Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nulla quies igitur nostris erit obvia rebus,
Care parens? Omni semper de turbine surget
Turbo recens? O iam felices funere fratres!
Haec mea sors gravior, cui sedulus ordo laborum
5Imminet et nunquam conserta pericula parcunt.
Civibus exclusis iis, quos adversa tenebat
Seditio, rebar pacem restare quietam.
Id secus est, muris externus et ingruit hostis
Et per aperta vagus populatibus omnia miscet,
10Quis modus? Aut quid iam superest? Ego solus in armis
Semper ero? Nunquam iocunda pace fruemur?
Invideo, germane, tibi! Lux illa suprema
Me potius premeret, me ferrum hostile petisset!
Tum genitor: Suprema mihi, servate, voluptas,
15Nate, quid in furias ageris? Tantane malorum
Mole caput premitur, ut eas in taedia vitae?
Quae si non aliam causam pietatis haberet,
Me ne desertum faceres, optanda fuisset;
Insuper ut patriae, quae meque tuosque tenebit,
20Ne videaris opem solitam lumenque negare,
Denique templa, deos, socios, ingratus amicos
Fallere supremis et abesse laboribus urbis,
Quae, te sola vocat, solo suspirat in uno,
Cuius ope atque opera pridem servata revixit:
25Huic tu crudelis curam officiumque negabis?
Nec venit in mentem, quod fratrum prima tuorum
Debita, quae patriae servandae opera atque labores,
Cesserunt uni, qui sis e gente superstes?
Nec decus illorum, nec te tua gloria lassum
30Esse velit, pulchris vivum et desistere rebus.
Forsitan et superi, pridem qui multa dederunt
Et dare plura parant, hac te, mi nate, redemptum
Iusserunt causa, foret, ut qui tristia bella
Quique supergressos quiret tolerare labores,
35Praesertim res dum tenerae et sine robore vires
Non cepere suas mox praemia celsa daturi.
Tu modo servatum levis indignaris honorem?
Et malles tibi non uni, sed dulcius ullo
Cum consorte datum? Longe mihi dissimilis mens,
40Nec placet alterius iungi mea facta labori.
Sed decus esse meum, mentis quo robora quove
Corporis accedunt vires, nec vivus et audax
Dividere in plures, qui malit laudis honestae
Praemia, si solus queat exhaurire laborem.
45Multa prius, fateor, gessisti et magna, sed ultor,
Sed mihi, sed patriae. Superest, quod munus agatur
In commune tuis, illi quoque et omnibus aequum.
Haec tibi cura datur, quod adest, qui spondeat, alter
Nemo satis, modo tu clarum ne linque laborem,
50Qui non longus erit, fors intolerandus et hosti.
Nam cum bella premant Venetum, nos denique missos
Fecerit et tantis par non erit undique rixis.
Vicisti primos, vicisti, nate, secundos,
Tertius hic superest ex longo ardore tumultus.
55Huic modo terga dabis, qui fert tibi, nate, coronam?
Turpe erat initio cadere, at nunc turpius omnem
Spem fraudare datam vel perdere laudis honorem.
Nec tibi, quod fratres absint, praestare minora
Iuverit officia, immo unum pro fratribus esse,
60Fratribus immo unum totos implere labores.
Quae fortuna parat, dona haec ne spreveris, urge
Fortunam potius, te nosque attollis in astra
Et testare tuos non vi, sed fraude subactos.
Dixerat et iuvenis tactus genitoris amore
65Consilioque recens redit ad praeclara resumptis
Viribus ac sese rebus partitur honestis.
Hinc firmare suos, hinc hostibus obvia ferre
Arma, simul patriae conquirere commoda; quippe
Tot bellis, tot dissidiis, tot quassa ruinis
70Publica res opibus caret atque incommoda crescunt.
Magna haec, sed maior nostris obiecta periclis
Culeo causa venit, qui, tanquam vinceret hostis
Nostra sibi, nunquam cessat, quin nocte dieque
Cursitet in portas, muros circumsonet armis:
75Vir ferus et nulla victus pietate vel ira.
Magna est in patribus dissensio, quatenus illi
Obstetur, mussant, possint quem ponere contra
Mansurum - et solus Galeatius obditur illi.
Nec bis terque malum hoc illum comitesque fatigat,
80Sed plerunque una bis terve in luce recurrunt.
Vulnera multa ferunt, nec abit sine sanguine victor
Hostis ab insidiis quanquam praestantior urget.
Noctibus hic etiam duros quandoque tumultus
Concitat et non est numerum repetisse laborum,
85Nec breve tempus in haec discrimina vertitur, intra
Urbem etiam positis castris sua tecta relinquunt
Atque hortos plateasque tenent et templa deorum
Armati, ad subitos possint ut adesse furores
Tempore quo plures, ne qua otia rebus obesse,
90Sola munditie nudarunt corpora semper
Vestiti, ne qua ingrueret violentia et iidem
Armati somnos capiunt epulasque merumque,
Armati curant et vulnera. Qualis in illo
Et status et requies urbis foret, excute tecum,
95Haec quicunque legis, mihi nanque miserrima visa est.
Precipueque ducis, qui nocte dieque vocatus
Circuit et nullo finit sua coepta labore.
Sex haec exierannt iam mensibus, undique cives
Fessi deficiunt et vulnera multa premebant,
100Unus et in tantis restat dux integer actis.
Non quia vitaret pugnas: nam primus in omni
Turbine concurrit, nec tantum pugna dierum
Excitat hunc, sed praesidiis effusa per agros:
Ne pereant messes, turba hunc plebeia fatigat.
105Tot tamen in pugnis tantisque laboribus ille
Integer et vivax mansit, - mirabile dictu -
Credo per auxilium patriae indulgente Minerva.
Iamque malum non Bononiam solam afficit, immo
Tangit et adversos Insubres, acrior hostis
110Insultat Venetus traiectaque flumina nullas
Effecere moras et campo liber aperto
Fulminat et pavidos ubicunque incursat agrestes.
Dux igitur cernens clades et damna suorum
Cogitur extremis revocare a finibus omnem
115Militiam, ut validis opponeret hostibus agmen;
Culeoque auxiliis prior expectatus et ire
Iussus abit fessisque aperit spiramina rebus.
Non ea longa quidem, verum opportuna locoque
Commoda. Mox se alius, sed lenior intulit hostis,
120Ferratus Guglielmus; at hic minus asper amansque
Nominis et grandi qui protinus aere repulsus,
In partesque operum Veneti Lidique fuerunt.
Otia respiciunt paulatim optata, repente
Ni se collectis latrunculus impiger atrox
125Anguigeroque gerens morem furialibus ausis,
Viribus aequales traxisset in arma catervas,
Excitus infernis rueret Franciscus ab oris
Bononiae fines agitans agrosque quietos
Desertorque novas traheret prope perditus artes,
130Ingenio bellator atrox dextraque timendus
Et qui splendoris cupidus sibi nobile nomen
Arroget et malit se Gambacurta vocari
Samodiam vallemque premens incursibus omnem.
Haec mala cum primum patribus quererentur agrestes,
135Quaeritur et non est aliquis, qui pondera tanta
Appetat et rursus Galeatius actus in arma
Militiam comitesque legit. Iannesius ultro
Primus adest et, qui nunquam ductore sub illo
Arma pavent, alii, quibus est praestare sub armis
140Officium et duros mos est perferre, labores.
Accipit a patribus tanquam dictator honorem
Imperiumque tenax et quae monimenta docerent,
Ne quid in eventum, quod portio quaeque valeret,
Absit et omnis ager victori appareat illi,
145Praesto sit. Antiqui memoratur gloria facti
Samodiaeque locus generi fataliter illi
Servit et inde, suis maioribus orta diuque
Gloria vulgata est Marescottusque superbos
In convalle viros fregit lateque cecidit.
150His instructus abit, comites ex urbe frequentes
Quingentos rapuit pedites equitesque secuti
Quinquaginta, quibus ductor sit clarus et ingens
Braccius, antiquum Perusino a sanguine nomen
Qui trahit et meritis Baionibus addit honorem.
155His ita compositis Phoebo vergente recedunt
Oppidaque in noctem tenuerunt sacra Ioanni.
Illa quies data prima viris, qui luce reducta,
Cum semper numerus concresceret, inde profecti
Occurrunt aliis, quos Manzola rura domusque
160Armarant eademque iniuria pestis agebat.
Undique concurrit numerus, sic, gurgite parvus
Fonte cadit primo Rhenus, tum vallibus ortas
Accipiens vires maior descendit in arva,
Saepius et pavidos auctu prosternit agrestes.
165Octingenta super deterso corpora ferro
Lucida procedunt, nec adhuc Bazanus apertas
Iunxit opes; et erat locus hic infensior hosti.
Lux cadit et mediis nox est haec credita campis;
Et iam mane recens puro fulgebat ab ortu.
170Nec mora: festinus dux increpat, ipse frementi
Circumvectus equo laetis clamoribus ultro
Concitat; at quadrupes, veluti praesaga futuri
Signa daret, Pogius hinnitibus aera findit
Egregius spadix placidusque et pectore sensus
175Praecipiens domini; nam si credenda vetustis
Fabula, ceu Macedum fortunae regis ab alto
Bucephalus provenit equus, si Caesaris inter
Tempora natus is est, hominis vestigia plantis
Quem dicunt habuisse suis, si rebus acerbo
180Tempore Teucrorum Mezentii iussa secutus.
Quid mirum Pogium Calvo inseruisse potenti?
Hic tum bella regit, qui concitus inde per ora
Clamitat: O socii, iam rumpere tempus in hostem,
Si nomen fas est hostis meruisse latronem.
185Desertor fidei, Francisce, o proditor, o vir
Perfide, tune meos etiam experiere furores?
Expecta, efficiam, ne quem post proelia fallas,
Sed miseret comitum, quos hinc atque inde ruinis
Ferre potest insanus amor bellique tumultus.
190Atque utinam solus me solum in bella vocares.
Quanquam, fido deos modo causas Martis honestas
Et partes curare pias, ut nulla sequantur
Damna, sed et virtus operum sibi consulet ipsa.
Haec fatus dat signa viae celerique volatu
195Aspiciunt turres Bazani et montibus altis
Egressos properare viros, quos nota vocabant
Auxilia in partes, descendunt forte ducenti
Hique ad bella pares, nam caetera turba canistris,
Urnis ac modiis adsunt, cerealia dona,
200Vina cadis et farra sagis aliudque ferentes,
Quo se turba ferox recreat, mox rumpat in hostem.
Et iam compositis pedites equitesque duabus
Procedunt ad bella viis, modo copia detur.
Pars in plana data est, pedites equitumque manipli,
205Caetera per montem legio progressa secundum
Porrectam vallem spatiis non grandibus ibant
Subsidiumque suum cuique est post terga relictum.
Ut venere locos, ubi tendere vela solebat
Franciscus, deserta vident et in ardua montis
210Effugisse viros ablataque commoda pugnae.
Castellum obsessum tunc obsidione soluta
Gaudet et egressi coram venerantur amicos
Officiumque suum spondent montemque Budellum
Commendant ducibus hilares et iussa sequuntur.
215Ergo iterum iunguntur opes, quando obvius hostis
Non datur et cursu, quantum licet, alta capessunt.
Ille sed in summum percussus nomine montem
Territus exierat, nec enim Galeatius illi
Ante ignotus erat. Omni legione redacta
220Flectit iter retroque cadens per devia montis
Felsineos fugiens Mutinensibus errat in agris.
Ut montis tenuere viri sublime cacumen
Et videre fugae vestigia nota, retrorsum
Signa movent animo tristi, victoria visa
225Futilis et mallent bello et virtute peractum.
Talis ubi Rheno transmisso Caesar in agris
Germanos non inveniens, quos vinceret, inde
Anxius in Gallos vestigia lenta reflexit:
Qualis erat facies redeuntis et agmine toto
230Murmur et in superum convicia crebra tonantem.
Denique compositi in turmas patriamque revisunt
Et vultu veniunt laetos imitante triumphos.
Et iam fama viri, nec fallax gloria patrem
Movit apostolicum missaeque ad tecta tabellae
235Nicolai papae - Eugenio iam lumine functo, -
Ipsum ad templa vocant et sancta Palatia Romae.
Hic vir magnanimus rebus post terga relictis
Prospiciens ponensque modum comitesque parabat
Ornatusque novos, qui seque aliosque decerent.
240Addit equos, addit famulos; instructus abibat
Ingresso iam vere vias facturus acerbas.
Garellus Iacobus socius pariterque Rodulphus
Gypseus, inde Bedorus et hinc Florianus aguntur,
Presbyter ille domo, verum hic e sanguine Calvo,
245Iannesiusque simul Rocha, simul atque Ioannes
Pinacrus multique super, nec Maza relictus.
Viginti vectantur equis et quattuor altis.
Sex pedes est numerus iuvenum ad ventura paratus
Obsequia; egressi properant, nec tempore longo
250Post montes varios, post flumina, saltus et urbes
Transmissas altae viderunt moenia Romae:
Plurima Romuleos aperit lux acta penates.
Nox optata redit, terris Aurora labores
Fataque fortunasque novas et sensa reducens,
255His eadem, ast aliis multum diversa. Profecti
Bononia, quanquam mirati tecta virosque
Urbis et immensae vulgata pericula Romae
Imperiumque vetus patrum et veneranda sacrorum
Alloquia et turmas hic omni e gente coactas,
260Plus propria acta premunt. Et iam Galeatius alta
It fronte, ut sacras pastoris viseret aedes
Utque aditum faceret Christi viventis ad ora.
Id parat, id primum sequitur lucemque sequentem
Invenit huic operi studioque exire paratam.
265Multa movent animo, multis concinna requirunt
Dicta et facta modis, quae sint in laude futura:
Nec novere tamen, ad quale peragenda petantur.
Itur ad Atridem et pastor maximus ultro
Clara fronte bonus nihil est cunctatus; eunti
270Acceptoque venit facilis. Tum plura benignus
Offert atque virum trahere in sua vota laborat.
Ille autem veritus tanti certamen honoris
Fortunam meritumque supra pia dicta reponens,
Pronus agit grates et, quale meliora, minoris
275Aestimat et falsus de summo vergit in ima:
Tantus amor patriae, pietas ea sanguinis artat.
At pater officiis maioribus urere mentem
Aggressus, ne curta foret fiducia forti:
Etsi lentus, ait, fortunae ad dona videris,
280Monte nec egregia raperis, quae sponte feruntur,
Commoda ut accipias, titulo te ornare decoro
Constitui et donare, quibus suscepta per aevum
Sustineas; fors inde tibi praesentia surget
Mentis et incepto veniat fiducia dispar.
285Definitque diem, quo iussus in ora veniret
Exornandus eques toto plaudente senatu
Munera laturus pulcherrima; flectitur heros
Imperio divisque parat non deesse secundis.
Qualiter Aeneas divae responsa Sibyllae
290Cum peteret, nisus post omnia dona peracta
Arbitrium ducis expectans pendebat ab ore:
Talis ad indictam pendet Galeatius horam.
Dicta dies aderat; populi pars magna patrumque
Pontificis de more domos, tecta alta tenebat.
295Stabat apostolicus late venerabilis ordo
Et senior patrum chorus et pia turba ministrans
Auleisque nitet locus atque tapetibus altis.
Tali intus templo residens pater ille beatus
Induci mandat Galeation; ille iubenti
300Promptus adest affusus humi sacra ora salutans:
O sacra Nazarei facies, o publica rebus
Catholicis primo demissa potentia caelo,
Ut par est, affusus humi te servus adoro.
Ante quidem ardebam, sed mens diffisa, tenebat
305Ire ad conspectum hunc maiestatemque sacratam,
Pastor dive, tuam, quod enim bellator et atrox
Extiterim, permulta dabant, te ut, pastor, adirem.
Verum, ubi litterulis, sacra et pietate vocatus
Essem, liberius multoque libentius ipsas
310Intravique vias supplexque ad limina veni:
Expecto, quid sancta mihi tua iussa revelent.
Praeterea genitor Lodovicus et ipse senecta
Fessus et extremi metuens discrimina casus
Abs te, sancte, petit donata piacula culpae
315Ac poenae, ut tutos moriens intrare recessus
Possit, et ipse tibi iam deditus atque dicatus
Idque ego nunc supplex pedibusque affusus adoro.
Et quoniam ipse fui bellis immixtus acerbis,
Et permulta tuli, permulta pericula rursus
320Inieci adversis, - horresco dicere, - posco
A pastore pio veniam finemque malorum.
Haec sunt vota, parens, haec est mihi summa precandi
Ad sanctos emissa pedes pastoris honesti.
Arrisit pater ille sacer, tum vota benignus
325Excipit indultum tribuens natoque patrique,
Haec super adiiciens: Poscis non irrita, nanque
Vita mihi nota est omnis, Galeate, parentis
Vixque tibi magis est carus Lodovicus ubique
Maximus atque aequi iuris clarissimus auctor
330Aequus et ipse probans doctrinae exempla, verendae,
Nec, nisi vim patiens, a iusto abiisse paratus,
Fortis amansque boni, cautus metuensque deorum.
Tu quoque, - nam propior nobis aetate fuisti, -
Non malus inque dolos alieno crimine ductus,
335Cum prius officii sanctissima iura tulisses,
Dignus eras venia, quam dedimus. Inde vocati
Nostro te lateri coniungere vovimus, at tu
Abnuis; opto tamen, fias mihi iunctior olim,
Nec te poeniteat, nec me, si vota sequantur.
340Caeteraque, ut pridem statuit, iubet ordine duci.
Mox vero assurgens orator clarus et ingens
Verba facit laudemque canit praesentis et illas
Ob res pontificem ductum, nunc sponte vocatum
Sperantemque nihil statuisse ornare decora
345Militia atque auro meritum donare diuque
Ut queat in sumptus equitis fortuna manere;
Addere opes alias, nam gens ea nobilis ante
Casibus ex variis, civilibus obruta bellis
Attenuarat opes, virtutem extenderat ample.
350Finis erat verbis. Iurat solemniter heros
De more ac tactus, spinter, calcaria et ensem
Accipit auratus donativumque quotannis
Cernitur, in reditus munuscula plura parata.
Sed quod erat maius, sine re ne nomen haberet,
355Insuper huic donat castellum nomine Ocellum,
Quod dirimit ius pene pari discrimine et inde
Ferrariae finem crassisque paludibus urget,
Bononiense solum supero de margine claudit, -
Huius item tabulas bulla pendente relatas,
360Quae testentur eum gratis haec dona referre.
Ille quidem patriam mavult et pignora cara
Visere, sed pastor mallet consistere apud se
Tutelam rerum curatoremque salutis
Armorumque caput frenatoremque furentum.
365Et si mens hominum divinas colligat artes,
Hoc fuit utilius. Rebus tamen ille relictis
Eximiis grates agit et vestigia retro
Observata legit patriamque refertur in urbem.
Nec non et cives audito nomine laeti
370Occurrunt pompa celebri et gratantur eunti.
Ille etiam obscuros quosdam, qui laeta favore
Signa, darent, intus tanta incrementa dolerent,
Blandius alloquitur, caris amplexibus ambit
Atque his precipue felicia facta renarrat,
375Quo vel conciliet, vel decoquat acrius illos.
Moxque decem pueri fecundae gloria matris
Obvia turba patri procedunt: Maximus horum
Est Agamemno, patrem primus qui fecerat, alter
Theseus insignis forma et florentibus annis,
380Tertius ille ferox formaque invictus Achilles,
Quartus ab Herculeo nomen sortitus honore,
Quintus erat patrui dictus de voce Ioannes,
Sextus Iasonium referens splendore decorem
Tydeus, Antenor tum septimus, inde Laconum
385Ab rege octavus venit Agesilaus, abinde
Pulcher et egregius formaque insignis Iason,
Scipio postremus; piget enumerare puellas
Et quibus ante diem fata invidiosa fuissent.
Hi bis quinque patrem venientem occursibus ultro
390Excipiunt: hilares pueri blandiqui salutant.
Aspicit hos genitor gaudens et semina gentis,
Quique diem functi, veteres agnoscit in illis
Totaque pompa suos et se miratur in iisdem
Et maiore modo patrem complexa tuetur;
395Gratatur veniens, arridet turba favetque,
Non Alcibiades patriae cum redditus ira
Deposita aut noster magnus post Pontica victor
Regna triumphalem conspectior intrat in urbem
Obliquasque ferit mentes: O culpa maligni
400Sanguinis, alterius cur quisquam insultat honori,
Qui tremere et pulchros nolit tolerare labores?
Pessima mortali tabes inserta pudori.
Utque Lares tenuit, splendorem exercuit aptum
In quoscunque hilaris convivia laeta resumens.
405Proxima coniunctis data tempora; publicus ordo
Instauratur et hic medius sua commoda curat.
Exponit, quae facta forent, quibus ipse beato
Pastori meritis, quibus et per saecula donis
Obstrictus, quae plura volens donanda reliquit
410Castellumque petit, cuius monimenta tulisset.
Caetera componit, requies post illa secuta est
Otiaque invidiam populi movere deorum.
Rursus bella fremunt hostesque furoribus instant
Et placandus erat pastor, ne staret in ira:
415Nanque illo mandante vagi per nostra furebant
Iura equites, densos et Mantua miserat hostes.
Deficiunt patres, nemo est, qui coepta salutis
Aut reperire queat, sive integrare reperta.
Nec cessare sinunt iniecti finibus hostes
420Totque oppressa malis languebat curia, nullae
Apparent artes. Ubi tum sapientia gentis
Nota? Silent omnes. Galeatius ergo paventes
Confirmat patruumque rogat mandata subire
Pontificemque sibi cupere ac sperare benignum.
425Ille refert: Faciam, si tu mihi vinctus eodem
Pressus honore venis et limina sancta revisis.
Erubuit dicto Galeatius et tamen inquit:
Haec si nostra salus poscit, non deero saluti,
Si placet hoc aliis. - Ea vox audita levamen
430Mentibus exhibuit, fiunt decreta senatus.
Ergo Dionysius Castello et Calvus ad ipsum
Pontificem missi capiunt monimenta fidemque
Instructique vias ineunt Romanaque tecta
Quamprimum celeri tendunt intrare volatu,
435Iunior et quoniam Galeatius ordine dextro
Praemittitque senem sequiturque iubentis honorem.
Nanque senex sapiens, facundus et urbis amator,
Id, quod erat, patriae censetur et omnibus idem
Carus et in populo multum qui polleat idem,
440Longe aetate prior primos expendit honores.
Multa quidem senior, postquam pervenit ad urbem,
Fecerat, aut potius temptaverat; invia prorsus
Omnia reppererat votis inclusa suorum
Pontificisque animus fervebat turbidus ira.
445Diffisusque senex, quando nil proficit: Esto,
Care nepos, sperem te nil quoque perfecturum,
Experiare licet, num sit tibi gratia maior.
Caetera sunt Calvo temptata pericula; solus
Leniit et faciles commovit principis aures.
450Sic redeunt hilares et voto compote rursus
Carus et in populo fulget Galeatius ingens
Omnia pro patria dura expugnare paratus.
Ecce iterum Venetis exercitus alter ab oris
Transit in Etruscos, cui dux Picininus et idem
455Bononiae infensus Iacobus fortisque feroxque
Et qui iura patris repetatque urbemque reposcat
Et velut insultans. Trepidant populusque patresque
Insubrumque ducis vires et foedera poscunt.
Iamque aderant equites ducibusque armisque parati
460Compositique tenent fines, qua se hostis agebat.
Quaeritur iis aliquis legatus ab urbe, per omnes
Qui possit, populos victumque aditumque parandum
Praebere et geminas inter se adiungere vires.
Et multi trepidant invadere munus. In uno
465Respirat populus, illum suadentque iubentque
Decerni et rursus Galeatius actus in arma.
Ille igitur populo nec moriger esse recusat,
Commoda nec spernit patriae rebusque paratis
Hanc quoque militiam exequitur, nec fallit amicos.
470Et rem teste gerit mundo sapienter, amice,
Constanter ducibusque ipsis laudatus abunde.
Nam neque vigiliis, non ille laboribus ullis
Parcit et impensas duplicat proprio aere luendas
Alloquiturque duces, suadet, confirmat, honorat
475Interdumque monet, cunctis velut imperet armis:
Tanta viri gravitas, tanta est constantia mentis.
Hic habitus rerum cum pervenisset ad hostem,
Terruit et, quanquam multa sub nocte minatus,
Non tamen ausus erat sese committere pugnae,
480Flumine divisus parvo Galeatius illum
Non visum dare terga fugae nudata coegit -
Et disciplina victus sese inde removit.
At hic eventu laetus formidine dempta
Invitatque duces propria ad tentoria caros
485Et regum privatus agit convivia, tantus
Confluxit numerus tamque omnibus omnia plene
Feceruntque satis votisque accepta fuere.
Insuper et ducibus donis ubicunque benignus
Obstrictos meritis vinxit per saecula longa.
490Carior et parto rediit post multa triumpho,
Hostibus exclusis, defensis protinus agris,
Atque duces equitesque omnes dimisit amicos.
Maximus ille, duci primus qui restitit Afro
Non hoc utilior, non hoc sapientior urbi
495Consuluit patriae bellis et pace verendus.
Haec sunt digna viris opera, haec virtutis avitae
Ducta per exemplum patriumque beantia nomen.
His Calvus nituit, cum caetera turba iuberet:
Ite per opprobria et capiti insultate verendo,
500Neve timete deos, hominum neu sensa timete.
Pluribus interea Lodovicos mente refectus
Hostibus exclusis, claris et honoribus auctus,
Pontifici acceptus, vitae securus ademptae,
Cernens et natum tanto splendore nitentem
505Donatumque bonis, felicem prole, secundis
Undique fortunis cumulatum, in sidera mentem
Tollit et: O superi, grates cuncti, inquit, habete,
Qui mihi plus meritis, votis plus, omnia plena
Fecistis prolemque meam vidisse beatam
510In patria victis immanibus atque repulsis.
Vix equidem, nec amara mihi post ista dabuntur
Funera. Christe, tibi meque et mea semina mando.
Quid non sancta fides queat impetrare? Repente
Lux exorta domum percurrit et alta modeste
515Culmina concussit; novit sapientia, quidnam
Haec portenta velint et quod poscatur Olympo.
Componit placidus sese modicoque calore
Praeter consuetum correptus ad ultima mentem
Vota parat. Nox illa cadit; quae deinde secuta,
520Pulchra dies rebus scribendis. Deinde vocandis
Ad sese pueris et pulchra voce monendis
Exacta est. Fax prima patrem vocat inde sacrorum
Seque recognoscit, veniam petit, accipit ultro
Sacramenta volens et se committit inungi.
525Parva mora est, rectus componitur, inde modesto
Suspirans gemitu flatum dimisit anhelus.
Nemo putet functum, servata est gratia frontis.
Ac velut intentus curis iacet, esse soporem
Quis putet, usque adeo fuit illa in morte verendus:
530Exprimitur de more dolor luctusque modestus
Funditur et totam percurrit nuntius urbem:
Occubuisse virum sapientem et honore beatum,
Magnanimum Lodovicum et Calvae gentis honorem,
Semper patricium caput auctoremque senatus,
535Iuris et humanae cui maxima gloria vitae.
Conspirant animi noxque illa tenacior usque
Visa; volant omnes tantum producere funus
Intenti obsequiis; fervet via; cuncta parantur
Instrumenta, quibus celebrari funera mos est.
540Et iam clara dies aderat, iam turba vocatis
Ordinibus properant. et adest prior ordo senatus.
Mox et doctorum splendor sub nebride sacra
Convenit atque locis distinctius omnia fiunt.
Conventusque omnis coeunt et rite sacrorum
545Pompa aderat, capulo senior compostus honoro
Tollitur et celsus supra capita alta levatur.
Velamenta tegunt pretiosa volumina circum
Sacrarum legum capiti pedibusque locata.
Effertur, media venerandi sistitur aede
550Dominici de more patrum, quibus ante sepulchra
Hic sacrata forent. Ibi conciliator honestae
Exponit numeratque loco praeconia vitae.
Caetera rite, quibus res haec consuevit, aguntur
Et felix tumulo componitur. Inde profectus
555Retro domum repetit pompa comitante suorum
Et quos atratos mors haec pulcherrima fecit. -
Successit Laribus heres dominusque relictus.
Et iam patre carens Galeatius inter amicos,
Inter coniunctos praestans et honore verendus
560Componit, quae fessa domi, quae tempus amicis
Prospicienda dabat paucisque inclusus agebat
Noctibus. Inde, ubi iam ratio iamque urbis erat mos,
Proripit in medios et habet, quae curia patres;
Hunc quoque de numero recipit pro patre creatum.
565Nam quanquam meritis excesserat omnia signa,
Non tamen ante fuit numero signatus in illo:
Clarus eques, patriae vindex verusque senator
Virtutis pretium demum tulit integer, altus
Et bello invictus tutaque in pace fidelis.
570Hactenus, ut potui titulis decus addere dignum,
O vir Calve, tuis, feci sine fraude libenter,
Et faciam, dum vita comes, nec me ulla vetabunt
Iussa verenda tuum mandare ad sidera nomen:
Haec te Musa prior, haec te suprema sonabit,
575Nulla mihi sine te quaeretur gloria dictis.
Angimur usque tamen, Galeati, carmina quod sint
Nostra minora tuis meritis eit honoribus. Inde
Nunc breviora damus, quod, si fervente iuventa
Mens ea venisset nobis, melioribus ambo
580Staremus tabulis incisi adamante perenni.
Tu facere ingenium poteras, ego verba canoris
Reddere digna modis, nunc me mea deserit aetas,
At tua facta queunt alium meruisse poetam,
Vel sine vate tuis effulgere fama triumphis,
585Quae te clara satis per totum praedicat orbem.
Interea exiguis numeris contentus abito,
Maxime vir sacris non indignande cothurnis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: