Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Alta virent maiis tua nunc ornata kalendis
Atria, pontificum maxime, fronde nova:
Et merito, cum sit maiestas alta virorum,
Unde trahit nomen, mense colenda suo.
5Non passa expertem Clio se muneris huius
Provolat ad sanctos officiosa lares.
Aspicis ut visu grataeque et odore ferantur
Cum lauro et buxo myrtus amica tibi ;
An quod tarda venit, minor est huic gratia frondi?
10Causa morae est longum qua teneatur iter;
Quaque die adveniunt alii, capit ista per amnes
Sedula turbatos tuscaque saxa viam;
Hoc nocet absenti quod diversoria nullum
Inter pontifices dant tyberina locum.
15Ipsa tibi gaudens phoebeae frondis honore
Optat nestoreos Matusalemque dies.
Dispereant atra qui bile et mente gravantur
Et quorum cerebri pars bona laesa furit:
Nam genus est hominum falso qui nomine gaudent
20Seque velint vates astrologosque cani.
Hii quicquid rogites audent praedicere, quicquid
Praedicunt lusus somniaque esse solet.
O quantum dispar Ptholomaeo quamque Seleuco
Quisquis es, aut Hebano, vir furibunde, venis!
25Nuper Callisto primo quoque mense supremus
Instabat leti dita per astri dies;
Inde, ubi viventem totus conspexerat annus,
Fatalis certa morte secundus erat;
Hunc quoque duro rebus gestis feliciter ornat,
30Incolumem nullo tertius axe dabat;
Integer hunc multa vidit quoque laude beatum
Tertius: at quarto, te reticente, perit.
Impia sic vocis praesumit lingua nefandae
Aurea pontificis rumpere fila pii?
35Exactus fuerat, praesens est annus, eritque
Pone sequens etiam criminis ipse reus?
O Conte et Plasi, centum si pergitis annos,
Scilicet e centum vox erit una rata!
Hactenus a nobis nimium temerarius error
40Excussus flagris Phasidos arva petat,
Aestiva glacies ubi nulla fronde levantur
Estque sine arboribus et sine fruge solum.
Nos dictam Musis ramis frondentibus aulam
Ornemus vatis pontificisque pii,
45In quo praesidium Musis est tempore nostro,
Quo sine iam nullus carminis usus erit.
Hoc videat miles confisus praeside noster
Itala regna metu, graeca carere iugo:
Qui totum propriis implet virtutibus orbem
50Cui iam pro meritis coelica regna patent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: