previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae.

Porci Latronis. Vtriusque tamen conparetur luxuria. tu consumis patrimonium patris tui, ego accusatoris mei. Nauiga, milita, peregrinare, quaere adulescens, senex utere. Accusator meus diuersos et inter se contrarios adfectus habet: cupit reum damnari, crimen absolui. CESTI PII. Potest nobis. conuenire; similes sumus. Puta te patrem: dic quid me uelis facere: si tum bona fide frugi es, et hoc imitor. Te ego imitor, an tu me? rogo uos, uter prior coepit? ‘Luxuriaris,’ inquit. Patrimonium [p. 216] conputemus. ‘Sed tu senex es,’ inquit. hoc dicis: luxuria tua serius coepit, citius desinet. [2] ARELLI FVSCI patris. ‘Sed tu,’ inquit, ‘senex es.’ Vnde scis te non futurum luxuriosum senem? Omnia a te uitia: quod unguento coma madet, tuum est; quod laxior usque in pedes demittitur toga, tuum est. Quid est quod aliud a te senes discant? Quid porro? domus nostra luxuriosos duos non capit? indulgentius te abdicare non potui. Ecquid mihi licet seniles annos meliore uita reficere? hoc nouissimum meum meritum est et quod tibi maxime imputo: pro te etiam luxuriosus factus sum. FABIANI. Noli pecuniam concupiscere. quid tibi dicam? haec est quae auget discordiam, urbes et terrarum orbem in bellum agitat, humanum genus cognatum natura in fraudes et scelera et mutuum odium instigat, haec est quae senes corrumpit. Quidam summum bonum dixerunt uoluptatem et omnia ad corpus retulerunt. nihil est mihi opus praecipientibus: habeo exemplum, proposui quidquid tu feceris facere; nauigabo si nauigaris, militabo si militaris: dic hodie quid putes melius. sed illud excipio: non obicies quod elegeris. Blandi. Obicit luxuriam; poteram ei hoc dicere: adulescens, frugaliter uixi quamdiu patrem [p. 217] habui. Ante me desisti, ante me coeperas. Blandi. [3] ‘Senex luxuriaris.’ respondeo tibi: adulescens enim nauigaui. ‘Ego,’ inquit, ‘iam desii, tu nondum.’ non miror si prior desisti; prior coeperas. MENTONIS. Quod gaudium accepistiuere luxurior. Pompei SILONIS. Si modo emendatus est filius meussolet enim etiam luxuria dissimularisuo quisque ordine reus sit. Vis me ducere uxorem? si nouercam haberes, iam abdicatus esses. VIBI GALLI. Conuiuae certe tui dicunt: bibamus, moriendum est. si intellego, hoc nulli magis in domo dicitur quam mihi. Ostendi tibi tua uitia quae in te non uidebas. Adliga me, dum te custodias. P. Asprenatis. Quia nihil proficiebam obiurgando, uolui illi uitam suam ostendere. IVNI OTHONIS. Malam causam haberem, si alium accusatorem haberem; malam causam haberem, si te filium non haberem. [4] Pars altera. IVNI GALLIONIS. A laudibus patris incipiam. Fuit adulescens temperatissimus et lubricum tempus sine infamia transiit; duxit uxorem, filium sustulit, ad aetatem perduxit. iam senex factus est, nisi quod sibi nondum uidetur; luxuria usque eo profecit, ut accusem. Senex amans, senex ebrius, circumdatus sertis et delibutus unguentis et in praeteritos annos se retro agens et ualidius in [p. 218] uoluptatibus quam iuuenis exultans, nonne portentum est? Luxuriosus adulescens peccat; at senex luxuriosus insanit; aetas exhaurit, uitia lasciuiunt. Papiri FABIANI. Nauem in portu mergis. Alter solito tempore labitur, alter insolito; alter alieno, alter suo; alter annos sequitur, alter senectuti repugnat. Non est luxuria tua qualem uideri uelis: non simulas enim ista, sed facis, nec amantem agis, sed amas, nec potantem adumbras, sed bibis, nec dedoces bona dissipare, sed dissipas. Nemo, puto, uitia quae odit imitatur. quis imperator ob hoc ipse de proelio fugit, ut bene pugnaret exercitus? quis ut ambitum comprimeret, ipse honores mercatus est? quis ut seditionem leniret, turbauit rempublicam? Non coercet uitia qui prouocat. [5] Latro sic diuisit: an ob hoc accusari pater possit. Hic illam uolgarem quaestionem posuit, quam solebat fastidire: scilicet minime hoc patri obici solere; luxuriam non magis quam auaritiam, quam iracundiam. non uitia patris accusari solere, sed morbum. An ut possit aliquid praeter dementiam obici patri, luxuria non possit. ‘Alioqui filiis,’ inquit, ‘abdicare permittitis.’ Hic de suo consumit. Etiamsi ob hoc accusari pater potest, an a tali [p. 219] filio possit? Hic uitiorum exprobratio. Sic ebrietatem patri obicis ebrius, sic petulantiam iniuriae damnatus. Etiamsi ob hoc accusari potest, etiamsi a tali filio, an si ad castigandum filium hoc consilio usus est, damnandus sit. Ait enim adulescens: quolibet alio genere debuisti me obiurgare. Quid si adulterium uelles uindicare committendo? turpe est sic castigare uitia, ut imiteris. Deinde an consilio luxurietur. non enim concedit hoc filius: ‘alioqui,’ inquit, ‘quare, si coepisti sic emendare filium, cum emendaueras, non desinis?’ [6] CESTIVS a parte patris aiebat simulationem luxuriae significandam magis quam profitendam. Ita, inquit, apparebit illum simulasse, si etiamnunc simulat; si desinit simulare, ostendit, iam sibi nihil opus esse eo consilio, quasi filius emendatus sit; emendatum autem esse non concessit et adsidue dixit nihil magis se quam interuallum hoc luxuriae timere; intermissa uitia uehementius surgere. Latro aperte putabat simulationem confitendam. Incipio, inquit, non tantum honestum senem sed prudentem defendere, si quod uitium uideri poterat efficio consilium. Quare potius significet quam dicat frugi [p. 220] se esse? BLANDVS hac figura declamauit filium et pro abdicato respondit. [7] CESTIVS aiebat, adulescentis partem diligentius colorandam: facere illum rem non inprobam; nam ita patri non remittere quod a patre ipsi remissum sit. Itaque sic narrauit, ut suam quoque luxuriam imputaret patri. non seueram fuisse disciplinam, non bene institutae domus legem, quae posset adulescentis mores formare et a uitiis aetatis abducere. ‘Quodammodo,’ inquit, ‘ad luxuriam a patre praemissus sum ... unguento canis madentis et commissatorem senem; itaque nulli nimis luxuriosus, sed parum sanus uidebatur. Merito in adulescentibus non omnem luxuriam uindicant: cito desinunt. Desii, cum haberem luxuriae istius exemplum. Quaeritis, quae res mihi remedio fuerit? aetas: illa quae faciebam iam putabam me non decere.’ [8] Hunc sensum ipse CESTIVS sano genere dixit; Flauum Alfium auditorem suum, qui eandem rem lasciuius dixerat, obiurgauit. FLAVVS hoc modo dixit: cum desidiae se eripuisset, paulatim se ad frugalitatem redisse et odio sibi uitium suum factum. ‘Hoc fuit,’ inquit, ‘quare desinerem: sentiebam, inquit, me senem fieri.’ CESTIVS hoc aiebat dulcius quidem esse, sed [p. 221] corripuit extremam sententiam. ‘Incredibile est,’ inquit, ‘cum iuuenis sit, sensisse illum se senem fieri, et nolim uideri tam diu luxuriatum donec sentiret sensum defieri.’ [9] FVSCVS ARELLIVS dixit: non accusaturus patrem, set me defensurus sum, ne aliena luxuria male audiam. consilium luxuriante filio conceptum emendato est superuacuum. In narratione hunc colorem habuit: subito furore conlapsam patri mentem. Meretricem uid pendentem collo senis et parasitorum circumfusum patri gregem, turpes cum riualibus rixas et ebrietati nocturnae additum diem. Putaui initio et ego consilium esse, non morbum: desii luxuriari; desinet, inquam, si propter me coepit. permanet in iuuenalibus uitiiset turpius luxuriosus et diutius. Quid faciam? [10] si suo more emendare patrem uolo, luxuriandum est. SILO POMPEIVS patronum adulescenti dedit; quod non putabat in accusatoris persona Latro faciendum, ut aliquis per patronum accusaret patrem. RVFVS VIBIVS a parte adulescentis: festiuum senem! in honorem filii sui ebrius fit. In narratione hoc usus est colore: solutum patrem; iam mentem eius labentem laudare coepisse luxuriam; [p. 222] dicere eos felicius agere, qui usque sibi amare permitterent; necessarium tantum habere, quantum acceperant; obiurgare interim, quasi noncommorarent. ‘Rusticum,’ inquit, ‘iuuenem! praematura,’ inquit, ‘seueritas non est frugalitas set tristitia:o quid tu senex facies?’ Non creditis haec illum dixisse, qui uitia etiam cum obiurgare uult, [11] luxuriatur? ARGENTARIVS hoc colore declamauit: duo luxuriantur una in domo: alter iuuenis, alter senex; alter filius, alter pater; uterque aeque licenti cultu per publicum incedit. alter uobis hoc ait: concessis aetati uoluptatibus utor et iuuenali lege defungor; bona ego aetate coepi; simul primum hoc tirocinium adulescentiae quasi debitum ac solemne persoluero, reuertar ad bonos mores. id facio quod pater meus fecit, cum iuuenis esset. negabit? qui qualem causam habeat uideritis; faciat etiamsi non quod oportet fieri, at quod solet. Alter ait: scio me nouum ciuitatis miraculum incedere, luxuriosum senem, sed hoc castigandi genus commouentius uisum; ut emendarem filium, ipse peccare coepi. Ita si auos uiueret, ut nemo in domo luxuriosus esset, tres luxuriosi fuissetis. [p. 223] [12] A parte patris GLYCON SPYRIDION dixit: ἐγὼ μὲν ἄκων δαπανῶ, σὺ δ᾽ οὐ παύῃ. AGROITAS MASSILIENIS longe uiuidiorem sententiam dixit quam ceteri Graeci declamatores, qui in hac controuersia tamquam riuales iocati sunt. Dicebat autem Agroitas inculta, ut scires illum inter Graecos non fuisse, sententiis fortibus, ut scires illum inter Romanos fuisse. Sententia quae laudabatur haec fuit: ἐπὶ τῆς ἀσωτίας τοῦτο διαπεφωνήκαμεν: σὺ μὲν δαπανᾷς ἡδόμενος, ἐγὼ δὲ ἀνιώμενος. δαμας σξομβρϝς: ξτητη μεννν ἀσωτίαν ἀσωτεύῃ. [13] DIOCLES CARYSTIVS:εἰ δὲ χαρίεσσαι σάρκεσἐκ τῆς ἀσωτίας μεταβάλλονται. HERMAGORAS raras sententias dicebat sed argutas, et quae auditorem diligentem penitus adficerent, securum et neglegentem transcurrerent. In hac controuersia dixit: τύχης δεινῆς! ταῦτα ἐπιτάττοντες ἀλλήλοις ἐποιοῦμεν. BARBARVS dixit uulgarem sensum satis uulgariter: γνώσῃ, τέκνον, ὅτι νοῦς ἀκμὴν ὑπανθεῖ. [p. 224] Elegantius hoc conposuit Hispo ROMANIVS: placet uobis frugalitas mea, quod patrimonium seruaui, quod acquisiui, quod uxorem mature duxi, semper dilexi, quod ab omni me tutum fabula praestiti. Illud adfirmo, nihil tota uita frugalius feci. Rem ab omnibus dictam celerrime SYRIACVS VALLIVS dixit: fili, quando uis desinamus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: