Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. mortem esse naturalem

Naturale mori magis est quam vivere: vitam
Quisque potest, mortem perdere nemo potest.


2. vitae brevitas

Labitur exiguo demissa foramine arena
Restat et in summa iam prope parte nihil.
Praeterit haud aliter lapsis melioribus annis
In nihilum properans vitaque nostra perit.
5Ite, voluptates, procul, o procul ite, caducae:
Crastina lux aufer contigerat quod heri.


3. quod epigrammata sua non sint lasciva

Quod lasciva parum mea sint epigrammata carpi
Malo ego quam quod sint illa pudica parum.


4. in nequissimum quempiam

Magnificus qui magna facit si iure vocatur,
Esto parvificus tu quia parva facis.
Aut quia cunctorum es bipedum nequissimus, esto
Nomine pravificus conveniente magis.


5. vulgaris in sternutantes vanitas

Nemo si "salvus" pedenti dicit amico,
At sternutanti quilibet e populo,
O quam miranda est stulti imprudentia vulgi!
Nonne anima spirans exit utroque modo?
5Sternutet, pedat, ructet quis: dicere quicquam
(Hoc natura facit) desine, turba rudis.


6. in monachos puellae cadaver deglutientes

Parcite virgineum, monachi, temerare pudorem
Nudaque sarcophago reddite membra suo.
Egregiam stupidi faciem teretesque papillas
Spectatis, ventrem, crura, labella, genas,
5Pubescens sine labe femur, genitalia claustra,
Tergum, umeros, clunes, Pygmalionis ebur.
Si pietas vobis, reverentia siqua pudorque,
Incorruptum esto corpus ut ante fuit.
Sit vivas stuprare satis quascumque potestis:
10Mortua sint saltem corpora tuta decet.


7. cur lascivias epigrammatis suis caveat immiscere

Nullas quod Veneres Cupidinesque
Nec dicteria nec iocos procaces
Nec convivia delicatiora
Blande miscuerim meis libellis
5Vatum more epigrammatariorum,
Quidam me modo criticus notavit.
Sanctarum ratio est habenda legum,
Quales pro pietate Christiana
Hoc aevo colimus severiore.
10Nunc lascivia turpis improbatur,
Saevis moribus abstinere oportet
Potare et grave crimen helluari est.
Hoc blandus redeat Catullus aevo:
Mellitos oculos tuos, Iuventi,
15Et te, Lesbia, basiare cesset.
Uxor, vade foras, nimis pudica,
Numquam dicere Martialis ausit.
Aetas quaeque suo est colenda more.


8. mensura hominis ex Plinio

A summis digitis spatium dextrae atque sinistrae
Est hominis plantas quod summo vertice ad imas.


9. humanae vitae miseria

Hoc nihil in mundo est praeter nascique morique,
Interea vero multa sinistra pati.


10. de Faustina

Non est quod gestat collo Faustina monile,
Est quae captivos firma catena ligat.


11. de Fortuna

Dat quoi vult, adimit quoi vult Fortuna. Quid ergo
Trister? Quod mihi deest cum volet illa dabit.


12. de sua tristitia

Sollicitis frustra caelum mutatur inane,
Mens eadem ruri est quae modo in urbe fuit.
Affectata diu turbantes otia curae
Hinc illinc surgunt; nil loca grata iuvant.
5Nunc mihi succurrit quam grandis filia, quam sint
Angusta nati condicione duo,
Quam simul ingentes augescant undique sumptus,
Quam fiant inopi lucra minora foro.
Exhilarant animos Tempe non Thessala tristes;
10Curae absint: quovis dulce manere loco est.


13. ad hirundinem

Quoi (rogo) tam dulces modulos effingis, hirundo,
Quoi matutinum garrula dicis "ave"?
Nocte inter lacrimas misere gemitusque peractos,
Lucifero Eoum praeveniente iubar,
5En ego fata queror defuncti tristia nati,
Fletibus assiduis nec modus ullus inest.
Ipsa foves caros solito modulamine fetus:
Heu quanto melior sors tua sorte mea est!


14. ad amicum

Non amo te propter tua munera, dulcis amice:
Grata mihi tua sunt munera, te quod amo.


15. de Pamphilo

Quod tua legitimo nupsit Telesina marito,
Uxorem quaeres ducere liber homo.
Idem animus mansit, mutatum est, Pamphile, crimen:
Concubitus simplex cessit adulterio.


16. de marito qui cum uxore obiit

Vir poterat iuvenis praesenti enare periclo,
Obruta cum vastas prora subiret aquas.
Coniugis amplexu dulcique retentus amore
(Quid non cogit amor?) passus et ipse mori est.


17. contrarium disticho Martialis

Inter quadrupedes vitulus, me iudice, lactens,
Inter aves palmam pipio pinguis habet.
Exerce leporem cursu; dare sibila doctus
In cavea turdus nobile munus erit.


18. ad Donatum

At, Donate, mihi dederis si dona frequenter
Talia, non Dorus, sed Polydorus eris.
Coeperis iis quaedam si parvis addere magna,
Et Polydorus eris et Megadorus eris!


19. de pace exoptata

Pristina si redeant optatae commoda pacis,
Candida si posthac fulgeat ulla dies,
Ausim vicinum fatis imitatus olorem
Non opico quaedam scribere digna sene.
5Sin adversa suo pergit fortuna tenore,
Ingenium stupidus torpor obibit iners.
Dulce melos repetit florenti vere canora
Daulias, hiberno frigore muta silet.


20. obitus catelli Hispani

Dum stimulat trepidos praeceps auriga iugales
Et temere accelerans obvia nulla cavet,
Deliciae Hispano catulus de semine nostrae
Occidit obtritus praetereunte rota.
5At semper quaecumque mihi est oblata voluptas
Protinus ex aliqua parte dolenda venit.


21. quid sit iustitia

Iustitia est constans atque inconcussa voluntas
Unicuique suum ius bene distribuens.


22. ornamentum speculi

Quid tantum speculo tumes inani?
Hunc fastum cita detrahet senectus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: