Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Heus heus, tacete, sultis, vos, ego ut loquar.
Nam nostra conducta est huc lingua, vestri oculi;
Vos spectare decet, nos loqui et fabulam agere.
Alioqui, capite ipsi hunc ornatum scenicum,
5Atque exporgite lumbos: tum nos sessum ibimus,
Spectabimusque nos taciti, aut ridebimus,
Vel si frigebit actio dormitabimus.
Comoedia, Menoechmos acturi sumus,
Lepidam et iocosam et elegantem ut nihil supra.
10Sed mendosam alicubi tamen culpa temporum.
Inerunt in ea nonnulla ne nobis quidem
Satis intellecta, sed haec erunt pauca admodum;
Quae si minus placebunt auribus expuite,
Aut devorate ceu soletis catapotia.
15Romanus est hic sermo, romani sales;
Nihil invenustum aut ineptum et graeculum,
Quale solent nugari molitores caeteri:
Quorum nec ullis versibus comoediae
Nec argumento constant perplexabili,
20Nec quicquam habent comoedie praeter titulos,
Nec ipsae secum congruunt, nec adest fides
Rebus agundis ac nec personis indoles;
Tantumque si quid furtivum est in eis placet,
Quippe alienis insidiantur laboribus.
25Velim equidem nostra ne placeat quibus haec placent.
Facient profecto maiora operae praetia nunc
Longe adulescentes isti, siquidem insueverint
Puro sermoni Romae urbis vernaculo,
Cuius habetur Plautus hic noster pater,
30Quam si magistris freti trivialibus
Linguas tenellas polluant stribiligine;
Siquidem ita traditum est a laudatis viris:
Latine vellent etiam si Musae loqui,
Nullis usuras nisi plautinis vocibus.
35Quod si qui clamitent nos facere histrionicam.
Atque id reprehendant, minime diffitebimur;
Dum nos sciant disciplinam antiquam sequi:
Etenim formandos comoedo veters dabant
Pueros ingenuos, actionem ut discerent.
40Sed qui nos damnant, histriones sunt maxumi;
Nam Curios simulant, vivunt bacchanalia:
Hi sunt praecipue quidam clamosi, leves,
Cucullati, lignipedes, cincti funibus,
Superciliosum incurvicervicum pecus;
45Qui quod ab aliis habitu et cultu dissentiunt,
Tristesque vultu vendunt sanctimonias,
Censuram sibi quamdam et tyrannidem occupant,
Pavidamque plebem territant minaciis.
Sed iam valete, spectatores, et gregi
50Favete nostro; vobis quod vortat bene.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: