This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[18]
Qui autem omnia metiuntur emolumentis et commodis neque ea volunt praeponderari honestate, ii solent in deliberando honestum cum eo, quod utile putant, comparare, boni viri non solent. Itaque existimo Panaetium, cum dixerit homines solere in hac comparatione dubitare, hoc ipsum sensisse, quod dixerit, “solere” modo, non etiam “oportere.” Etenim non modo pluris putare, quod utile videatur, [p. 286] quam quod honestum sit, sed etiam haec inter se comparare et in his addubitare turpissimum est.
Quid ergo est, quod non numquam dubitationem afferre soleat considerandumque videatur? Credo, si quando dubitatio accidit, quale sit id, de quo consideretur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.