previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Gripvs

Quam mox licet te compellare, Daemones?

Daem.

Quid est negoti, Gripe?

Grip.
De illo vidulo:

si sapias, sapias; habeas quod di dant boni.

Daem.

Aequom videtur tibi, ut ego, alienum quod est,

5meum esse dicam?

Grip.
Quodne ego inveni in mari?

Daem.

Tanto illi melius optigit qui perdidit;

tuom esse nihilo magis oportet vidulum.

Grip.

Isto tu pauper es, quom nimis sancte pius.

Daem.

O Gripe, Gripe, in aetate hominum plurimae

10fiunt trasennae, ubi decipiuntur dolis.

atque edepol in eas plerumque esca imponitur:

quam si quis avidus poscit escam avariter,

decipitur in trasenna avaritia sua.

ille quí consulte, docte atque astute cavet,

15diutine uti bene licet partum bene.

mihi istaéc videtur praeda praedatum irier,

ut cum maiore dote abeat quam advenerit.

egone ut quod ad me allatum esse alienum sciam,

celem? minime istuc faciet noster Daemones.

20semper cavere hoc sapientis aequissimumst,

ne conscii sint ipsi malefici suis.

ego mihi cumlusi nil moror ullum lucrum.

Grip.

Spectavi ego pridem comicos ad istúnc modum

sapienter dicta dicere atque eis plaudier,

25cum illos sapientis mores monstrabant poplo:

sed cum inde suam quisque ibant divorsi domum,

nullus erat illo pacto ut illi iusserant.

Daem.

Abi intro, ne molestu's, linguae tempera.

ego tibi daturus nil sum, ne tu frustra sis.

Grip.

30At ego deos quaeso, ut quidquid ín illo vidulost,

si aurum si argentum est, omne id ut fiat cinis.—

Daem.

Illuc est quod nos nequam servis utimur.

nam illic cumservo si quo congressus foret,

et ipsum sese et illum furti adstringeret;

35dum praedam habere se censeret, interim

praeda ipsus esset, praeda praedam duceret.

nunc hinc intro ibo et sacrificabo, postibi

iubebo nobis cenam continuo coqui.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (37 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: