Si meritis dignas coner tibi reddere grates,
Inclyte Pieridum militiaeque pater,
Deficient hebetes medio in conamine muse,
Nec possem tenues pondera ferre soni.
5Vincit Apollineas ingens tua gratia vires
Nec tibi quae referat praemia Phoebus habet.
Tu mihi presidium vitae mitissimus affers,
Pandis et optate dulce quietis iter;
In picentinis mihi sedibus ocia praestas
10Laetus ubi multo colli virescit ager
Terra viris opibusque potens: quam littore flavo
Alluit Hadriaci mobilis unda sinus.
Ergo perpetuis tibi nos debebimus annis,
Tu mihi Mecenas tu mihi Caesar eris,
15Ingenium musas animum tibi dedimus omnem.
Accipe virtuti corda dicata tuae.
Atque utinam tanto sub principe vivere detur,
Quo nihil in Latio cultius orbe nitet.
Tranquillam nobis portus daret ille quietem
20Grataque Pieriis cantibus umbra foret.
At nunc quod possum cultu te prosequar omni,
Notaque erit fido pectore pura fides.
Carmine te dicam: populos seu pace gubernes
Sive geras forti bella severa manu.
25Ante reflectet aquas converso flumine Tibris
Et vacuum bibulis piscibus equor erit,
Quam sileant memores tua maxima facta camoenae
Vives et celebri Laude superstes eris.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.