Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

Saepe salutatus fuit a praedonibus exul
Scipio Linterni, non secus atque deus:
Cur in Aprutinis ego te moror, inclyte vates,
Visere, qui veneror nomen ubique tuum?
5Debueram subito medium transire Truentum,
Ut, Campane, semel conspicerere michi.
Idque foret factum; sed adhuc aliena secuti
Auspicia Asculea nuper in urbe summus.
Sum ducis Urbini turmae prefectus equestri:
10Illius hic iussis arma togamque fero.
Quippe gubernator Piceni milite cives
Restituit pulsos seditione domo.
Quique reos omnis equitando per oppida terret:
Afficit et poenis: Eacon esse putes.
15Hic aquilanus adest: commendat et ipse Marinus
Se tibi fulginea factus in urbe tuus.


2.

Si divinus adhuc in te Leonarde movetur
Impetus aonidum: qui tibi tantus erat:
Excipe iucundum musis doctumque Massellum:
Et foveas oro mitis in urbe Remi.
5Divus et Ambrosius tibi commendare videtur
Hunc hominem per quem non latet hexameron:
Illius egregio sint emolumenta labori.
Qui curavit ut hoc imprimeretur opus.


3. ad L. Griphum praesulem

Cum generosa tuae repeto cognomina gentis,
Et vitam reputo cum Leonarde tua:
Censeo dissimilem tibi griphas: et esse columbam
Quae facit ad mores ingeniumque tuum.
5Tam fera tam miti domino non convenit ales,
Nescio qua gentis sit ratione tuae.
Sed quod in astra volat sublimis in aethere griphus,
Haud tibi quem virtus extulit impar erit.


4. in Mabilium temere iudicantem

Cum ducis Urbini vates et miles in aula
Coram Mabilio dicerer esse bonus,
Risit et est, inquit, labor ipsa poetica summus
Qui bonus hic armis esse poeta potest.
5Credit iners homines nullo discrimine nasci:
Nobilibus tardos cedere nescit equos.
Ergo te faciat series annosa poetam:
Me vis ingenii dexteritasque mei.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: