Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Aucupium quicunque tuum, rex inclite, damnat,
Huic merito dicam cordis inesse parum;
Quisquis venatus forsan culpaverit istos,
Hunc ego stulticia non caruisse reor;
5Quicunque innocuos audebit carpere lusus,
Iudice me vero, censor iniquus erit.
Quis putet esse nefas pugnam spectare volucrum,
Cum falco milvos raptor ad ima trahit,
Cum capitur cornix aut anser in aere summo
10Accipiterque Afras unguibus urget aves?
Quod scelus est canibus cervos agitare fugaces
Dentatum et iaculi cuspide adire suem?
Carnivorus gyros milvus per inane volutat,
Ut pullorum extis expleat ingluviem;
15Eripiunt sulcis cornix atque improbus anser
Semina et agricolis plurima damna ferunt;
Trux aper et celsi ramosa in cornua cervi
Frugiferos vulgo depopulantur agros.
Hic probet antiquos ritus repetatque theatrum
20Durus et humana caede madere velit!
Aspice clamosi fuerint quam proelia circi,
Cum faceret ludos Martia Roma suos:
Vidit eques, vidit stulta cum plebe senatus
Funera, quae multi plena cruoris erant.
25Instabat torva crudelis fronte lanista,
Servilem cogens in sua fata manum;
Hi gladios vibrant, illis est fuscina telum,
Iactat in adversum hic retia densa caput.
Pressit sanguineam moriens gladiator harenam
30Parque dedit misero vulnera cruda pari;
Victori iugulum victus porrexit, at ille
A populo plausum certaque dona tulit.
Quid tibi navalis referam spectacula pugnae,
Quae ferus in Marsa Claudius egit aqua?
35Purpuream doluit reddi tunc Fucinus undam
Inque suo mergi corpora caesa lacu.
Quis non audivit scelerati stagna Neronis
Diraque vesanae munera naumachiae?
Nemo hic certavit carae pro moenibus urbis,
40Nemo tuebatur templa verenda deum:
Spargebant ergo frustra cum sanguine vitam,
Ut populum scirent morte iuvare sua.
Tristis et Ausoniam tenuit venatio gentem,
Cum fieret saevis obvia turba feris.
45De nemore Hyrcano ducta est rapidissima tigris,
Ore theatrales mandere docta viros;
Insignes maculis pardi fulvique leones,
Barrus et immani corpore rhinoceros
Vivida ieiuno laniabant viscera morsu:
50His hominem in victum tradere ludus erat.
Spectando cladem sese fecere nocentes
Hauseruntque oculis crimina foeda suis;
Pegmata laudabant humano sparsa cruore,
In quibus athletam fas iugulare fuit.
55Te vero haut tales iuvat unquam ludere pugnas,
Nam pietas animo praesidet alma tuo;
Vel siquando libet belli simulacra ciere,
Ocia ne ignavus languida miles agat,
In campum aeratas acies descendere cogis,
60Dum Martem armisonum classica pulsa vocant.
Hinc illinc in equis proceres concurrere pergunt
Et frangunt hastas in nova scuta suas:
Ardent in galeis equites clipeisque coruscis
Inque vicem hostili proelia more gerunt;
65Alipedes certant aequantes cursibus Euros,
Dum palmam domino reddere quisque cupit.
Eminet hos inter iuvenili robore nixa,
Rex, tua progenies, quam decus omne decet:
Alfonsus patriis tantus consurgit in armis,
70Quantus in Hesperio Iulius ibat equo,
Quantus in Arctoo fulxit Germanicus orbe,
Romano domitans barbara colla iugo;
Virtutis sequitur plenus Fredericus avitae,
Quem nunc expectat Gallica terra ducem.
75Iamque per excelsas iter altum dirigit Alpes
Militeque Ausonio saxa nivemque terit:
O utinam optatas urbes et regna subire
Possit et invicta sceptra tenere manu!
Praetereo reliquos natos, quorum inclita vita
80Excolitur studiis, docta Minerua, tuis;
Magnanimos taceo iuvenes de gente Gevara,
Auspicio solitos vincere saepe tuo.
Iudice te iusto victori praemia dantur
Et victum nullo tempore poena manet.
85Sic animi audaces in saeva pericula fiunt,
Sic durata nequit frangere membra labor.
Nemo igitur vitam ludis amisit in istis,
Quos tua Parthenope concelebrare solet.
Incendit quosdam formosae cura puellae,
90Ad pugnamque ferox ire Cupido iubet:
Illa sedens contra nitidos redimita capillos
Pro iuvene optato numina cuncta rogat,
Cui palmam laetam, cui praemia laeta precatur,
Pectore concipiens dulcia vota suo.
95Ast alios animat laudum generosa cupido
Et campi ad ludos gloria magna rapit,
Nam Venus et Mavors intra tua moenia regnat
Bellorumque rudes non sinit esse viros.
Has artes olim doctus puerilibus, annis
100Ausus es in Tusco ponere castra solo;
Hic tua fulmineum vibravit dextera ferrum
Terruit et populos et fera corda ducum.
Inde tuis Gallos pepulisti finibus hostes,
Quos tulit in nostras ira cruenta domos.
105Ausi letifero gladios armare veneno
Colloquii specie tres adiere viri,
Utque patrent facinus denudant cominus enses
Inque tuum intentant vulnera dira caput:
Tres magna solus superas virtute tyrannos,
110Tres unus turpi cogis abire fuga.
Et postquam egisti meritum, Ferrande, triumphum,
Vagina gladius conditur ille tuus,
Parcere nam victis didicit clementia regum,
Caede quibus mundas convenit esse manus:
115Hos Deus in solio sublimes praetulit alto,
Gentibus ut variis debita iura darent.
At tu subiectos tranquilla in pace gubernas
Arcibus avertens horrida bella tuis.
Ocia dum vitas, quae morbis corpora tentant
120Belligerosque duces perdere saepe solent,
Aut sectaris apros aut cervos figere gaudes,
Et modo te saltus et modo campus habet,
Saepe feras celeres cursu praevertis equorum,
Segniciem ut toto corpore pellat eques.
125Talorum refugis dubios evolvere iactus,
Excitat articulos alea nulla tuos,
Nec iuvat hibernas nugis consumere noctes
Aut genium cenis sollicitare novis.
In coetu memoras regum pia facta priorum,
130Tempore iusticiam qui coluere suo.
Addita delicto poena est te praeside, tutus
Obscura carpit nocte viator iter.
Agricolae cantant, dum frugibus horrea complent,
Inque suis condunt dulcia musta cadis.
135Italiae pacem diuturno foedere servas,
Nec socios ulla parte labare sinis:
Saepe laborantes armis opibusque levasti,
Iam licet his propria nunc ditione frui;
Non imbecillos audent pessundare fortes,
140Non inopem contra ditior ire parat.
Te metuunt variae gentes magnique tyranni
Et cepit vires Turca pavere tuas.
Gaudia qui praebes populis, mitissime regum,
Accipe nunc animo gaudia quaeque tuo,
145Et quoniam victos tua virtus expulit hostes,
Nunc gere cum rapidis aspera bella feris.

1 opusculum in quo laudat regem Ferdinandum, | quod se ac suos proceres in venationibus, aucupiis | equestrique certamine exerceat, ut ocium evitet

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: