next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

PROLOGVS


Achillem Aristarchi mihi commentari lubet:

inde míhi principium capiam, ex ea tragoedia.

sileteque et tacete atque animum advortite,

audire iúbet vos imperator histricus,

5bonoque ut animo sedeate in subselliis,

et qui esurientes et qui saturi venerint:

qui edistis, multo fecistis sapientius,

qui non edistis, saturi fite fabulis;

nam cui paratumst quod edit, nostra gratia

10nimia est stultitia sessum impransum incedere.

exsurge, praeco, fac populo audientiam;

iam dudum exspecto, si tuom officium scias:

exerce vocem, quam per vivisque etcolis.

nam nisi clamabis, tacitum te obrepet fames.

15age nunc reside, duplicem ut mercedem feras.


* * *

bonum factum esse, edicta ut servetis mea.

scortum exoletum ne quis in proscaenio

sedeat, neu lictor verbum aut virgae muttiant,

20neu dissignator praeter os obambulet

neu sessum ducat, dum histrio in scaena siet.

diu quí domi otiosi dormierunt, decet

animo aequo nunc stent, vel dormire temperent.

servi ne obsideant, liberis ut sit locus,

25vel aes pro capite dent; si id facere non queunt,

domum abeant, vitent ancipiti infortunio,

ne et hic varientur virgis et loris domi,

si minus curassint, quóm eri reveniant domum.

nutrices pueros infantis minutulos

30domi ut procurent neu quae spectatum adferat,

ne et ipsae sitiant et pueri pereant fame

neve esurientes hic quasi haedi obvagiant.

matronae tacitae spectent, tacitae rideant,

canora hic voce sua tinnire temperent,

35domum sermones fabulandi conferant,

ne et hic viris sint et domi molestiae.

quodque ad ludorum curatores attinet,

ne palma detur quoiquam artifici iniuria

neve ambitionis causa extrudantur foras,

40quo deteriores anteponantur bonis.

et hoc quoque etiam, quod paene oblitus fui:

dum ludi fiunt, in popinam, pedisequi,

inruptionem facite; nunc dum occasio est,

nunc dum scriblitae aéstuant, occurrite.

45haec quae imperata sunt pro imperio hístrico,

bonum hercle factum pro se quisque ut meminerit.

ad argumentum nunc vicissatim volo

remigrare, ut aeque mecum sitis gnarures.

eius núnc regiones, limites, confinia

50determinabo: ei rei ego finitor factus sum.

sed nisi molestumst, nomen dare vobis volo

comoediai; sin odiost, dicam tamen,

siquidém licebit pér illos quibus est in manu.

Carchedonius vocatur haec comoedia,

55
* * *

latine Plautus patruus pultiphagonides.

nomen iam habetis. nunc rationes ceteras

accipite; nam argumentum hoc hic censebitur:

locus argumentost suom sibi proscaenium,

60vos iuratores estis. quaeso, operam date.

Carthaginienses fratres patrueles duo

fuere, summo genere et summis ditiis;

eorum álter vivit, alter est emortuos.

propterea apud vos dico confidentius,

65quia mihi pollictor dixit qui eum pollinxerat.

sed illí seni qui mortuost, ei filius,

unicus qui fuerat, ab divitiis a patre

puer séptuennis surripitur Carthagine,

sexennio prius quidem quam moritur pater.

70quoniam periisse sibi videt gnatum unicum,

conicitur ipse in morbum ex aegritudine:

facit illum heredem fratrem patruelem suom,

ipse abit ad Acheruntem sine viatico.

ille quí surripuit puerum Calydonem avehit,

75vendit eum domino hic diviti quoidam seni,

cupienti liberorum, osori mulierum.

emit hospitalem is filium imprudens senex

puerum illum eumque adoptat sibi pro filio

eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem.

80is illíc adulescens habitat in illisce aedibus.

revertor rursus denuo Carthaginem:

si quid mandare voltis aut curarier,

argentum nisi qui dederit, nugas egerit;

verum qui dederit, magis maiores nugas egerit.

85sed illi patruo húius, qui vivit senex,

Carthaginiensi duae fuere filiae,

altera quinquennis, altera quadrimula:

cum nutrice una periere a Magaribus.

eas quí surripuit, in Anactorium devehit,

90vendit eas omnis, et nutricem et virgines,

praesenti argento hómini, si leno est homo,

quantum hominum terra sustinet sacerrumo.

vosmet nunc facite coniecturam ceterum,

quid id sit hominis, cui Lyco nomen siet.

95is ex Anactorio, ubi prius habitaverat,

huc commigravit in Calydonem haú diu,

sui quaésti causa. is in illis habitat aedibus.

earum híc adulescens alteram efflictim perit,

suam síbi cognatam, imprudens, neque scit quae siet

100neque eam umquam tetigit, ita eum leno macerat:

neque quicquam cúm ea fecit etiamnum stupri

neque duxit umquam, neque ille voluit mittere

quia amare cernit, tangere hominem volt bolo.

illam minorem in concubinatum sibi

105volt emere miles quidam, qui illam deperit.

sed pater illarum Poenus, postquam eas perdidit,

mari terraque úsquequaque quaeritat.

ubi quamque in urbem ést ingressus, ilico

omnes meretrices, ubi quisque habitant, invenit;

110dat aurum, ducit noctem, rogitat postibi

unde sít, quoiatis, captane an surrupta sit,

quo genere gnata, qui parentes fuerint.

ita docte atque astu filias quaerit suas.

et is omnis linguas scit, sed dissimulat sciens

115se scire: Poenus plane est. quid verbis opust?

is heri huc in portum navi venit vesperi,

pater harunc; idem huic patruos adulescentulo est:

iamne hoc tenetis? si tenetis, ducite;

cave dírumpatis, quaeso, sinite transigi.

120ehem, paéne oblitus sum relicuom dicere.

ille quí adoptavit hunc sibi pro filio,

is illi Poeno húius patruo hospes fuit.

is hodie huc veniet reperietque hic filias

et hunc sui fratris filium, ut quidem dídici ego.

125ego ibo, ornabor; vos aequo animo noscite.

hic qui hodie veniet, reperiet suas filias

et hunc sui fratris filium. dehinc ceterum

valete, adeste. ibo, alius nunc fieri volo:

quod restat, restant alii qui faciant palam.

130valete atque adiuvate, ut vos servet Salus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: