Laurenti, nisi nos omnis facis illico Tuscos
Et trahis, in mediis ecce perimus aquis.
Nonne vides quot sunt hic undique et undique mortes,
Hic ubi Romani principis aula sita est?
5Omitto pestem, caecas sine fine tenebras,
Et taceo hoc hominum Ferrariense genus,
Non etiam narro carnum macilentia frusta,
Quas canis horruerit, quas lupus horruerit,
Et talpis similes pisces et livida vina
10Et vanos ignes et mala multa simul:
Quae magis humanae res est inimica saluti,
Quam tali vino mergier usque gulam?
Ut nemo dubitet Stygias has esse paludes,
Praeter tristiciam, quid sapit ista palus?
15Florentes populi Tusci, florentiaque arva,
Florentes colles, quid nisi porta Iovis?
Illuc ire, illic demum consistere mens est,
Et volt Eugenius maximus ipse patrum.
Tu tamen auriga es, tu dux datus aethere nobis:
20Te decet hoc munus, te petit iste labor.
Perge <perinde> magis nec te via devia tardet,
Vel si quis circum forsitan hostis adest.
Qui virgam Moysi caelestiaque arma paravit,
Ille tibi virgam praesidiumque paret.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.