Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. magnifico Victori Martinengo | Villae Clarae domino

Maximus es parvo, Victor, quia corpore magnas
Corde potens vires claudis et exiguo.
Quem colo, quem veneror tibi disticha nam dicavi
Ut tu quae parvo corpore se capiunt.
5Sparsa cadit, fortis vis est collecta: lapillis
Maxima sub parvis munera saepe latent.


2. Tellus

Lenta quies quamvis sit mors, tamen omnem quiescens
Vitae munus ago: scis quia stans moveor.


3. Aqua

Gignit ager, viret herba, nitent me sydera, vivunt
Mortales: dicas me sine cuncta nihil.


4. Aer

Iunonis sedes ego sum, o murmura ventis,
Oceano vires: e duce sunt animae.


5. Ignis

Corda calent hominum, Genius, Sol, Iuppiter: ipse
Sol sum, mortales, Iuppiter et Genius.


6. Luna

Terra, astris, Erebo, Proserpina, Luna, Diana
Dicta vocor: Triviam nomina trina decent.


7. Mercurius

Cum Iove sum placidus, saevus cum Marte feroxque;
Non bonus atque malus sum bonus atque malus.


8. Venus

Martis tela, Iovis rumpo tria fulmina: terras,
Neptunum, coelos hermafroditus alo.


9. Sol

Lumina do coelo, vitam mortalibus: ignis
Sum terrae et coeli, cor Iovis atque oculus.


10. Iuppiter

Nomina nostra legens, disces quae munera vitae
Dem vobis; nam vos qui iuvat, hic pater est.


11. Mars

Spicula me fodiunt, ferit ensis et hasta; locantur
Castra: gregis bello gens sine more iacet.


12. Saturnus

Falx, angues, senium, mores, alimenta diesque
Monstrant et saevum me vocat astrologus.


13. Octava Sphera

Tarda licet movear, virtutem respice: cursus
Accelero, moles tam gravis ista volat.


14. Primum Mobile

Nitantur quamvis, coelos traho nomine primum
Numine vel: motus est mihi perpetuus.


15. Deus summus et optimus

Vasto cuncta sinu claudo: mihi sufficit uni
Mens mea, non extra vagor aut video.


16. idem

Si sibi formabis caudam qui mordeat anguem
Qui bene pictus ero non bene pictus ero.


17. idem

Si quis sim quaeris, breviter mea nomina dicam;
Sis memor: ingenii discute munus, ama.


18. idem

Sum genitor generans, sum nascens filius: idem
Procedens dicor nomine sanctus amor.


19. idem

Tres sumus adiuncti, seiuncti tres sumus; unum est
Quod substat, tres sunt quos sua vita refert.


20. idem

Quod Plato non novit, trino sub nomine solus
Sum Deus: hoc demens ridet Aristoteles.


21. idem

Noscere forte putas si me, te decipis: astra
Cum tanges, clare noscere nec poteris.


22. Aries

Cum caput extollo Zephyri flant dulciter, herba
Non silet; horrendum flet Philomena nefas.


23. Taurus

Europam vexi roseam quia tergore, pictis
Cingo rosis crines: me colit atque Venus.


24. Castor

Sum frater, frater iunctus mihi creditur unus;
Est unus, nostrum claudit uterque duos.


25. Pollux

Unus amor, mens una simul duo pectora servant;
Qui dubitat, fratrem non amat ille suum.


26. Cancer

Flumine vivebam, vivo nunc aethere; longus
Cuncta potest usus, Cynthia me docuit.


27. idem

Qui magis est gelidus glacie, flammis magis ardet.
Rebus in extremis maxima vis latitat.


28. Leo

Commoda damna ferunt et maxima: morte cruentam
Deposui pellem, morte colo superos.


29. Virgo

Erigone, Fortuna, Ceres vel filia Phoebi
Nuncupor. Haec capitis nomina dant tenebrae.


30. Libra

Noctibus aequo dies, dulcia tempora mecum.
Non Canis urit agros, non fera saevit hyems.


31. Scorpius

Erravit quoniam cecidit venator Orion;
Si non errasset maximus error erat.


32. Sagittarius

Signat equus cursum, satyrus modulamina Musae.
Spicula, cor, coelum, tot meruere bona.


33. Capricornus

Delectat nova forma Iovem: pars ultima piscis,
Prima caper; frigens invenit ista timor.


34. Aquarius

Errant qui dicunt me Cecropa; sum puer axes
Raptus ad aethereos. Ecce Iovis patera.


35. Piscis

Sub nobis Venus est quamvis sit fervida: frigus
Urit et in medio frigore flamma latet.


36. idem

Ad me declinat cum sol, tunc frigidus humor
Solvitur; hinc coeli limina piscis habet.


37. Ursa maior

Me fera vis rapuit; pietas mutavit in Ursam:
Me fugit Oceanus, forma mihi nocuit.


38. Ursa minor

Non mirum est summo nutrix si fulget in axe
Illius summo qui regit axe deos.


39. Serpens

Aurea servavi fidus quia mala puellis,
Membra sub auratis nostra micant radiis.


40. Arctophylax

Ursae tarda sequens vestigia, nomina sumpsi;
Arctum qui servat dicitur Arctophylax.


41. Corona

Munus amoris habet verum qui servat amorem;
Hoc ego syderibus cincta, Corona, mico.


42. Engonasis

Mactat avaritiam virtus quia strenua, magno
Hesperidum custos, Hercule sub cecidi.


43. Lyra

Cerberon, Eumenidas, Scylla triplicemque Chimeram
Placavi; sydus nobile sum merito.


44. Olor

Candida Cygneis recubavit Laeda sub alis;
Delectant Veneris dulcia furta Iovem.


45. Cepheus

Astra colo, dedit hoc tumidi mihi belua ponti.
Aspice me nitidum, sors mala laeta fuit.


46. Cassiopeia

Obliquo licet ore tamen torquemur ab axe
Sydereo. Facies non nocet atque nocet.


47. Perseus

Non genus aut sanguis, sed me super aethera virtus
Sustulit. Haec homines, haec facit esse deos.


48. Auriga

Autumedon dicor coeli; ne respice crura:
Munera si nescis, Pallados anguis eram.


49. Capra

Lac bibit ille meum nutu qui temperat orbem;
Quisque potest matrem dicere me superum.


50. Heniochus

Ars nocet, ars prodest. Amisi fulmine vitam
Hac, petii radios hac ego sydereos.


51. Sagitta

Per me Caucasea vinctus sub rupe Prometheus
Se potuit caesa solvere liber ave.


52. Aquila

Si regi superum, volucrum regina, decorum
Iussa tuli puerum, sydera non merui?


53. Delphin

Quem non movet dulce carmen, si carmine delphin
Vexit Arioniam per freta caeca lyram?


54. Pegasus

Musa canit, citharae resonant, immurmurat unda
Si per me, nescis cur mea membra nitent?


55. Deltoton

Scribimus Aegyptum, Siculas tibi scribimus oras
Phryxeum poteris me celebrare ducem.


56. Cetus

Dentibus Andromedam volui lacerare; Medusae
Aspectu rigui: me mea damna iuvant.


57. Eridanus

Qui caput abscondo sum Nilus; cerne Canopum
A multis dictus sum licet Oceanus.


58. Lepus

Quid cupiat nescit mundus. Dilectus amatus
Qui fueram, iaculis pulsus ad astra fui.


59. Orion

Invidiae flammis dum perdere terra putavit,
Aeternum reddens me tulit ad superos.


60. Canis

Vincebam volucres poterat quae vincere vulpem,
Cum me mutavit Iuppiter in lapidem.


61. Argo

Non audet quid mens hominum temeraria ligno
Si fragili fluctus dissipat aequoreos?


62. Centaurus

Me pietas, me recta fides super aethera duxit.
His poterit summos scandere quisque polos.


63. Ara

Prima deos vidi celebrantes sacra; deorum
Prima sacras inter sum celebrata domos.


64. Corvus

Albus eram, nigrus fecit me lingua voluptas
Et Veneris; nimis est imperiosus Amor.


65. infans

Vagitu lucem petimus, nos vincula stringunt
Saeva diu; saevo nascimur auspicio.


66. puer

Armillas, volucres, cultellos, signa trochosque
Exopto; morum lex mihi nulla placet.


67. iuvenis

Me furor et rabies agitant: tunc vivere nolo
Cum possum, cupio vivere cum nequeo.


68. vir

Gloria me cruciat sceleratus et ardor habendi.
Mortales miseros undique damna premunt.


69. senex

Deformat pallor faciem, curvamur in arcum.
Huc hominum fastus mensque superba ruit.


70. aetates

Aetas prima dolet, furit altera, tertia curis
Aestuat innumeris anxia, quarta cadit.


71. puella virgo

In thalamis claudor, servat me sedula mater.
Fallaces iuvenum nam timet insidias.


72. eadem

Argentum, mensae, chrysendeta, iugera, servi
Non pretium sanctae virginitatis habent.


73. nupta

Limina mutamus, mutamus nomina gentis
Et dominos multo quaerimus aere viros.


74. mater

Nitimur in partu: dolor hic est maximus. Ingens
Emisso foetu nos iuvat iste dolor.


75. eadem

Munera nostra, viri, ridetis: munera vestra
Ridetis. Propria quis sine matre vir est?


76. matrona

Casta pudicitiam servans matrona maritum
Perficit. Huic illa est corpus at ille caput.


77. eadem

Quae nos dona iuvant docuit Lucretia. Sceptrum,
Arma virosque decent: nostra pudicitia est.


78. vidua

Iura tori servo picea sub veste; petulcam
Et variam dicens improbe me laceras.


79. anus

Rugosum pectus, tremulum caput, aspera cervix
Demonstrant quam sit forma bonum fragile.


80. eadem

Fastu, pulchra, times; haec est insania. Namque
Tam cito quae perdes munera non tua sunt.


81. rex

Quod populos veluti genitor rego, diligo, dicor
Rex merito. Populum qui regit, ille regit.


82. tyrannus

Ut dominer leges sperno. Praestantibus armis
Rex est qui capiens obtinet imperium.


83. respublica

Maiestas magna est, reverentia magna senatus;
Imperium nullis, omnibus imperium est.


84. dictator perpetuus

Iuppiter est unus superis, sol unicus astris.
Haud regni sedes accipit una duos.


85. imperator

Consilio, pietate, fide, vi, legibus orbem
Qui vicit, victi munera iure tenet.


86. miles cataphrattus

Caesar, Alexander, Marcellus, Scipio, Pyrrhus
Per me sunt clari; fama duces celebrat.


87. idem

Vincere quod cupimus stantes, accingimur armis.
Qui levis est timida spem locat ille fuga.


88. miles levis armaturae

Concutimus primi, populamur, rumpimus urbes
Atque viros. Primis gloria prima datur.


89. triarii

Spes ducis in nobis posita est; deducitur ad nos
Cum bellum, gravis est pugna gravisque labor.


90. phalanx

Thraces, Bactras, Scytha vici, Garamantas et Indos.
Nunc vincor; dempto membra iacent capite.


91. currus falcatus

Carpe fugam, quid stas miles? Nam sim licet unus,
Sexcentum sub me spicula claudo necis.


92. aries

Rumpo fores, muros quatio, demolior arces.
Cornua ferrata sub trabe dura gero.


93. testudo

Contextis equites clypeis sub moenia tendunt:
Iuncta simul nomen scuta dedere mihi.


94. vinea militaris

Martis non Bacchi nostra est vindemia; cur sic
Me dicant latus hoc signat utrumque meum.


95. phalarica

A summa veniens contorta phalarica turre
Quae ferit in cineres fulminis instar agit.


96. balista

Nihil vallum, nihil terra tumens, nihil moenia prosunt.
Subsequitur telum magna ruina meum.


97. funda

Quamvis non mea sit vis maxima, corruit ille
Quem ferio; satis est si mea tela necant.


98. tormenta parva

Nec glandem damnes parvam, rapit, excutit, ardet.
Pondere sub parvo maxima damna latent.


99. serpentina

Vis, sonitus, rabies, motus, furor, impetus, ardor
Sunt mecum. Mars haec ferreus arma timet.


100. bombarda

Si coeli possem sublimia tecta ferire
Me concussa Iovis regia corrueret.


101. sagitta

Tam subito torquet motu me flexile cornus
Ut prius icta cadat quam fera me videt.


102. ensis

Tela trisulca Iovi dentur; Mars me quatit.
Omnia post in me bella cruenta cadunt.


103. pugio

Spicula longa necant plebem; brevitas mihi longa est
Do magnis quoniam vulnera Caesaribus.


104. scutum

Lancea, saxa, sudes, gladii, falx, sica, sagittae,
Tunc fera nihil feriunt cum fera me feriunt.


105. philosophia

Foelix qui potuit rerum cognoscere causas.
Ne celebrans dulci concinit ore Maro.


106. eadem

Non gemmae reddunt homines, non vasa beatos;
Limina qui tanget nostra beatus erit.


107. theologia

Orgia dum scribo superorum maxima, scribens
Non veluti fas est maxima scribo nihil.


108. eadem

Fida fidem tueor; satis est, qui dicta probare
Vult mea vult parvo claudere vase fretum.


109. leges

Furta, rapina, doli, caedes, incendia, fraudes
Nos fugiunt. Homines sunt sine lege ferae.


110. medicina

A Styge defunctos revoco, fata impia vinco:
Errat qui dicit tempora certa necis.


111. arithmetica

Confectum est numeris quicquid natura creavit.
Bis duo bis coelum est, ter tria ter superi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: