This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[47]
‘nam ut locus sine portu na-
vibus esse non potest tutus, sic animus sine fide stabilis
amicis non potest esse.’ in iis rebus, quae sub eandem
rationem cadunt, hoc modo probabile consideratur:
‘nam si Rhodiis turpe non est portorium locare, ne Her-
mocreonti quidem turpe est conducere.’ haec tum vera
sunt, hoc pacto: ‘quoniam cicatrix est, fuit vulnus;’ tum
veri similia, hoc modo: ‘si multus erat in calceis pulvis,
ex itinere eum venire oportebat.’
Omne autem—ut certas quasdam in partes tri-
buamus—probabile, quod sumitur ad argumen-
tationem, aut signum est aut credibile aut iudicatum
aut comparabile.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.