[21]
Mithridaticum
vero bellum magnum atque difficile et in multa varietate
terra marique1 versatum totum ab hoc expressum est; qui
libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum virum,
verum etiam populi Romani nomen inlustrant. populus
enim Romanus aperuit Lucullo imperante Pontum et regiis
quondam opibus et ipsa natura et2 regione3 vallatum, populi
Romani exercitus eodem duce non maxima manu innumerabilis
Armeniorum copias fudit, populi Romani laus est urbem
amicissimam Cyzicenorum eiusdem consilio ex omni impetu
regio atque4 totius belli ore ac faucibus ereptam esse atque
servatam; nostra semper feretur et praedicabitur L. Lucullo
dimicante, cum interfectis ducibus depressa hostium classis
est5, incredibilis apud Tenedum pugna illa navalis, nostra
sunt tropaea, nostra monumenta, nostri triumphi. quae6
quorum ingeniis efferuntur7, ab eis populi Romani fama celebratur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.