movit
Ut ruerent subito, sancto sed more vetusto,
Sensibus eximiis omnes animisque quietis
Decrevere simul legatum mittere, qui re
100Presumpta referat Ducis et procerum, populique
Miratas mentes, leges et federa monstret
Cum Patavis habitas: pleno dulcique rogatu
Flagitet ut revocent tanti concepta furoris:
Exin si qua velint melius ad iura venire,
105Sunt leges, notique pares, quam tollere possunt:
Hoc roget et poscat, sic sic discordia cedat,
Et qua proficiunt populi, que cuncta gubernat,
Pax vigeat, veteris solidetur nodus amoris.
Legatus mandata subit, commissa fideli
110Voce refert, rogitatque simul omnia. Sed qui
Assistunt dictis, suasere nefas: proh pestis amara,
Cura quibus studiosa fuit, vigilansque nocensque,
Semper adulari dominis: letale venenum
Auribus instillans. Tandem mandantibus illis,
115Respondere parans, his unus vocibus infit:
"Padua, Tervisium, Vicentia, Ceneta, Feltrum,
Et Cividal iuga nostra ferunt, hec Marchia tota,
Luca simul dilecta satis, sic Brixia, Parma,
Nostra Verona super, ferro sic stringimus omnes
120Ut nulli fas sit nostros compescere motus,
Ut nulli attentent nostris obsistere votis.
Federa vel leges habitas cum Patavis olim
Ignorare licet: nostrum est, nostrumque tenemus
Quod reparamus, ait, certos dant equora fines:
125Terra subest nobis, nullis iniuria fertur"
Alberti responsa simul fratrisque timendi
Mastini sunt hec: distinctius et tamen illa
Viva voce Duci mittendus in ordine pandet.
Cruda nimis referenda ferens legatus ab inde
130Protestatus abit, magno patribusque Senatus
Explicat, explicitis animos sed conscia virtus
Non patitur faciles, populi devotaque bello
Pectora demulcet potius: speratque tirannos
Presumptumque scelus molemque agnoscere facti.
135Consilio pollens Marana prole creatus,
Membris ille licet curtis et corpore, Petrus
Audiit hec, audiisse piget, turbatus et inde
Fidis Mastinum verbis circumvenit, orsus:
"Care puer, quae tanti tibi vesania menti est?
140Tot terras, tantumque decus, quid perdere certas?
Quid tibi cum Venetis? Quid turbas litora castris?
Hos patres coluere tui, clarissima semper
Acta Ducis procerumque simul, quos inclita mundo
Tellus alit: desiste puer, ceptoque resiste:
145Litora mitte viris, fragiles dissolve querelas,
Decidat ira tui, pacis gravideque quietis
Tempora rimeris, Veneti tua robora sunto.
Si bellum plus ferre libet, bellum undique bellum
Invenies: ad bella viros quam maximus hostis
150Iam terra, pelagoque potens viresque parabit.
Lombardos, fili, timeo, Tuscosque minaces,
Causas hi varias, hi de te crimina pingunt.
Adde etiam metuenda manet manus undique vulgi.
Namque fremunt dum pace vigent, votoque latenti
155Libertatis amant omnes venerabile numen.
Consilium ergo salubre sequens, puer arma reconde:
In te verte precor, scalas gentesque revolve
Et placeas Venetis", Petrus dum consulit ista
Quaque cadunt lacrime, traxit suspiria ab imis
160Ille animi: novitque novas magis addere flammas
Concipit in gentes animo vastosque furores
Mastinus vultusque fremens convertit atroces
In Petrum: "Ille nocens, ille est, ait, invidus atque
Ille miser, qui vana timens, hec facta retardat:
165Sunt nobis non grata putes, queque ipse profaris:
Qui revocare cupit, his nostris exeat aulis".
Mittitur interea legatus subdolus, ante
Constitit ille Ducem septum de more Senatu:
Conscius arcani fratrum scelerisque malique,
170Non caput errexit, non torsit lumina circum.
O quam difficile est crimen non prodere vultu.
Hic simulata loquens, priscum prefingit amorem,
Structuramque loci quod non fiat in nocumenta
Sed magis ut fines tuti teneantur ab hoste;
175Quod ratione situs nulla est iniuria, verbis
Excusat, factumque Padi suppaliat: atque
Mercibus et rebus terris augere tributa
Ad Venetos et ab his quacumque parte vehendis,
Quod possint ditione sua, proponere coram
180Ausus, qui leges priscas et federa novit:
Tenta diu, non velle dari tria castra tirannis
Conqueritur, dixitque tamen: "Quecumque iuvabant
Scribite, dum placeat, Scalis mora nulla remittam"
Plena dolis falsoque patent hec dicta loquentis,
185Anticipare studet spatium quo castra Salinis
Altius exurgant maiori et robore sistant.
"Miramur legate tuis sermonibus", inquit
Plana mente pater patrie, "miramur et ultra
Quis furor in iuvenes, que tanta licentia mentem
190Incidit: hi vultus sevos et pectora prebent.
Ecce nichil gerimus odii: causamque nocendi
Cur cupiunt nobis? Non infestavimus armis
Attigimusve suas facturi prelia terras.
Que dedimus vobis incendia? Robora quenam
195Vertimus? Aut predas vestras spoliavimus agris?
Federa vel leges quas non servavimus? Ipse
Expertus totiens nosti, sed cernimus instar
Infandi sceleris nocuos nobisque rebelles
Reddere quos debuit humiles pacientia reddit:
200Structuram castri quod non fiat in nocumenta,
Sed magis ut fines tuti teneantur ab hoste
Excusare paras; iactas quid talia nobis?
Unde hostes dic ire valent a finibus istis
Equoreis ut damna ferant? Cumulare tributa
205Mercibus et rebus possint ditione potenti
Proponis coram: quid te simulare videmus?
Federa nota tibi, vanum hinc auferte furorem
In nos quem geritis: vestre si ceditis ire,
Parcendum est culpe: quo iure ad bella venitis?
210Si bellum, si castra placent, si iura negatis
Testamur vos velle nefas, nos esse nocentes
Cogitis: a vobis precio maiore petetur
Hic sal quem cupitis: damnis vestrisque ruinis
Inviti trahimur, sed quo nos summa vocabunt
215Sumere tela vacat: que tu legate petisti
Mentis scripta damus: caveas, qui fallere tentat
Fallitur hic sepe, et foveam qui foderat intrat".
Scripta Ducis sumpsisse iuvat, misisse tirannis
Suggerit: et vacuis Venetum suspensa diebus
220Pectora bis denis egit iunctisque duobus.
Interea qui castra levant in margine ripe
Hec fossa triplici, machinis valoque coronant,
Aggeribusque altis et propugnacula iungunt:
Ex his contendunt laterum compagine turrem,
225Ossa super veteris, moliri fortius ante.
Hic fodit, parat hic, levat alter, sed Segatinus
Precunctis fervens, vestes succintus, anelans
Poscit opem, reliquosque hortatur prestitit ille
Servitio causam, pendentia pondera rerum
230Ex humeris cecidere suis, cum quid sit agendum,
Stare pudet, tristesque movet gens illa tumultus,
Nulla quies miseris, noctemque diemque fatigant:
Hos stimulant culices, hos musce, dirus asilus,
Vermes ac scinifes, angit penuria rerum
235Tot lapsos post ille dies responsa recenset
Nuncius ante Ducem, tali sermone locutus:
"Non credunt lesisse tuas, Dux inclite, metas
Verone domini fratres, ob quid nec honori
Cernitur esse suo ceptum sic linquere. Tandem
240Legibus aut notis motas hinc inde querelas
Omnes et castri spondent committere si vis".
Dictis respondens Dux inclitus inquit: "Amice,
Cur tam distuleris non est incognita causa:
Pectora quid versas? Igni quid sulphura misces?
245Legibus aut notis motas hinc inde querelas
Si castrum excipias, castrum quod protinus ante
Omnia divelli petimus, committere fas est".
Ille sub hec: "Mandata sequor, nil protinus ultra
Aut aliter valeo; dominis parere necesse est".
250Turbantur mentes procerum, turbatur et ipse
Magnanimus princeps, dixitque novissima verba:
"Viribus utendum est, cedat patientia nostra.
Sic celo prestanda fides, et numina pravos
Deseruisse solent, operati causa furoris
255Ibit et ad superos, nobis nec robora desunt".
Nuncius abscedit: vox est delata per urbem,
Tunc frendent cuncti populi, iuvenesque senesque,
Sic clerus, sic tota urbis religio sacra:
Bella animis, bella ore fremunt, tam longa queruntur
260Otia, vel tantas legati discere nugas
Insidie quibus atque scelus: promittit in hostes
Unusquisque animos, manus, es: tardasse verentur;
Perdere nec curant animalia, predia fructus,
In lucrum cessisse putant. mirabile dictu,
265Divinum censetur opus. Iam precipit urbem
Partiri Dux more suo, cum preparat arma,
Hinc et sortiri: decies tunc milia quater
Et centum legere viros, quibus actus in armis,
Scribitur his minime sexagenarius ullus,
270Nec his inseritur ni vigenarius esset.
Mittuntur primi quis sors advenerat ante
Qua magis applaudunt, multi sine sorte sequuntur.
Exacuunt gladios, et spicula seva venenis
Intingunt, teretes galeas cervicibus, atque
275Toracas fortes calibum pectoribus aptant.
Preficitur preses, illares cunctique recedunt,
Proceduntque simul: visis stupuere trementes
Hostiles turbe: ceptis diffidere rebus
Incipiunt, vanumque vident perferre laborem.
280Interea quos fama monet iam lapsa per urbes,
Nec minus hortatur odium crudele tirannis,
Legati venere palam: Florentia lesa
Destinat: ante Ducem manat legatio talis:
"Dux, pia progenies, procerum decus, inclita nostro
285Gloria terrarum, nec quicquam clarius evo est:
Fama novis nuper nostras rumoribus aures
Implevit: sevos iam non impune tirannos
Presumpsisse palam vestram turbare quietem.
Non hoc nostrorum seniorum vel sapientum
290Concipiunt mentes fieri sine numine divum,
Nam quia iustitiam, pacem et venerabile sacrum
Libertatis amas, redolet tua vita fidesque,
Exulibus pressisque manens pietatis asilum
Hos superi sevire sinunt, et tollere fastu:
295Ut sis qui purges, ut sis qui cornua frangas,
Ut sis qui pugnes, quem gloria tota sequatur.
Sedibus est sacris nimphis nurubusque pudicis
Vis illata per hos: populis dominantur inique.
Ira, furor, mordax derisio, lesa fidesque,
300Insidieque, scelus, violenta exactio, regni
Dira sitis patefacta satis, proditio, livor,
Fratribus his habitant semper: quis nesciat ista?
Quis iam tanta silet testata gravamina? In ortum
In casum iam fama volat, septemque trionem,
305Inde austrum, norunt quocumque e sidere gentes.
Accipe ad arma viros, rogat hoc Florentia tota:
Nos animos dabimus, validasque in prelia vires,
Quod nostri fortuna valet, quecumque tenemus.
Te sequimur, tibi corda damus, tua iussa feremus
310Si iubeas, bellis socios admitte rogamus.
Iam licet et debes, nos libertatis amore
Pugnamus, quos ausa nimis vexare tirannis
Libertas optata diu det gaudia cunctis.
Tolle animos, nostrasque manus, hostesque nefandos
315Comprime, nec dubium sociis victoria telis
Imminet et nostro iuri pia facta favebunt.
Est labor hic superum, superis nos arma feremus
Iusta quidem, sic ire licet, victoria nostra est".
Dicta Duci patribusque satis placuere Senatus,
320Maturo inter quos habito liberamine, in unum
Pectora concordant Tuscos admittere fratres,
Et socios bellis, hinc veri fedus amoris
Unio, forma, fides, verbis stipulantur amicis.
Ex tunc incipiunt armis intendere; velox
325Italiam superatque Alpes perlabitur omnem
Fama, ferens sancire novas Comunia vires
In cladem fratrumque odium; iam miles ubique
Letatur precio duci qui sperat in armis;
Letaturque etiam miles quem Scala tirannis
330Obsequio tenuit mercedem temporis acti
Dum melius spectat. Rolandus Marsiliusque
Quos patria rebusque suis suspecta iuventus
Privavit livorque egit non noxa nocentes,
Accedunt, spondentque suas animas, fidemque
335Consiliumque, manus; nec dum dimiserat omnis
Potio sumpta virum: dominis qui fidere possit
Talibus? Hi Parmam Lucamque, simul cessere tirannis,
Exilium mercede ferunt. Dux atque Senatus
Admisere viros, letique in pignus amoris
340Hos cives statuere suos, carosque fideles:
Armorum insistant operi, rebusque parandis
Invigilent memorentque duce committitur illis;
Et merito, patrie dudum nam frena regentes
Experti que castra petunt, vilesque probosque.
345Ergo alacres parent, pronas impendere curas
Sollicitant collatus honos, reverentia, causa,
Sed duo prima magis. - Voluit fortuna tirannis
Arridere parum, causamque adiungere fastus,
Ut lapsu graviore ruant. Pendente paratu
350Ecce nequit perferre moras animique quietem
Tantam Gerardus clara de prole Camini;
Sed nimium preceps fame et virtutis amore
Secum casuros iuvenes quibus ardor in armis
Corripit, et Motam noctu comittantibus illis
355Exit, plana legens sociosque hortatur et infit:
"Fida c[o]hors inimica manent quam proxima nostris
Hinc Opitergini castri munimina damnis:
Hec intrare iuvat sed parcite queso rapinis
Incola servetur". Nedum iam luce peracta.
360Ausa manus frangitque fores et vimina solvit,
Iam turrim invadit, murosque ascendit in altum
Et ruit in vigiles: iam possidet undique terram.
Hec postquam fratrum novitas pervenit ad aures,
Arma tonant solvuntque moras, tenet agmina campus.
365Hic equitum numerosa phalanx, nimbus peditumque
Pugna datur, pugnant pedites, animosa iuventus
Ad gladios ad tela manus ad saxa furenti
Precipitat cum voce viros: hinc vulnere largo
Pectora perfodiunt, alios ad saxa ruebant.
370Cedebant alios ferro, sed lite relicta
Terga dabant pedites, iuvenes humerosque sagittant,
Scalarum valis affixa et signa rescindunt.
Fit strepitus, vocum clamor fit nubibus horror:
Ipse idem sevit mediis Mastinus in arvis,
375Prorumpunt armis equites, distare parumper
Quadrupedes faciunt, toto conamine castrum
Invadunt, fossas superant, dant pectora pugne,
Et mutue vires augent in prelia voces.
Iam fixas tenuere trabes, iam menia circum
380Expugnant, iam lexa quidem, vicina potenter
Exterius tabulata tenent: iam clausa iuventus
Desperat, mortis veniunt a corde pavores,
Per valum fecere viam, perit obvia passim
Turba, cadunt iuvenes, prede nec parcitur ulli.
385At Gerardus et quis vitam fortuna pepercit
Truduntur miseri tenebris et carcere ceco.
Incaluit virtutis amor, stimulosque furentes
Excitat in fratres, collectis protinus alis
Festinant, camposque tenent, castrumque Camini
390Viribus atque metu subito iam vertere pensant.
Sed cura sit validum fallatque opinio mentes
Quod nequeunt vires, porrecta pecunia quivit.
Dimisso custode locis hinc frena retorquent,
Ad patrias cuncti celerant nullo ordine: sed si
395Vidisset tantas debilis tutamine Mota
Bellatorum acies an tanto stare furori
Vertitur in dubium, posset formidine tanta,
Sed quia fatorum stat inevitabilis ordo
Eventusque hominum series immobilis artat
400Abduxit fortuna viros, dubiumque removit.
Ast alia de parte parum tentare paravit
Hec Venetos: melius caveant maioribus actis.
Namque Thomasinus Mestri munimina servans,
Spinetam hunc monuisse ferunt versutus et ille est,
405Castrum cum burgo Venetis dare fingit et offert.
Res ut credatur melius formamque modum
Designat, querens tanto pro munere munus:
Annuitur, statuitque diem, iam creditur illi.
Maioremque facit fidem cum coniuge natus
410Seductor quos ille dedit pro pignere caro.
Itur, cauta tamen procerum prudentia vetat
Ne cives pergant, conductos munere mittit.
Nox erat et miseris prebebant sidera lumen,
Proditor attentus parti que venerat ante
415Claves presentans, portella immittit aperta.
Tunc veri patuere doli, nam conditus intra
Secretum castri, sociis stipatus et armis,
Marchio prosiliit, miserosque intercipit omnes.
Alter enim fratrum latebris qui manserat extra
420Urget equum stimulis, equites hortatur et instat
Acrius hic reliquis, peditum fugit agmine fracto
In metum conversa cohors, precurrit litora miles.
Occupat his reditum: pauci rediere: dolosa
Innumeros credit gentiles et populares
425Albertus stravisse manu. Postquam nichil obstat
Aut superest ceciditque furor, tunc precipit omnes
E castro, cunctisque locis accedere coram
Captivos, videat quenam sit gloria noctis
Quos Postquam vidit quales qui castra sequuntur
430Nudatos pedites, grandi prolatus ab ira
Fulminat in superos et turpia crimina dicit:
Dat clipeos, dat signa humeris, iam tecta relicte
Non letus repetit paucis comitantibus urbis
Postquam nota satis fuit unio, missaque lecta
435Circumquaque manus longe lateque per urbes
Armigeros ductura probos navesque parate
Et Rubei monuere suos, iam miles abunde
Omni parte fluit, Francus, fortisque Suevus
Atque Lemannus atrox, Burgundus, Foruiliensis
440Invito pastore tamen, peditesque ad bella soluti
Undique concurrunt, gratamque Bononia quamquam
Intus et exterius variis impulsa procellis,
Ravene et dominus multum memorandus amicis,
Prestat opere rebus. Locus his in litore prestans
445Edes sacra patris, nautis fidissima qui spes
Eligitur, modico distans a menibus urbis,
Hic stabulantur equi, tectis hominesque locantur:
Hic panis, pisces, fenum, caro, "trenchenegothum"
Ordea cum paleis, modus omnibus, atque peritus
450Est faber, habet urbs aliud quodcumque necesse est.
Hic doctos habuere viros Comunia, largis
Qui manibus pronisque animis ad omnia prebent
Effectus celeres; equites accedere tantos
Dumque tot arma vident variis induta figuris
455Clasica tot, lituosque simul clamantia bella
Tot quoque quadrupedes spumoso et pectore forti
Qui currunt morsuque ruunt, pedibusque laborant,
Ieiunum perferre diem iuvat hos instando labori
Expediant, mittantque viros solatia cunctis.
460Hi scribunt, alii signant, aliique licentur,
Hi solvunt: alii numeros per vasa reponunt,
Mandatur nautis docto cum remige Motam
Hos ducant positisque, mora sine, vela revolvant
Accepturi alios. O quanta industria viris.
465Mensis erat, quo sacra parens celeberrima nobis
Transiit ad superos, dum sic proceditur: ante
Tercia quam lune se cornua lumine iungant,
Lectorum campus tenuit bis milia bina
Trecentosque equitum, peditum tria milia rursus.
470Dumque super rectore novo collatio habetur
In Petrum qui tenens montana castra Pontremuli
Obsessus ab hoste manet, qui tot ab armis
Qui bellis doctus, pugnax, notusque Lemannis
Impavidus, constans, lagus, sententia sedit.
475Frater est hic aliis, sensu superminet omnes
Marsilius, Petrusque armis, bonitate Rolandus.
Scribitur at, caute Petro, ne sentiat hostis,
Acceleret quacumque potest, fraterque secundus
Mittitur interea Motam, qui castra gubernet.
480Petrus scripta legens, quamquam cingatur ab hoste
Exterius, fidens animi, atque inter utrumque paratus
Aut transire situs, aut certe occumbere morti,
Ire parat, paratque more, vestesque priores
Dimittens alias famulis spectantibus intrat
485Montani peditis: succintus ab inguine circum,
Ductorem comitemque vie suscepit Achatem;
Et pacem tenuere simul, dextrasque dederunt.
Confestim lacrimas imo de pectore laxat
Coniux clara viri, tantosque in corde timores
490Ipsa premit dum tanta videt superesse pericla.
Angit amata salus, crutiant suspiria mentem,
Continuo ad vultum tremulos deiecit ocellos:
At ait: "Alma parens humiles que conspicis actus
Et famulas celi miris virtutibus imples,
495Dirige me dubiam, atque hanc circumspice turbam,
Natarum: reverenda modos impone salutis.
Sit cure tuus iste tue: sit tuta nefandis
Hostibus, o clemens, o dulcis, vita mariti
Sin aliquem infandum casum fortuna minaris
500Nunc, nunc, o liceat crudelem abrumpere vitam".
Solatur sociam Petrus, minuitque pavores:
"Presto aderit lux illa tibi, qua menia cernes
Qua Parme comitata ibis felixque per oras".
Hanc, natas castrumque suis, notisque propinquis
505Commendat qui stantes erant, nec plura locutus
Carpit iter, ductorque preit, noctisque per umbras
Egressi secreta tenent, perque alta, per ima
Ductor solicito evadit tentoria gressus,
Avia terrarum servantes transiliunt hinc:
510Nocte diem, noctemque die gessere sagaces,
Optatas donec florum contingere terras
Fas fuit; atque postquam populi sensere priores
Advenisse virum donis letis animisque
Suscipiunt, gentiles idem, cunctique precantur
515Gentibus esse velit Lucanas terrere partes
Hostis devotas ituris, atque paratis
Et caput et rector. Fluitat percussus aperta
Leticia, damnatque moras, prior urbe relicta
Exit equo, subito sequitur galeata iuventus.
520Corripit hic acies, Lucana per opida ducit;
Quaque ruit: pavidamque insultat fervidus urbem.
Illum attentantem resolutaque signa ferentem,
Inclusi novere satis: trepidantque videntes:
Mira fides probitasque viri tulit ille labores,
525Ille famem, diris valeat dum ferre nociva
Hostibus: hic saciem vires et gaudia sumit.
Discurrunt equites, predas, incendia, damna
Circumquaque ferunt, miseras hominumque rapinas:
Hoc pedites docti spoliis cursuque veloces,
530Postquam nulla dies cunctati temporis, hostes
Admisit, damnis aut prede nil superextat.
Dux iubet ad patriam cunctos iam carpere gressus,
A tergo remanens: parent, predasque rapinas
Ante ferunt: dum plana tenent camposque Ceruli
535Ecce manus collecta loco, clam miserat hostis
Quingentorum equitum numerus fuit, prodit in arva
Et ruit in primos: series exercitus absque
Longa metu ferebatur enim: iam sevit et audet,
Sternit et insequitur, capit undique clamor
540Insurgit: fugiunt equites, peditumque ruendo.
Precipitant turme, spolium predamque relinquunt.
Iam vicisse putant Scale: sed turbidus ecce
Petrus in arma furit, mentesque reintegrat egras
Et stabilit profugos, sparsasque recoligit alas.
545Atque in adversas convertens prelia Scalas,
Exclamat, viresque animis cum voce ministrat.
Instat atrox, sociosque monet, contraque ruentes
Urget equum, cepitque ferox laniare cohortes,
Atque per insertos invictus et impiger enses
550Telaque prorumpens, ruit acrior hostis in hostes.
Hunc sequitur stupefacta manus, documenta vigoris
Ille dabat: mavultque mori quam cedere victus.
In bellum coiere viri, miscentur utrinque,
Pugna datur, sternuntur equi, sternuntur et hostes:
555Iam gladius gladio, iam casside cassis inheret,
Dissuitur calida laceros lorica per artus:
Corpora ceduntur, iam sanguine campus inundat,
Succumbunt Scale: Scalarum tracta per agros
Signa cadunt: fugere viri, stat vigor in agro
560Petrus et impresso sequitur certamine turbam
Ad muros: stetit ante fores rigidusque minaxque.
Iam rebus spoliisque vacant, iam corpora nudant
Fusa armis, ra[p]tasque legunt paulo ante rapinas.
Abscedunt, magnosque ferunt ex hoste triumphos.
565Postquam primitias tales dedit hostibus, atque
Captivos equites, pedites, animalia, predas,
In Scale cladem Florentia leta recepit,
Ad Venetos iam carpit iter, iam preterit Alpes:
Artabant rigidam maiora negocia mentem.
570Ravenne iam plana tenet, iam nuncius affert
Susceptura virum sociosque in litore vasa.
Letatur, tollitque moras: ad litora prudens
Hunc sociat, Cereremque parat, vinumque, bidentes
Ravenne dominus: properat manus omnis ad alnos.
575Petrus primus adit, clamor tunc tollitur ingens,
Era sonant, letas dat tibia cornea voces.
Intentique manent, ad cuncta iuvantia naute,
Exercent cum voce manus: stat puppe magister
Sibila crebra movens, monitusque ad singula prestans.
580Iam capiunt remos, proprias assumere sedes
Nec licuit, dextris iam tollitur anchora ripis.
Iam solvunt clas[s]es, iam litora verbere miscent,
Et paribus sulcant gaudentes equora remis:
Iam virides spumantur aque, rigidisque lacertis
585Incurvant humeros, voces et guttura sursum
Extollunt, Scalasque omnes iam mente capessunt:
Contendunt alii luctantes carpere ventos,
Et dare cum zephiris pendentia carbasa vento.
Ut primum Venetum candescere menia vident,
590Ac sacre fulgere domus et cognita moles
Marci, tunc surgunt ingentia gaudia ponto:
Iam legere sinus, stri[n]guntur carbasa iunco
Hinc remis nec velis opus, contingere naute
Urbem sollicitant: hinc obvia vasa recepit
595Petrus, et in ripa denso stant agmine turbe,
Hunc ut suscipiant: leto videt omnia vultu
Ille tamen: venere viri, matresque, puele,
Gaudentesque senes iuvenesque: hesere carine
Ad ripam, resonant letis clamoribus unde
600Et paribus terre reprimuntur ad aera votis.
Prosilit ad terram celsa de pupe receptus.
Templum sacra tenens Marci venerabilis ossa,
Quod clari statuere Duces, mirisque verendi
Dotavere patres titulis, memorabile in urbe est.
605Huius marmoreis tiriisque annexa columnis
Congeries religavit opus, nec scemate miro
Defuit ornatus, muros aurumque polibat
Partim sed partim niveum, tetrum, roseumque
Purpureum, circeum, rubrum, viride, ethereumque,
610Mixtum mille modis maculis et mille figuris,
Sic natura dedit visu mirabile marmor:
Nec opere in tanto quicquam est ex arbore cesum.
Student evi fores ubi res et nomina pingit
Virtutum predocta manus: plumbo tectura relucet
615Quinque olata tholis: superest et celsior illic
Ingenio gallus, spuri quis ventus et unde
Aurate signans facilisque volumine caude.
Respiciens Austrum, que totam lucidat edem
Artificis quam docta manus miranda peregit
620Est rota, sex denis radiis distincta decoris.
Desuper ante fores templi qua latior usus
Quatuor hic statuantur equi splendente metallo:
Pars infecta manet quorum quas cernere fas est,
Exterius maculis, pars sapior altera nullis.
625Hic operum series, que sex operata diebus
Est deitas, variis celata et picta lapillis:
Illic stant veterum miro deducta colore
Gesta patrum: quodcumque monet mare, sidera, tellus
Noscitur, artificis postquam clementia summi
630Divisit sparsitque feras in climata lites:
Illic attonitum summersit aquarius orbem;
Illic arca natat, illic, animalia cuncta
Humanumque genus cupienti reddita terre,
Remigio renovata senis post fluctus aquarum:
635Vinea plantatur, et inebriat uva parentem.
(Illic stant veterum quecumque ex ordine gesta).
Altera picture sequitur distinctio: partus
Virginis et Cristus ligno passusque sepultus:
Postea quod fregit postes et Tartara solvit
640Et rediens victor devectus ad ethera summum
Rursus ad ima venit, flammis quoque cuncta perurens
Ultor dignus adest. Veniens huc Petrus ad aras
Oravit superos, dicens cui gloria celi est:
"Rex eterne pater qui totum prospicis orbem,
645Immensus, iustus, vivens, sine tempore durans,
Cerne tuum, da posse tuo, feliciter istud
Aggrediatur onus, sit quem tuearis ab hoste.
Principio meliora favere delere tirannos
Ut liceat clades hominum quos numina celi
650Teque etiam maculose ferunt, tuque, o pie presul,
Intercede precor, quo sint felicia tuis
Hec Venetis, sociisque simul". Nec plura locutus,
Ducitur ante Ducem: procerumque stipabat utrinque
Hunc numerosa manus, populique palatia complent.
655Vix cepere Ducis venientes atria gentes,
Quem postquam aspexit solio de more sedentem
Curvavitque genu, et coram data copia fandi,
Ista Duci Petrus placido prior edidit ore,
Conticuere omnes intentique ora tenebant:
660"Flos Venetum, virtusque virum, Dux inclite, servus
Ecce tuus: quecumque velis, quecumque iubeto,
Haud trepidante manu peragam: nec stare necesse est.
Arma feram que iusta moves: agnosco tirannos
Corrigiosque suos, ventosos canacrosque,
665Carbonesque leves, immites et Folianos,
Ubertos fragiles, Castribarchosque decoros,
Spinetam tumidum semper nec proderit illi
Prodicioque dolus, conductos munere novi.
Parva futura mora est, vincendis hostibus, inquit.
670Si patulis ausi tentent decurrere campis.
Atque utinam tentent, vereor solummodo quod non:
Si vero inclusi steterint, artabimus igne
Obsidione, fame et sevis populatibus illos.
Omne genus pestis dabimus, ruet impetus omnis
675Hostilis. Non gurges aquis, non fulgura, nubes
Non glaties, imber, non tempora seva tenebunt.
Sub iuga cogentur: grandis tibi gloria semper
Et Florentinis". Exultans talia fatur
Petrus, et in vultu victoria visa sedere.
680"Qui pacem petimus longe lateque per orbem,
Vita quibus pax est, crescitque in pace facultas,
Magnum, Petre, nefas semper nos bella fatemur.
Si queras vel scire velis, cur sumpsimus arma,
Famur, teste Deo, cui se secreta fatentur,
685Cunctas quique tenet mentes hominumque ducumque,
Non prede stimulus, non livor, nulla cupido
Regni, sed fratrum violentia, causa furorque
Nequicieque scelus, nos compulit arma movere.
Hi cives, sacrasque domos, mercesque vehentes,
690Cladibus innumeris, tanta est in mente potestas,
Non veriti turbare palam, res cognita cunctis:
Pactorum fideique, decus, nec numina curant.
Ista diu tulimus, nostramque oppressimus iram,
Obstitimusque armis, diros revocare tirannos
695Dum remur, tumuere magis, legesque recusant,
Nec preces audire volunt. Quid gravius ultra?
Ad salis intentum, nostris in finibus ausi
Castra levant, nostros nunquam timuere valores.
Non plus ferre iuvat, nec plus patientia nostra
700Ferre potest, Scalas cupimus delere nocentes.
Compatimur, quod iam sevis fuit ista tirannis
Marchia pressa diu, nec plus differre paratis
Iam licet, en nostri a superis venere labores.
His Florentinos consortes consociosque,
705Admisisse placet, facto quos improbus hostis
Leserat informi, temnens sacrumque fidemque.
Tolle moras semper: cum crastina fulserit hora,
Hora move, Motam letus properare labora:
Hic equitum peditumque decus: mentesque parate:
710Hinc tibi terra patet: nostri Tolbertus et alter
Rambaldi proles comitis iam castra sequentur.
Te duce vincendum est: animum memorande tuorum,
Perfer in adversos hostes: non era tenemus,
Spem victoris habes: fecundo pectore frater
715Est ibi Marsilius. Cum iam fastigia gentis,
Prefectus cunctis, capitaneus, duxque, minister
Ascendes, superesse velis, sceptrique sodales
Effugies, scelerisque viros, contemne bilengues,
Mendaces fugias, et scandala queque timeto:
720Degeneres pugnas, obscura pericula vita:
Gloria quantalibet vili sordescit in hoste,
Nec patiare dolos, quis gens conducta laborat,
Teque hilarem cuncti videant: aurique cupido
Nulla tibi: fastus reprimes: summumque putamus
725Effrenes religare viros: gens ista potenter
Ut melius servire sciat, didicitque movere
Ad gladios ad bella manus mortemque subire
Non trepidat: properare stude". Sic vocibus orsus
Accendit virtutem virum: clamoribus altis
730Tollitur ad Superos hilarans a plebe tumultus.
Est Petro contemta quies, vix aut sopor illi
Aut epule fecere moram: flammatus in hostes
Accelerat Motam, quem gens avidissima bellis
Visceribus totis recipit, et ad arma resultat,
735Hic pedites saliere leves, equitesque feroces
Ante ducem facili giro sua frena revolvunt:
Gaudia summa novant, dapibus cantuque licenti
Et ludo insomnem ducunt noctemque diemque.
Principio cunctis, armis pugneque parent se
740Edicit hilaris, motura ut signa sequantur:
Protinus armorum strepitus volat undique, tela
Et clipeos pedites satagunt aptare lacertis:
Parti cura fuit faretras implere sagittis,
Balistas lentare suas cordasque recentes
745Iungere, nec requies, gaudet operosa iuventus.
Auget eques stimulos frenorumque artat habenas,
Thoracas aptant calibum, teretesque galeros,
Horrendas cristasque super: vibratur et illa
Dira lues, gladius, rivos factura cruoris.
750Explicat extemplo Petrus victricia signa
Aspicienda viris, et verberat astra Leone:
Signa dedit cautus tribus his tria ferre magistra:
Marcum Conrado, Rainaldo Lilia, noto
Huic Soterchino proprium dat illi Leonem.
755Hos onerat monitis, addens ferventibus ignes,
Cunctaque disponit, stabilit certoque tenore.
Interea fratrum percussit pectora murmur
Famaque discurrens, plures annunciat hostes
Maioresque timor: tremuerunt conscia culpe
760Intima, penituit iuvenes ceptique furoris:
Consultosque vocant proceres bellique ministros,
Nec longe aut tarde veniunt. Mastinus ad illos,
Cautior Alberto sed fastu partior ille,
Ambo tamen timidi, sic pubblica fama per orbem,
765Vocibus his fatur: "Duris impellimur armis,
Marchia tota fremit, nostras absumere sedes
Conantur sociata simul Comunia floris
Et Venetum, Rubeis ducentibus agmina raptim;
Rupta quies populis, plangunt animalia campi,
770Dedita rura fuge video, quidnam sit agendum
O socii, o proceres, quorum quecumque tenemus
Omnia sunt et erunt scitis dum tempus agit rem,
Dicite". Iam dicunt formis, variisque modisque:
Ille dolos laudat, suadet hic proditionem
775Tentari, nec parca manus si invenerit actum.
Alter et invasos subito caligine noctis,
Pressosque et placide corpore quietis inertes,
Ex facili cedi gladiis vel posse repelli.
In patulos alius censet decurrere campos
780Atque in adversos belli prestare vigores:
Talia subiungens audaci voce perorans:
"Tolle moras, Mastine, tuam disolve catervam
In Petrum properemus, ut, dum prelia nutant
Omnia posse putes, nondum sinit equore miles
785Cum ponto quas portat aquas, Tuscosque timores
Novimus, audaces Venetos ad bella negamus.
Nec te terruerit numerus quia molitur illos
Videris instantes omni lignamine fascem
Fecerunt: pauci certum est, quis fama laborat".
790At senior cui cura magis viteque salutis
Fratrum inquit: "Que tanta viri vesania vobis?
Non locus insidiis, non tempus proditioni,
Non furto noctis, non tutum fidere campis;
Eventus belli dubius: quid vincimus, esto
795Vincamus? Equites conductos munere, nudos
Et pedites: quovis sed si nos Marte ruamus,
Omnia perdemus: sedes, natosque, domosque
Predia, divitias, animalia, robora, vitas.
Vitandum est socii tanta committere sorti,
800Ne faciat fortuna dolos. Huc alter Ulixes
Marsilius curru vehitur. Quis, dicite, tentet
In iuvenem rigidumque ducem, belloque furentem,
Ferre animum? Quem cuncta tremunt: Hic martius heros
Non vires non bella timet: qua cuspide Petrus
805Terga daret? Que dextra illum revocaret ab hoste?
In fortes rigidasque manus in robora promptum
Pectus habet: non ille animum in certamina mulcet,
Fulmineus veniet, bellumque ex agmine tollet
Ille ferox. Quantum vidi dum prelia ferret
810Felicis campo, laxis decurrere frenis,
Et fortes turbare hostes, magnasque cohortes
Sistere; dum fureret, quales cecidere sub armis.
Ille lues hominum: quid longe exempla petantur?
Nescitis que gessit enim miranda Ceruli
815Pridie dum campis patulis pugnatur utrinque?
Non fuit hoc solo proh reddita gloria victis?
Non sua res agitur? Privata ducitur ille
Causa: qua gravius satiusque timere necesse est.
Tutius est igitur, proceres, nos credere muris:
820Conservare urbes et fortia castra tueri.
Erret per campos hostis: Florentia dives
Ditior et Marcus prestent sua munera frustra.
Hi nondum experti fraudes moresque superbos
Theutonice gentis: gravior nulla altera lis est".
825Ista Viris potior placuit sententia tandem,
Sed questus de corde graves tumidosque dolores
Mastinus traxit, dicens: "Fortuna triumphis
Est mutata meis: iam, nobis perdita fame est
Gloria; qui motas armis tentavimus oras,
830Tentamur nostris: nec exire potestas.
Heu pudor eternus: melius cecidisse sub armis".
Dixerat ille, tamen tacita nec mente relatis
Dissentit verbis, sed ne videatur inertem
Ferre animum, letosque duces ad arma maniplos
835Hortatur, solitoque magis iactantior ibat,
Ficta gerens studio, trata[n]sque negocia belli.
Nec mora tercentos equites clam destinat, illis
Et burgum Mestri quo castra credidit hostes
Sistere, vicinas et partes precipit uri,
840Ut tali articulo fortune flectere cursum
Posset, et affectos fame defectumque domorum
Cogeret audaci socios desistere cepto.
Dira cohors decreta studens implere tiranni
Et rebus avidos miserum saciare furores,
845Ad partes iussas properat: trahit impetus omnes,
Nec pietas aut ulla viris reverentia fame.
In predam posuere lares, animalia tristes
Ex agris avulsa suis gemuere coloni.
Et gemuere nurus: gemuit quoque parvulus infans
850Vina fluunt: ignem tectis, feno, paleisque
Subiciunt, furit immissis Vulcanus habenis.
Omnia depereunt, volat ad fastigia flamme
Inflammata fames, nigrique ad sidera fumi
Tolluntur, stetit egra diu telluris ymago.
855Inde et precipites redeunt, mirantur ubique
Et cives equitesque super, quis rebus onustos
Hos videant, aut preda quibus vertatur ab oris,
Rem postquam novere satis, sensere tirannos
Non ausos exire palam, tunc murmura surgunt,
860Pars damnis bellisque gemit; pars altera leta est
Quoscumque evasura iugum perferre labores:
Infremuere omnes, dirosque odere tirannos.
Ast equites perdisse putant famamque fidemque.
Petrus in arma viros armis circundatus ipse
865Excitat, et Mote letis clamoribus exit
Claustra prior, sonuere tube, magnoque tumultu
Templa sonant, liquere omnes tentoria turbe.
Tunc omnis facibus pubes accingitur acris,
Subiciunt ignem, sic est de more valentis
870Ductoris dum castra movet. Iam lumina Phebus
Lustrata tellure dabat, Motaque relicta
Postquam colectas turbas conspexit in agris,
Letus, et armate campum tenuere cohortes,
Tres acies statuit, prima concessit habendam
875Marsilio fratri, mille hac, equites, totidemque
Expertos armis pedites, iam deputat: eius
Girozus probitate calens et pectore sano,
Miserat electum bellis Florentia quem tunc,
Robertusque ferox et turbidus ense Redolfus
880Assistunt lateri: Golfardo tertia demum,
Quo princeps animus bellis infractaque virtus
Regnat, mandatur acies: preferre triumphum
Hic vite docilis, quingentos ordine ducit
Belligeros equites, tali numero peditesque.
885Ast aliam dux ipse sibi, mediamque cohortem
Inter utrasque tenet, totum quod restat in illa est
Armigere gentis, nostrique Marinus et Andre,
A suis hanc sociant alacres, pugneque parati.
Illos conspicuos, sensu, studioque, fideque
890Miserat insistant, Venetum Dux atque Senatus.
Ipse licet medium Petrus delegerit agmen,
Acer et indomitus, nunc hos nunc circuit illos,
Exhortansque acies, nunc primus nunc ultimus ibat,
Intrepidus: postquam spaciosis constitit arvis
895"Ite", inquit, "properate viri, properate cohortes,
Iura vocant, non rura negant: monstrate vigores,
Hortamur, o socii, vires et numina spondent.
Et fortuna aderit, sed quem vicinia leti
At dubius belli casus, teneatque nocendi
900Aut pietas vel forte metus, nunc arma relinquat,
Stetque procul, liceat nostros audire triumphos,
Parcimus, et signis se nunquam immisceat istis".
Ex animo vultuque datur victoria belli.
Promisere manus, promittunt pectora cuncti.
905Ductoremque Petrum sequi, tunc clamor ad auras
Tollitur ethereas tantus, quantusque per altas
Incubuit sonitus silvas, ubi flatibus ingens
Horrisonis cuncta miscens fremit horridus Auster.
Iam turbas, iam castra movet, tali ordine Petrus
910Propositum maturat iter, iam plana tenebat,
Sampauli iam claustra subit deserta colonis:
Hic placuit, tandem, Phebi iam luce remota,
Exiguo tantum precludere lumina somno.
Pos[t]quam iussa aliis properata licentia noctis,
915Et rapuere avidi iam limina prima soporis,
Ipse quidem curis animum mordacibus urgens,
Non dabat immisse luctantia membra quieti;
Multa illum circumveniunt, iubet ergo vocari
A somno socios, pulsaverunt cornua belli,
920Era sonant; ad signa ruunt pandentia, queque
A stratis iam excussa cohors, iam turba paratur
Signa sequi, sterisque tenet iam messibus agros.
Dispositi in turmas rursus legemque severi
Ordinis ut cuique ante locus ductorque monentur,
925Instaurare vias, prestabant agmina voces
Tunc, letas celo: gaudet tantique vigoris
Dux habuisse manus: ripas volucrisque propinquas
Plavis castra iubet placidam hic perferre quietem.
Rambaldo geniti Venetis fidissima proles
930Huc propere veniunt, lacrimisque et pectora letis
Ora rigant, leti Marci contingere signa.
O quales iuvenes, sensus, probitasque fidesque
Hos merito caros faciunt, his dira tirannis
Invisos tenuit, timuitque: animalia, vinum
935Annonam, Cereremque ferunt, donantque catervis.
Tercia luciferos terras aurora per omnes
Spargebat radios, cum fortis et impiger ille
Iani dederat turbis signum sua castra movendi.
Hinc Plavis sulcavit aquas, hinc menia radit
940Tervisii, que clausa tenet qui Vermis in illis
Presidet, astutus, fidus multumque tirannis.
Horruit aspectu muri dum cernit ab alto
Militia tanta fulgentes undique campos.
Hinc Petrus transfert acies, vicinaque Mestri
945Iam subit: exustos fumantesque invenit agros
Atque lares, quos ipse modo preceperat uri
Mastinus; sed longe alio conceperat ante
Quam Mestri sua castra loco prudentia docti
Sistere Marsilii castris, qui noverat oras
950Aptas et bellis; igitur solertia Petri
Archanum postquam super his fratrisque suique
Commendat, dicitque viris quos ipse Senatus
Miserat has partes, gentes sperare propinquas,
Et motus gestusque suos dempta valerent
955Musonum transire parat, qui limine terras
Terminat, inde iubet, Mestrinaque rura relinquit:
Hinc est Miranum, sedes ubi tuta Philippo
Iam fuerat, nunc strata iacens, exercitus omnis
Transit, et his audax ductor pernoctat in oris.
960Nuncius interea creber perduxit ad aures
Elapsus fratrum mediis ex hostibus, atque
Affirmat ubi castra modo quove ordine, quanta
Viderit, et vulgus rumor ruit altus in omne.
Horrent auditis fratres, et murmura vulgi
965Vulgantis: "Iam Petrus adest: iam totus in armis
Brentam hostis transire parat: bellique tirannos
Cernimus invitos. Ubi nunc magnalia Scale
Regnantis?" Audisse pudet: Mastinus ad illos
Vocibus exivit: "Quenam trepidantia vobis
970Murmura? Labellis miseras auferte loquelas.
Venerit, inveniet si forsan Petrus, et eius
Improvisa nimis, preceps audacia casum
Sentiet infamem: nostri non perdita vis est".
Versus et, ad proceres simulatos ille furores
975Ostentat, cunctosque monens urgebat ad arma
Fertque animum his dictis. "Hostes tentare necesse
Ire parate animos bellis si cesserit hostis
Principio, totum evertet fortuna laborem".
Albertus prefertur equis: clangorque tubarum
980Fit multus, iam templa sonant, iam deserit urbem
Turba fremens bellique putat perferre labores.
Hic equitat, manet ille quidem cui maxima cura
Est patrie, validusque timor magis ossa cucurrit.
Hunc Venetum terror momentum nec leve bellis
985Ductoris nomen feri memorabile terris
Incutiunt, fratrisque iubet tunc otius omnes
Signa sequi cives: etenim Carraria proles
Ex tunc cum matris fratrumque impulsibus, ambo
De Rubeis sine labe nefas egere tiranni
990Iam suspecta datur, odio iam redditur intus.
Postquam terga dedit muris et plana revisit
Plena suis, Scaleque patent campusque susuro
Murmurat et sonitus mulcebant timpana Martis,
Constitit Albertus, prebensque ad menia vultum:
995"Grata michi et dulcis, rerum pars optima", dixit,
"Padua tota vale, frenum si verterit hostis,
Retrogrado repetens Mote tentoria cursu,
Vel si victores superata mole furentum
Hunc erimus properamus", ait, "tu protinus alas
1000Accipe, venturi nostri quoque causa triumphi
Ipsa eris, hic regni sedes, hic gloria nostra".
Sic fatur lacrimans: turmisque imponit habenas,
Et fluvii qua parte prior gradientibus offert
Se, sistit dubius: tercentos agmine lectos
1005Destinat, hostiles motus videantque ferantque.
Nec minus interea noctis caligine celo
Vix bene purgato, Petrus iam sumpserat arma,
Atque feras acies campos permoverat omnes,
Ad Brentam properans: media iam luce propinqua
1010Applicat ad ripas, ubi nuncius certior illi
Hostili de parte means, pulcro ordine cuncta
Explorata refert, nec dum sermone peracto
Eminus intrantem latos de litore vidit
Trans ripam campos aciem: crediditque tirannum
1015Pone sequi: socios Petrus tunc excitat omnes.
Nec mora cunctantem magno cum fragmine ripe
Educto deiecit equum mucrone corusco,
Gurgite de medio, discriminis, immemor omnis,
Comtemptorque hostis, freno suspensus et armis,
1020"Ite viri" clamat "sic vos in prelia primus
Ducere sic rapidos transmittere protinus amnes
Et sic invisas voveo perfringere Scalas:
Credite me non deesse ducem: ducis arma secutis
Summa aderunt, victoque metu fortuna iuvabit".
1025Precipitant cuncti fluvio, puduitque secutos,
Agmina transibant ripas, alvumque minorem,
Acrior et campum sonipes rapit, et pedes arva
Implet ovans, umbraque armorum incenditur unda.
Hic primum stans Petrus ait: "Properate cohortes,
1030Hinc hostes, hinc arma, manus inimicaque signa:
Nulla fides pacis, venie spes nulla petende,
Si cadat adversis turba hec impulsa catervis;
Ite simul: vigeant animi, nec vana feretis
Premia cum spoliis, promissaque dona dabuntur,
1035Fortuna prestante locum. Properare iubemus,
In Scalas fortuna parat nos ire volentes.
Ecce dies semper nostris optata triumphis:
Vincite iam victos, nostro gaudete triumpho".
In castris fremuere omnes, placuitque verendi
1040Mente una, votoque pari decreta ducisque
Iussa sequi; fortesque vovent in prelia destras.
Imminet armorum rabies strepitusque virorum
Sidera concutiunt et nubila vocibus implent.
Iamque Paludelli calcatas undique ripas
1045Deseruere acies, sonita quatit ungula campum,
Militat ante alios, ante omnia signa suorum
Armipotens Petrus, sed quos premiserat hostis
Precipiti rediere gradu, ductorque cohortis
Alberti quamquam tenui tacitoque susurro
1050Auribus instillet seriem, iam murmura cunctis
Insurgunt, stimulant dubias mentesque timores,
Iam rumor iam fama volans annunciat hostes.
Ut belli sensitque metum, gentemque propinquam,
Innumerasque acies pronasque in prelia cunctos,
1055Horruit Albertus. virtusque deserit artus,
Stat gelidus per membra cruor, mutata paventem
Testatur facies animum: iam deserit arva,
Festinoque gradu Patavium properavit in urbem:
Discedunt acies castris rebusque relictis,
1060Indecoresque fuga puduit sine marte reverti.
Quod postquam Petro celeri pede nuncius affert
Corde furens, turbasque vocans, prolatus ab ira,
"Quem petii, quem corde tuli, quem stare putabam
Eripuit fortuna", tonat, camposque relinquens
1065Se tulit in muros: "Requiem iam sumere fas est",
Inquit, et his dictis, acies recreare sub illa
Nocte iubet, campisque locat: victumque vehentes
Suspirant ad plaustra boves, castrisque propinquant
Tunc epulis vinoque vacant, post vilia vilis
1070Hostis gesta canunt: Patavos hinc cernere fumos
Affectant: meminere alii solatia terre.
Postquam sollicitas satiarunt prandia turmas,
Murmure deposito, commissa est undique cura
Per vigiles nocturna suos, ne ledetur hostis.
1075Mane novo sonuere tube: dux impiger inde
Hospita castra levans, collecto milite, Sacci
Plebatum versus dum pergeret obvia venit
Turba frequens, miseranda satis iuvenesque senesque
Quos plebatus alit: quorum qui maximus evo
1080Affatur Petrus, tali sermone locutus:
"Si cladem in nostram si forte ad damna venitis
Si nostram impetitis plebem, si, nostra paratis
Tecta subire viri, si prelia dira movetis,
Que merces que fama aderit? Preciumve laboris
1085Quid dabitur, si nostra cohors, famulique domusque
Cedimus a laribus? Flavis qui vivimus arvis
Hec bellis non usa manus, non novimus arma,
Ad saca conspicui, pecudumque boumque labores:
Sed si moturi, ut fama est, iuga nostra venitis
1090Victores speramus", ait, "nos omnia vestris
Tradimus imperiis: lux hec placidissima nobis".
Petrus ad hec: "In cladem hostis casusque venimus
Servandasque domos et predia vestra tuenda:
Gaudete et rerum vestras apponite curas,
1095Copia portetur nostris accomoda castris,
Sub precio tradenda, tamen quod laudet honestas".
Talibus auditis, letos ad sidera vultus
Turba tulit, gratesque ferens studiosa ministrat
Opportuna