This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Tinguitur oceano custos Erymanthidos ursae,
aequoreasque suo sidere turbat aquas.
nos tamen Ionium non nostra findimus aequor
sponte, sed audaces cogimur esse metu.
5me miserum! quantis increscunt aequora ventis,
erutaque ex imis fervet harena fretis!
monte nec inferior prorae puppique recurvae
insilit et pictos verberat unda deos.
pinea texta sonant, pulsi 1 stridore rudentes,
10 ingemit et nostris ipsa carina malis.
navita confessus gelidum pallore timorem,
iam sequitur victus, non regit arte ratem,
utque parum validus non proficientia rector
cervicis rigidae frena remittit equo. [p. 28]
15sic non quo voluit, sed quo rapit impetus undae,
aurigam video vela dedisse rati.
quod nisi mutatas emiserit Aeolus auras,
in loca iam nobis non adeunda ferar.
nam procul Illyriis laeva de parte relictis
20interdicta mihi cernitur Italia.
desinat in vetitas quaeso contendere terras,
et mecum magno pareat aura deo.
dum loquor, et timeo pariter cupioque 2 repelli,
increpuit quantis viribus unda latus!
25parcite caerulei, vos parcite numina ponti,
infestumque mihi sit satis esse Iovem,
vos animam saevae fessam subducite morti,
si modo, qui periit, non periisse potest.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.