previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



O tua si sineres in nostris nomina poni
carminibus, positus quam mihi saepe fores :
te canerem solum, meriti memor, inque libellis
crevisset sine te pagina nulla meis.
5quid tibi deberem, tota sciretur in urbe,
exul in amissa si tamen urbe legor.
te praesens mitem nosset, te serior aetas,
scripta vetustatem si modo nostra ferunt,
nec tibi cessaret doctus bene dicere lector:
10hic te servato vate maneret honor.
Caesaris est primum munus, quod ducimus auras;
gratia post magnos est tibi habenda deos.
ille dedit vitam; tu, quam dedit ille, tueris,
et facis accepto munere posse frui.
15cumque perhorruerit 1 casus pars maxima nostros,
pars etiam credi pertimuisse velit, [p. 244]
naufragiumque meum tumulo spectant 2 ab alto,
nec dederit nanti per freta saeva manum,
seminecem Stygia revocasti solus ab unda.
20hoc quoque, quod memores possumus esse, tuum est.
di tibi se tribuant cum Caesare semper amicos :
non potuit votum plenius esse meum.
haec meus argutis, si tu paterere, libellis
poneret in multa luce videnda labor;
25nunc quoque se, quamvis est 3 iussa quiescere, quin te
nominet invitum, vix mea Musa tenet,
utque canem pavidae nactum vestigia cervae
latrantem frustra copula dura tenet,
utque fores nondum reserati carceris acer
30nunc pede, nunc ipsa fronte lacessit equus,
sic mea lege data vincta atque inclusa Thalia 4
per titulum vetiti nominis ire cupit.
ne tamen officio memoris laedaris amici,
parebo iussisparce timeretuis.
35at non parerem, nisi me meminisse putares.
hoc quod non prohibet vox tua, gratus ero.
dumque quod o breve sit!—lumen vitale videbo,
serviet officio spiritus iste 5 tuo.

1 perhorreret

2 spectaret corr. Heinsius

3 iam quamvis est vel q. e. iam corr. Naugerus (ς?)

4 Thalia voluntas

5 ipse

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (12 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: