Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1

1. AD REGES ET PRINCIPES CHRISTIANOS

O male consultae gentes cognomine tantum
Christigenae, scelerum altrices fraudumque magistrae.
Oblitae commune bonum, fremit undique Mavors,
Et coniurati reges Orientis et Austri
5Ac Boreae contra vestrum regemque Deumque,
Et vos arma magis tentare domestica vultis,
Baccharique intra vestros sine fine penates.
O Christi convulsa domus, iam plurima in isto
Secula agis barathro, talique absorpta cloaca
10Fronte tenus, traxisti istis in sordibus annos,
Quod meminisse pudor, fato vicina senecta est
In foribus, quando, sancte nisi vivitur aetas
Ultima, quando iter in melius vestigia vertes?
Iam tibi radicem subito incisura securis
15Imminet, et quasi sis nunquam peritura volutas
In sceleris te sorde tui, securo pericli.
Prima aetas aliis solet immaturior esse
Circumspecta graves sequitur prudentia canos.
At te cui sapiens fuit et cordata iuventus,
20Nunc tenet improbitas alieno immanior aevo.
Ergo tibi est potior privata iniuria quam res
Publica? Romana qui nescivere Tonantem,
Fabricii, Curiique sens, Fabii atque Catones,
Sanctius antiquis vitam instituere diebus.
25Plus nimirum illis animi scintillare reluxit,
Quam tibi ab aeterno radians Hyperione fulgor.
Peege, subi tenebras semper magis, irreverenti
Infrunito animo semper magis indue noctem
Tartaream. Tibi sit privata iniuria maior
30Quam Deus, et pietas, et defendenda cruore
Relligio. Demens privata iniuria, si qua est
Dissimulanda magis fuerat, Christique fugandum
Dedecus, et fidei arcendum commune periclum.
Quique sacras habuit sedes Deus. Antiochenam,
35Cui primum insedit, fuerat qui navita pastor.
Thraiciam, et Solymam, Nili super ostia quantam
Ad Tyberim, patris Iani sub vertice quintam.
Quattuor oppressae dudum cecidere tumultu
Barbarico. Tyberina manet, sed tabida multis
40Ulceribus, sanie ex imis fusa usque medullis.
Imperium triplex habuit, trans Bosphoron unum,
Versus Hyperboreum frigus, contra Arctophilacem.
Per Thraces aliud, per Cycladas et per Achaeos,
Ac Romae, unde aliis genus est. Duo prima ruinam
45Passa iacent. Quod adhuc superest sine viribus aegrum
Vix gressum proferre potest vix sustinet artus.
Lora tamen nunc Caesar habet dignissimus orbis
Imperio, ut fama est, et priscano ingentibus implet
Maiestatem animis. Incuria temporis acti
50Quae decoxit, opes hausit quae funditus obstat
Ne decus antiquum Romanaque regna resonet.
Si tamen ex alto Deus, ut speramus Olympo
Aspirari, uti Vates cecinere, futurum est
Ut maturet opus quod nomina Caesaris aequet,
55Quod faciat tinnire aures orientis, et Austri,
Ac Boreae, quod Maeotis tremat atque Propontis.
Divi omnes Divaeque Deum pulsate praecando
Adsit, et auxilium tam grandibus influat ausis
Ac nostris faciat regnis mentem omnibus unam.
60O immemores coeli Reges, populique patresque
Quis sua commisit coelestis ovilia pastor.
Sic sinit is Christo illudi? Toleratis equorum
In stabulum delubra dari? Violata potestis
Templa pati servire Syro? Servire Sabaeo?
65Cappadoci? Armenio? Cilici? Phrygioque colono?
Regna tot excidium passa, et tot coesa virorum
Millia, tot canibus proiecta cadavera fertis
Segni animo imbelles, et multa relinquitis? O me
O me infoelicem, cui cernere fata dederunt
70Hoc scelus usque adeo indignum, quod nulla piabunt
Tempora, quod nulli poterunt extinguere luctus,
Flent thalami de honestati, flet nubilis aetas
Incestata palam fleta dedecorata per aras
Virginitas sacrata Deo, flent damna pudoris
75At viduae. Natura piares muliebria pastor
Conqueritur, nihil illae sum scelerata relinquit
Barbaries, et nemo istos ulciscitur ausus?
Quid pater omnipotens istis mihi contigit annis
Prodire in lucem, et tam horrendos cernere casus?
80Sub Decio caedi melius fuit, atque cruorem
Fundere, quam scelerum scoria sordescere tanta,
Quam vereor ne vera canant, qui sydera et ignes
Aethereos memorant hac tempestate minaci
Finibus excidium nostris, fremitumque per omnem
85Europam, et multo stagnantia sanguine bella.
Si scelus haec nostrum non poscerit, irrita Vatum
Auguria, et vanas ausim promittere sortes.
Improbitas morum et peccandi extrema libido
Me officiunt maiore metu quam Iuppiter et Mars
90Saturnusque gravem meditans mortalibus iram.
Grande nefas, quo templa etiam atque altaria sordent,
Supplicium triste, insolitum, importabile nobis
Parturit, inferni feriunt nova foedera manes.
Sydera coniurant, totusque armatur Olympus.
95Est tamen ad veniam semper via. Numina mutant
In pacem (quoties culpae nos penitet) iram.
Influxus tunc astra malos, tunc tartara frenant
Quanquam invita, odium grave, caeruleumque venenum
Flectite Mortales retro vestigia, dum lis
100Pendet, et excussit nondum sententia fulmen.
Neve erumpentem coelo expectat procellam.
O Christi regale genus cui debita regna
Aequoris et terrae, vident ut sine vindice causa
In defensa Dei dudum tua postulat arma?


2. AD PONTIFICEM MAXIMUM

Surge age, tu in primis, animum, Romane Sacerdos
Pontificum princeps, Christi omnipotentis imago
Viva, Dei sortita vices, terra, aequore, et Orco,
Huc appelle tuum, populos in bella ciere.
5Quicquid habet armorum et opum nostra omnia regna
In fidei communem hostem te cogere oportet.
Incipe, et exemplo veniant foedera Reges
Sancta tuo. Tu namque pater, tu prima potestas.
Tu magneta tenes, Tu clavum in puppe gubernas.
10Intestina odia, atque imis impacta medullis
Dissidia extirpare doce, et compescere fluctus
Irarum, dominari animis, coelumque vereri.
Te quasi Titanem stellis infundere lumen,
Terrarum radiis lustrare tepentibus orbem,
15Et dare vim plantis, sopitaque semina rerum
Invitare, novas animando excudere fruges
Te decet, et Regum tepefacta accendere corda.


3. AD REGEM ROMANUM

Et tu bellipotens Romani Caesaris haeres
Quae sequitur magnis dominans Alemannia capis.
Ah miseris fer opem rebus tibi supplicat orbis
Totus, et oppressae gentes, reminiscere quanto
5Maiores splendore tui tenuere Latinum
Imperium, quanta cum Maiestate sedebant
Illo in sublimi solio, cui purpura Regum
Subdita. Contemplare quibus successeris, orbem
Terrarum ditione tui tenuere parentes
10Tu super arma sedes, Mars et Bellona ministri
Sunt tibi. Tu debes gentes frenare superbas
Exi in bella igitur, neu cede laboribus ullis.
Est merito tuus hic sudor. Tu luna sub alto
Sole means, Solem acceptum per nubila noctis
15Telluri rursum infundens, regnare tenebras
Obscurumque chaos prohibens. Duo maxima mundi
Lumina terreni duo vos. Sunt sydera Reges
Atque potentatus, quantum vigilantia rerum
Influit in partes, Votis cura omnia circum.
20Te Caesar meminisse decet quae mystica dudum
Te regnante Deus tua per Germanica regna
Signa dedit. Videre urbes descendere coelo,
Ac membris haerere hominum formata repente
Instrumenta, quibus mortem superum atque hominum Rex
25Pertulit, ut flagrantem animis spoliaret avernum.
Nec tibi res audita, tuae haec miracula crebro
Conspexere acies, totis Germaniae campis
Horrifico concussa metu suspiria et altos
Cum lachrymis traxit gemitus. Cum cerneret artus
30Sponte notis inscribi istis, ac monstra videri
Talia membratim coelo delapsa sereno
(Sic etiam primus Caesar Germanicus olim
Vidit Otho pluere ex astris horrenda cruentas
Signa eruces) gelidique immensum marmoris orbem
35Nimbosis agitatum Austris et grandinis atro
Turbine, fulgetris crebros iaculantibus ignes.
Haec tam mira tuis coelum portenta diebus
Non frustra ostendisse reor, neque vana putare.
Possumus haec ostenta, Deus quae effingere solus
40Non natura potest. Alii praesagit Vates
Dent meliora mihi, mea quid mens augurat hoc est.
In solitae rerum effigies quas non color unus
Finxerat, ad mentem revocant, nec te sinit esse
Immemorem Caesar Christi clementia, quantum
45Ipse tibi et cunctis studuit mortalibus olim
Supplicio affectus tam iniusto, et turpi et acerbo.
Et quantum conari opus est contra impiat regna.
Quae Christo parere negant, Thracumque Arabumque
Certa igitur magni pro maiestate Tonantis.
50Quod si belligeras metuis tibi defore gentes,
Aspice quam validis Mavors tibi militet armis.
Gens fera contemptrix animae, consueta per Alpes
Figere capros, certare ursis, nive candida semper
Per iuga veloces cursu praevertere cervos,
55Helvetii dura acuunt venabula, et enses.
Iam Burgunduae equum dorso cataphractus in alto
Splendicat, ingentemque super femur erigit hastam
Aspice ut Istevones rapido gens proxima Rheno
Strenue in arma volent, tardat mora nulla Bathanos
60Qui cinguntur aquis, retinet mora nulla Sicambros.
Quid memorem Carthos? Quid Retia castra? Quid arma
Norica? Vindelicae quid fortia pectora gentis?
Quid Fricas Caucasque domos, et inertia arantes
Littora Chaeruscos? Nec vos gens ultima Cymbri
65Segnities damnat, latum vos fama per orbem
Praedicat altanimos, vos explantare Latinum
Rem memorant ausos, belloque incessere Romam.
Huc geminas attolle acies. Amplissima cerne
Regna Svevorum, quae Vistula claudit, et ingens
70Oceanus, Vada Danubii, confinia gentes
Tot complexa, sinu immenso excurrentia longe.
Hinc tua populi veniunt ad signa, tot urbes
Quot censere labor, quot connumerare molestum
Hinc Emunduri quos praeterlabitur Albis.
75Hinc venit excrescens in grandia corpora Guto,
Adde sub Arcturo positos, gelidaque sub ursa
Elmeones, Quados torvoque et Saxonas ore.
Sennones his adiunge, quibus pro legibus arma.
Ecce quot ardentes tibi Marcomana iuventus
80Expedit ad Solem ferro radiante maniplos
Ad tua Basternae properant vexilla secures
Aspice sublatas virides splendere per agros
Omnibus his durati auris Borealibus artus.
Atque pares animi, membris crudi atque feroces.
85Festinant Daci atque Dahae gens aspera cultu,
Asperior victu, pugnacia asperrima dextra
Ecce sagittiferos Anarinnas, ecce Caritnos
Quis furor armavit? Iamdudum in bella coacti
In te coniiciunt oculos, si lumina nutu
90Moveris exiguo, Venient in bella Croati,
Corvinique genus, si vera est fama, Valachi
Et quicquid longus populorum interfluit Ister .


4. AD REGEM PANNONIAE

Pannonii in primis, quibus est fatale cruorem
Spargere Thraicium, Rhodopaeaque fundere castra.
Gens Turcis infesta, manus avidissima semper
Conserere, et bellis insignem extendere famam.
5Postquam traiecto genus id iam immane profundo
Bizanti vastavit opes Vexilla repente
Pannonii Reges coelo erexere, nec unquam
Thraiciis fusi terga ostendere, sed ora
Ignea, et ardentes gladios, hastasque trabales.
10Sic per lustra decem pugnatum ingentibus ausis,
Defensique, Lares patrii, et confinia pulsis
Hostibus Euxini procul usque ad littora Ponti.
Usque ad perpetuis squallentem nubibus Aemum.
Nec plus ulla tulit pro relligione laborum
15Natio, nec claret maioribus ulla triumphis.
Ister adhuc meminit, meminit diffusa per omnes
Europae populos, et adhuc Ecclesia magnis
Laudibus extollit pugnae memorabilis illud
Excidium, quod longe Asiam perterruit omnem.
20Tum dominae superum sonuere in turribus altis
Tumula per vicos, ac per castella, per urbes
Aera, sub ardenti cum lux altissima Phoebo est.
Hos adhibe tibi ductores, bellique magistros,
Qui meminere locos turbae Othomanidos astrum.
25His opus hortatu (gens est tam strenua) nullo est
Et quia semper habent hostem ad confima, semper
Aere micant, nunquam imbelles, et tota sub armis
Inter equos, inter lituos traducitur aetas.
Hic dextra non lingua opus est. Haec Rhetore causa
30Non eget, ast equitum turmis et milite forti
Res animi, ferro flammis et fulgere agenda est.
Quod trepides nihil est tecum Deus ibit in hostem,
Per maria et terras quacunque levaveris alte
Sanctum insigne crucis, griphemque Aquilamque hirostrem.
35Ne dubita, in bellum totus tecum ibit Olympus.


5. AD FRANCORUM REGEM

Tu quoque Gallorum princeps Lodovice memento
Hoc opere in tanto tibi magnam incumbere molem,
Tuque patresque tui postquam Franconia regnum
Gallorum accepit, tutelae aeterna fuistis
5Christigenum, fidei sanctae cognomina clamant
Te tua supremum columen, reminiscere quantum
Carolus ille ingens orbis decus, ille Latini
Qui primum inperii tulit in sua regna coronam,
Pro Christo invasit quondam belli atque laborum.
10Gothfredum pone ante oculos, quem tota secuta est
Gallia in Assyrios, Arabem, Cananaeaque regna.
Littora Phaenicum, Veterem Sidona, Tyrumque,
Reblata, et antiquam potuit frenare Damascum.
Transiit Euphratem, Caldaeae per oppida victor
15Ivit. Abagaricae penetravit moenia Edessae.
Et tibi gentilis quondam Lodovicus eodem
Pulvere lassatus, nostrum genus egit ab ortu
Primus in occasum, patriasque invexit ad urbes.
Franci Aquitanorum Normanorumque, furorem
20Christo insultantum bello oppressere, Boemos
Saxonas infrenes, Longobardosque Latinis
Legibus adversos domuere, Hispania Gallis
Proxima ferret adhuc Nomades, Apulia Graios,
Semen Agarenum Trinacria, in Deus ista
25Misisset fortes, contra genera impia, Francos.
Regales attolle animos, si fortiter audes,
Strenuus effuso vires si colligis auro,
Non habitura modum surget tibi gloria, nomen
Ibit in astra tuum atque Asia dominabere victa.
30Arma viros et opes latissima regna recense,
Vimque agnosce tuam, tua magna potentia late
Tendit ab Hispanis ad regna Typhoidos Aethna.
Belgae omnes Celtaeque ruent, Aquitania, Narbo
Martius, Ausoniae gentes, nec pluribus alter
35Ibit arma viris graviora ve bella movebit.


6. AD REGEM HISPANIARUM

Te quoque Bethygenum domitor fortissime Maurum
Rex Hispane iterum pietas sudare sub armis
Poscit, et Euboicis inflantem carbasa ventis
Mittere ad Argolicas victricia classica gentes.
5Postquam bellum atrox quod iam his quattuor ante
Secula susceptum a proavis in tempora venit
Nostra peregisti, penitusque evulsa recessit
Aspera Barbaries, toto te gloria mundo
Praedicat invictum, trepidant tua nomina Seres,
10Te timet Arctophylax, et quae contraria torquet
Astra polus, si terra ullis habitata colonis
Illa potest nostri casus cognoscere mundi
Et Deus et quot sunt in Olympo sydera, et omnes
Coelituum classes (id gloria temporis actis
15Sat probat) aspirant. Vident ut duo regna domari
Auspiciis volvere tuis? Promittere rursum
(Duc geminas in gyrum acies) maiora videntur.
Caetera praetereo, perpende quid acta per Austrum
Classis, et inuentae magno ultra sydera cancri
20Insulae ion Oceano Genuensi hortante Columbo
Polliceantur, iter spondent ad littora rubra,
Ad Nabatheorum sylvas et horrea Nili,
Ad Hiericuntinos lachrymant ubi balsama colles.
Ostendunt hanc fata viam, praesagia Vatum
25Attestantur, opes Asiae Babylonica regna
Ad Christi reditura iugum, tibi brachia tendunt.
Te, nisi te tardat nostrarum incuria rerum,
Te decet ad tantos conatum extendere honores.
Ergo age, ut hanc olim referas ad sydera palmam,
30Nitere, nec senio parcas, nec segnibus annis.
Quid dignum est heroo magis, quam magna gerentem
Oppetere, atque inter gesta ardua ponere vitam?
Sunt tibi belligerae gentes, Gallecus et Astur,
Celtiberi genus armipotens, Balearica pubes
35Cantaber indomitus bello, ferus accola terrae
Qui maris Oceani tener ultima regna Britannae
Tarraco docta maris pugnas, Sardoa iuventus
Campanique inter Lyrim, Sarmumque habitantes,
Daunius et Calaber pugnax, et ab usque Truento
40Samnis agens equitum turmas, trimaresque Sicani.
Nam neque sola tibi praesto est Hispania, Verum et
Ausoniae gentis robur tibi militat omne.
Sors tua Mecchaeum genus explantare, triumphos
Ducere de infidis, Arabumque abolere venenum.
45Copia tanta Ducum soli tibi, tanta virorum,
Quanta superfuit belli gravioris ad usum.
Utere Agellariis, quorum tibi cognita in omni
Pacis et armorum studio validissima virtus.


7. AD LUSITANIAE SEU PORTUGALIAE REGEM

Quid tibi supremis cui lusitanda sub astris
Imperia hos tantos nitar suadere paratus?
Nil opus est, tu sponte venis, tua circum orbem
Classis, et ignotis sulcat longinqua profundi
5Aequora trensiliens nullis vada cognita nautis,
Et iam bella geris, cunctisque sedentibus unum
Per maris Oceani fluctus navalia solvis.
Primus ad Antipodum subversas aequore gentes,
Velificas adigens? Subter cava tartara proram.
10Fersque novos ritus altae trans brachia librae
Quae facit aequales noctis cum solibus umbras.
Signa hyemis longe penetrans, contraria nostro
Consulis astra polo, perdisque Erymanthia flammam
Nec tibi dux Elice, nec te Cynosura gubernat.
15Hanc superi docuere viam Nilotica ad arva,
Ad Nabathaeorum fines, ad Persidis oram
Hoc iter insolitum Ganges audivit et Indus
Terraque longinqui priscis ignota Cathaii,
Audivit tremuitque simul fatalia tandem
20Tempora decursis metuens incumbere seclis.
Iamque vocant regna illa fidem, cupiuntque doceri
Orgia nostra. Deus cunctis ex gentibus unam
Iam facturus iter pandit, quo iungere possit
Ortus et occasus facili commercia nixio.
25Iam Colocutenses gens nostra incognita mundo.
Hactenus, accipiunt leges, et vivere Christum
Incipiunt, mercesque novas ad Iberica portant
Littora, mirari quae nec suppresse putabant
Arva, domos, habitu cultas et moribus urbes.


8. AD REGEM NAVARRAE

Supplicibus votis praesentia tempora poscunt
Er regem Navarra tuum, quae diceris olim
Sub duce Romano latronibus aucta marinis.
Nam Lycios nautas Cilicesque per aequora fusos
5Dum temere incursant, praedaeque libidine merces
Aequoreas violant captos Pompeius in oras
Has tulit Oceano includens, ac montibus altis:
Sed feritatem animis tandem studiumque rapinae,
Deposuere, novis cor mite ferentibus Astris
10At curam tenuere maris, Neptunia docti
Officia, et bellis omnes navalibus apti
Ergo acres armare viros, armare triremes
Incipe, et explicitis resonent tua classica signis.
In te sancta fides, in te spes nostra recumbit.
15Vota, preces, gemitus, lachrimasne sperne tuorum.


9. AD REGEM ANGLIAE SEU MAIORIS BRITANNIAE

Sed neque te gelidis regnantem in fluctibus alti
Oceani Rex bellipotens, Henrice silebo.
Si loca terrarum spectaveris, ultima certe
Sors tibi regnandi, sed non tamen ultima virtus.
5Maiorum praeclara docent monumenta tuorum
Arma quid in medium conferre Britannica possint.
Pendragon Artui pater, Arturusque parentes
Clarior ingenti volverunt turbine gentes
Finitimas, Arturus enim conversus in hostes
10Pro Christi genere infidos sua sub iuga Francos,
Norvegiam, Dacos, regna armipotentia traxit.
Nota est Elfredi prudentia, nota per orbem
Edgari pietas, Eduardique aspera fata.
Tu quoque quem gravidae monstrarunt somnia mari
15Eldescane nova pulchra sub imagine lunae,
Inter praeclaros sortiris nomina reges.
Nunc igitur, nunc coelo iterum victricia signa,
(Res eget his armis et bellatoribus istis)
Eleva et accellera pugiles armare Britanos.


10. AD REGEM DACIAE

Nec te Dacorum sceptro decorate superbo
Esse decet residem, nec detrectare labores
Hoc opere in tanto, cum connumerare per opes
Regum aulas inter fidei validissima nostrae
5Munimenta, tuae quondam Mavortia gentis
Vis adeo invalvit ut tremefecerit omne
Ausonium, et prosternentem regna omnia Romam.


11. AD REGES POLONIAE, PRUSSIAE ET RUSSIAE

Vos quoque Sarmatici reges quibus elevat Ursam
Parrhasio polus axe rigens firmissima Christi
Fulcra domus, et quem vastis Pollonia campis,
Et quem Prussiacis gens dura Aquilonibus, et quem
5Russia submissis genibus proclivis adorat,
Vos Thraces Misique negant deponere Martem.
Loricam exuere, et convertere in ocia bellum,
Incola vos Istri praedatur, et in cola Ponti.
Taurica gens nunquam pacata, Borysthenis ora.
10Continue incumbunt hastis et Acinace et arcu.
Arma die, nocte arma sonant, cum solibus aestas
Incaluit longis, et cum brevioribus horis
Stravit hyems crustis rapidos glacialibus amnes.
Qui Tanais ripas et qui Maeotica circum
15Stagna habitant odiis acti capitalibus omnes,
Alipedes saliunt in aequos, rapidissima tranant
Fulmina transiliunt clausos nivium aggere montes
Tantum animis in vos spirant crudelibus ignem,
Concita sunt tanto irarum fera pectora fluctu
20Nec sperare licet pacem, nec foedera, in armis
Una salus, Lex est violentia, iudice ferro
Lis agitur, pietas illic incognita, membris
Consona mens crudis animo cruda omnia versat.
Vos igitur Christo imbuti, coelestia docti
25Sacramenta, bonos mores, concordibus omnes
Coniurate animis contra haec tam immania monstra.
Nec solum arcenda est quoties confinia transit
Barbaries, per Hyperboreos ad mortua saltus
Aequora pellenda est, et praecipitanda sub ima
30Tartara, ne superet generis stirps ulla nefandi.
Surgite et infestis, atrox indicite bellum,
Gentibus, hic opus est armis non voce fateri
Coelituum vobis reserantem limina Christum.
Increpat has divina moras clementia dudum.
35Et commissa malis queritur sua regna ministris.
Ire iubet celeres divos, qui pectora Regum
Sollicitent. Et in haec etiam mea provocat ora
Verba monens instare dies, quibus omnia fas sit
Ad nos ex Arabis traducere regna tyrannis.
40Ponite segnitiem, civilia ponite bella
Regna, Potentatus, populi, concurrite in unum
Foedus in hoc studium coelo poscit ab alto
Ille suum tanta qui cum pietate cruorem
Pro genere humano moriens trabe fudit ab alta.


12. AD SENATUM VENETUM

O Veneti decus Italiae tutela Latini
Nominis, et Romae quondam florentis imago,
Quando sacer tanta cum maiestate Senatus
Maturabat adhuc crescente negocia regno.
5Thraicium tantis experti cladibus hostem
Heu nimis Odrysii cognoscitis arma Tyranni.
Euboicae gentis strages, Scodrensia bella,
Et nova tempestas modo depopulata Methonen,
Naupacti gravis ille dolus noctesque diesque
10Ante oculos vobis, nec adhuc obducta cicatrix
Vulneris istius tantae monet, atque levatis
Vocibus in coelum clamore efflagitat alto,
Cladi occurrendum subito, et fulcire ruinam
Finibus instantem vestris opus esse repente.
15Vos cum Pannoniis obiecti Regibus huius
Tam dirae immanisque, quae guttura septem
Porrigit in vestrum excidium, sorptura capaci
Vos uter primum, fracto mox obice in omnes
Europae populos grandi incursura tumultu.
20Vos moles obiecta istis tam immanibus undis.
Fertis onus soli, tempestatemque Latinis
Hanc tantam sol iam dudum avertitis oris.
Et quanquam ius vestra istis conatibus impar,
Nescio quo pacto forti tamen obstitit ausu.
25Et quae mira magis res est, ita cuncta tulistis
Adversa, ut si quis pendat iuste omnia, lucro
Sit iactura minor (dictu admirabile) vestri
Grandinis assiduae contriti verbere campi,
Nil frugum gemuere minus, sed et amplius aucta
30Fertilitas onerat duplicato aeraria censu.
Flaminii pars magna soli contermina tusco
Testis et Adriaco praetenta Appulia ponto.
Adde Cypri positas Tyriis in fluctibus urbes.
Et frumentiferae cultissima rura Cremonae.
35In vobis spes nostrae igitur, certoque putamus
Certius, ista fides nostris, timor hostibus hic, vos
Facturos de more satis, calcaribus ergo
Nil opus est. Ipsi in gladios ultra ibitis , ipsi
Thraicias nostris aditum facietis ad urbes.
40Et belli dux Marcus erit, quod barbara signum
Gens formidat, uti scyllam et vada Syrtica nautae
Et quid ab hoc vestros sancti molimine belli
Deterrere potest animos? Navalia vobis
Foeta armis totum vexare potentibus orbem.
45Est thesaurus opum, non quas aeraria servant
Publica, sed patrum pietas praeponere docta
Privato commune bonum, tot millia pondo
Gentique aurique dies dabit una, quot undae
Per mare Tyrrhenum, quot sunt per littora conchae.
50Sunt quoque seu terris seu seviat aequore Mavors,
Armigerae gentes, belloque exercita pubes.
Coenomani acres, et non ignobile semen
Euganei veteres, et gens antiqua Liburni.
Carni et Mendoaci, quorum cognomina servat
55Flumen et Adriacum portus qui faucibus amplis
Accipiens aestum, fuso facit aequora ponto,
Aequora piscosas late Stagnantia arenas
Noricus accedit sumptis non ultimus armis
Miles, et a Colchis missi regionibus Istri.
60Rhetica progenies nutrita sub Alpibus altis
Dura gelu, iaculis horrens, hirsuta sagittis.
Dalmata, et Illyricus bellis navalibus ingens
Praesidium bonus et terris bonus aequore miles.
Chaones et Graii quot sunt Ithacensibus arvis.
65Quot littus Pelopense colunt, quot Gnosia regna
Quot Paphios habitant agros Cythereaque regna.
Idalios saltus, Cyniraeque et Adonidis oras.
Denique ut ingeniis volvenda fugacibus addam
Pauca, quod inferni steterat prope littora Ponti
70Italiae caput excelsum, se se omine magno,
Transtulit ad superum pelagus, soliumque rogatos
Quod fuit ante penes Stirpem Numitoris ad undam
Tybridis, ad Iani Collem atque Aeneida Romam
Legit apud Venetos, ipsis tutela Latinae
75Gentis et aligero rerum custodia Marco.


13. AD FRANCISCUM GONZAGAM MARCHIONEM MANTUAE

Te quoque cum magnis memorandum heroibus addam
Regibus his Francisce ducum decus Ausoniorum
Nam licet imperiis regnes brevioribus, urbe
Tiresiae contentus, habes tamen ardua et ampla
5Corda, quibus nedum aequipares, sed et omnia vincas
Regna, potens armis, bellandique inclytus arte.
Rex sortitus erat fusum in multus Agamemnon
Ius populos, paucis autem regnabat Ulysses
In scopulis, Scyro ignotus latitabat Achilles.
10Nec tamen ille Phryges potuit subvertere solus,
His potuit fretus. Priamum frenavit, et omnem
Late Asiam, Regesque Syros, qui regna tenebant
Maxima tunc, Persas etiam tremefecit et Indos,
Tantus apud Francos bellandi gloria et armis
15Carolus Orlandum si non habuisse in illo
Bellorum ingenti strepitu, Getulia quando
Venit in Hesperiam, duce quo tot millia Maurum
Tot Numidarum acies, missoque ab origine Nili
Aethiopes Libyamque omnem subverteret unquam?
20Impiger Orlandus vires dabat omnibus, omnes
Igne suo accendens lixas reddebat Achilles,
Hectoras, Alcidas, turbamque animabat inermam
Unus ut auderet Nomades invadere centum.
Non sunt quae magnas ingentia nomina Regum
25Res agere, et celebres possint sperare triumphos.
Nec Nero ad hunc potuit, nec Sardanaplus honorem
Surgere, quod regale nihil nisi nomen haberent.
At potuit Caesar nondum splendore togatus
Purpureo, non Dictator, non imperiali
30Luce nitens cinctus ferro, non lucidus auro.
Fortia facta viri fortes, Heroica patrant
Heroes opera, et virtus non purpura vincit.
Cum intonuit gelida Cimber furibundus ab Arcto
Excidium stragemque ferens, quis fortiter ausus?
35Quis tulit auxilium Italiae, rebusque Latinis?
Non rex ullus, opus Marii fuit, ipse levatis
In Boream signis quasi contra fulmina et atram
Tempestatem actam a Scyticis Aquilonibus Auster
Fortior, extinxit strepitum, passim imbuit Alpes
40Sanguine barbarico, et temeraria repulit arma.
Tu quoque namque fidem facit his tua missa per orbem
Gloria tu decus Italiae in sublime tulisti
Dum pubescis adhuc. Sic et cunabula circum
Repentes puer elisit Tirinthius angues.
45Maius opus vicisse homines, qui fusa per auras
Omnia per mare, per terras animantia vincunt.
Nec tamen haec Gallorum odium te in bella ciebat,
Sed Mavortis amor, Laudumque animosa cupido.
Nam cum fama volans Gallos excellere in armis
50Diceret, invenisse fuit tibi dulce potentem
Ferre tuas hostem vires ardentia corda.
Pugnaces Gallorum animi cognoscere robur,
Te fecere tuum, tali tua ab indice virtus
Declarata ducum prima in sede locavit.
55Viribus amissis (quid enim non vera fatemur
Contra etiam nostros) tali in moerore iacebant
Ignavi resides genus insuperabile Gallos
Esse rati et vano pugnae se accingere nixu
Confessi confidebant prudentiae et armis.
60Tu fractos reparasti animo, tu frigida corda
Inflammasti animans lituos et mortua rursum
Classica terribiles faciens attollere cantus
Languida segnicies, et vultu degener atro
Elinguisque pavor scabros hebetaverat ense,
65Et mutilas nostri ferro exarmaverat hastas.
Tu gladios in cote acuis, tu splendida reddis
Spicula, tu nitidis cunctos mucronibus armas.
Denique si verum fas est defendere nostrum
Est imbelle genus sine te. Qui bella gerebant
70Inclyta, Barbariemque intra sua claustra tenebant,
Ut patres atavique tui, modo Feltria gens, et
Sphortiadae cecidere omnes, te numina solum
Concessere omnem Italiam, reparare potentem.
Nec solum Italiam, sed et omnia regna per orbem
75Quae Turcus quae usurpat Arabs, quae abscondita circum
Littora Hyperborei Scytha possidet ultima mundi.
In tantam tua vis, nos, spem levat, ista fatentur
Posse tuis fieri auspiciis ipsae quoque gentes
Barbaricae, et solum trepidant te Thracia regna
80Atque Damasceni fontes, et flumina Memphis.
Maiores exempla tui tibi magna dedere
Militiae, sed tu natis maiora relinques
Maeoniis referenda modis, Heliconiadumque
Nympharum aeterno mittenda in sydera cantu.
85Et tua post obitum quondam laetabitur umbra
Tam clara se in stirpe locum tenuisse supremum,
Ac potuisse armis decus immortale mereri.
Sub pedibus spectabit enim tot millia regum,
Atque Ducum, quod non defendet purpura, quando
90Orbe alio virtus et non fortuna triumphat.
Ergo ad opus sublime leva secura laborum
Pectora, nam nulli possunt tua ferrea corda
Atque tuum foelici afflatum sydere corpus
Frangere terrores, aut extenuare labores:
95Arma cape, et primas inter te ostende phalanges,
More tuo hostili spargentem sanguine campos,
Et sternentem acies, ac fulminis instar euntem.
Magnus ad excidium Troiae quaesitus Achilles,
Et sacer Oiclides eruenda ad moenia Cadmi.
100Scipio ad interitum Carthaginis. At tibi longe
Maius opus fortuna parat. Simul omnia namque
Ad Libyae atque Asiae regna evertenda vocaris.
Tantus honor grandes animos ac corda suapte
Natura generosa potest in bella movere
105Vel gratis, sine militiae stipe, gloria quando
Immortale bonum, quod in omnia secula vitam
Prorogat, et sat sunt animis ea praemia magnis.
Tune igitur potes in tanto molimine rerum
Stertere? Et in plumis prosternere mollibus artus?
110Tune potes segnis lituos audire sonantes?
Hinnitus tot aequorum, hastas tot cernere, longis
Ire tot ordinibus turmas splendore micantes
Ferreo? Et undantes rutilanti in vertice cristas?
Et neque tanta tuam rapient spectacula mentem?
115Non ita consuerunt animae quas inclyta fama
Sollicitat, quae immortales evadere certant.
Quas Deus aeterno statuit succedere regno
Maximus Alcides quaesitum immania monstra
Ibat, et arma ultro non invitata ferebat.
120Qui pro Marte regit nunc bella Georgius, ultro
Non prece, non precio tam formidabile monstrum,
Atque Draconem atro tollentem grandia hiatu
Guttura perfodit directo in pectora conto.
Est aliud quod me tibi commemorare coegit
125Sanctus amor quo te sequor, et genus omne tuorum.
Est insigni tibi radiis accensus Apollo,
Omne agendarum non aspernabile rerum.
Vitali Sol luce solum, sol temperat alta
Aequora, sol nubes abigit. Sol grandia corda
130Parturit et medius sedet inter sydera fultus
Hinc tribus hinc aliis totidem fulgentibus astris
Instar Regis agit stellas, et temperat orbes.
Sol Pythona suis monstrum tam immane sagittis
Sustulit, et omne genus tanto hoste levavit.
135Vis tua sol, Python rabies Nabathaea, venenum
Thraicium, quod so, tuus ima in tartara trudit.
Adde quod adversis luna est insigne Tyrannis.
Astrum luna fugax, tenebrarum et noctis amicum,
Foemineum, sterile, umbrosum, mutabile, vanum,
140Adde quod ut victis Romani a gentibus olim
Nomina traxerunt, sic te quasi viceris illud
Ecce genus, nostra haec appellant secula Turcum.
Saepe Deus solet in voces descendere vulgi,
Multaque divinant communis murmura famae.
145Suspicor haec igitur gravium spectacula rerum.
Et cito mittendos in lucem ostendere casus.
Unde tibi aeternae flagrent incendia famae.
Te magni, cum tempus erit procedere in hostem,
Ambibunt reges, teque ad sua quisque vocabit
150Castra Ducem, Virtus illic tua numinis instar
Omnia fortunabit, eris praefectus agendis
Omnibus, ut celsa residens in puppe magister.
Te Hispani, Gallique colunt, descendit in ima
Corda hominum virtutis amor, nec in hoste videri
155Non laudanda potest, tua nomina magnus adorat
Caesar, et immensis dominans Alemania campis.
Italiae vero in te uno sua vota locarunt.
In te unum vertere oculos, in te anxia corda.
Teque suum appellant, Assertoremque Ducemque
160Nec quicquam te maius habent, te respicit unum
Nostra salus, age, suppetias fer turbine tanto
Iactaris, mundoque humerum suppone ruenti.
Viribus Alcidem referens et grandibus ausis.
An potes, et si alios forsan contemnis, honorem
165Ausoniae, atque preces ita nil curare tuorum?
Nos quibus est aetas gravis atque infirma senectus,
Semper ad ardentos pro te vigilabimus aras,
Ac multa superos prece sollicitabimus omnes
Ut te consortem, fratres et pignora servent.


14. AD OMNES EUROPAE PRINCIPES, | AC POPULOS CHRISTO FIDELES

Magnanimae Europae gentes advertite nunquam
Vos Asiae Libyaeve armis potuisse domari,
Romanos nondum facto, sed adhuc ineunte
Imperio, reque infirma, Carhaginis altae
5Subvertisse arces, Aphros domuisse, potentem
Mox Asiam contra signis victricibus isse.
Et positi Europae supremo in limite Graii
Toti Asiae soli potuere obsistere. Persas
Cum Persisque simul totum fudere orientem.
10Mitto Phryges, mitto ardentem lucente per omnes
Agaei fluctus flammarum lumine Troiam.
Undique compertum, quotiens est fortiter actum
Subiecit pars una duas, pars una duabus
Vi maior quanquam orbe minor, quo Graecia Turcos
15Nunc vastata ferat, facit hoc in curia nostrae
Gentis, inops animi, veteres oblita triumphos.
Prostituens hosti sese suaque omnia regna.
Belliger Augerus Phrisiis qui erupit ab oris
Agmine cum magno, docuit nil esse negatum,
20Quando regit virtus animos, mortalibus ausis.
Venit ab Oceano, penetrans Germanica regna,
Transiit Italiam, secuit mare, Punica cepit
Littora, per deserta means inaquosaque rura.
Rura ubi serpentes habitant, ubi regulus inter
25Mille Cerastarum stabula immanissima regnat,
Sunt ubi maiores vastis Elephantibus Hydri,
Misit Aethiopum steriles vestigia campos.
Oceanumque alium cernens tentoria fixit
Sydere sub Cancri supremae in margine terrae.
30Illic imperium statuens in sede locavit
Iannem Rege satum Phrisio cognomine Prester,
Qui comes in tanti fuerat molimine belli.
Posteritas eius septem iam secula vincens
Regnat adhuc late extendens confinia ad Austrum,
35Unda ubi secretos haurit Nilotica fontes
Cernite ut ipsa suis voluit cum viribus uti
Bethygenas pepulit, pugnax Hippania Mauros.
Nunquam tanta fuit (modo sit concordia) virtus
Christigenae vobis. Odia inveterata facessant.
40Sint sedati animi, sit concinnata voluntas.
Pendet ab his tantum, vestrum est telluris et undae
Imperium, facimus si conspiratis in unum.
Talibus inceptis Deus aspirare paratus
Festinare monet, quod si contemnitis, huius
45Ultor erit vestri sceleris, talisque sequetur
Ultio. Quicquid opis vobis dare cogitat, hostes
Conferet ad vestros, eritis praeda obvia Turcis,
Assyriis, Medis, Arabis, Garamantibus, Indis.
Sed quid opus maiori animos accendere nixu?
50Christi omnes gens una sumus, Respublica Christi
Et vestris imposta humeris, lotum omnibus uno
Fonte caput, Christo aeque omnes moriente redempti.
Omnibus una fides, unum cognomen, et una
Relligio, sit et unus amor, sit et omnibus una
55Optio, et assumptis idem labor omnibus armis,
Vincere non vultis vobis? At vincere Christo
Est opus, et reparare armis decus imperiumque
Ite in bella simul coelo duce, et auspice Christo,
Atque triumphatis spirate ad Olympica terris
60Regna, ubi mercedem referet Deus omnibus amplam.

1 OBIURGATIO CUM EXHORTATIONE, | AD CAPIENDA ARMA CONTRA INFIDELES

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: