Praefatio
Omnia, quae sensu volvuntur vota diurno,
pectore sopito reddit amica quies.
venator defessa toro cum membra reponit,
mens tamen ad silvas et sua lustra redit.
5iudicibus lites, aurigae somnia currus
vanaque nocturnis meta cavetur equis.
furto gaudet amans, permutat navita merces
et vigil elapsas quaerit avarus opes,
blandaque largitur frustra sitientibus aegris
10inriguus gelido pocula fonte sopor.
Me quoque Musarum studium sub nocte silenti
artibus adsuetis sollicitare solet.
namque poli media stellantis in arce videbar
ante pedes summi carmina ferre Iovis;
15utque favet somnus, plaudebant numina dictis
et circumfusi sacra corona chori.
Enceladus mihi carmen erat victusque Typhoeus:
hic subit Inarimen, hunc gravis Aetna domat. [p. 72]
quam laetum post bella Iovem susceperat aether
20Phlegraeae referens praemia militiae!
Additur ecce fides nec me mea lusit imago,
inrita nec falsum somnia misit ebur.
en princeps, en orbis apex aequatus Olympo!
en quales memini, turba verenda, deos!
25fingere nil maius potuit sopor, altaque vati
conventum caelo praebuit aula parem.