Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Hos Syriae quondam tradunt natalibus oris
Egressos, Romaeque lares tetigisse superbae:
Pectore tantus amor caelesteis pandere cultus.
Terruit haud furor infrendens, rabiesque cruenta,
5Omnigenae poenae, sanguisve innoxius etsi
Fusus ubique, tamen multo sub moenibus urbis
Uberius saevis, ipso spectante tyranno.
O felix aetas, o corda accensa supernis
Ignibus, et vitae temptrix generosa cupido.
10Quam tamen aetherius si quis quaesisse latebris
Miles sive fuga arguitur, non ille profecto
Vivendi studio quaesivit, caelica verum
Iussa propagandi: hac causa suadente vel isti,
De quibus hic agitur, taciti fugere, salinas
15Quom male cautus aquas lictor duxisset adusque
Obtruncaturus: tenebris fautricibus ergo
Elapsi, rapidis latiala rura relinquunt
Gressibus, et penetrant illaesos imbribus Umbros
Antiquis, quibus et supereminet Apenninus.
20His fidei inter iter manifestant lumina trinae,
Sacrilegisque pias proponunt mentibus aras.
Tu tamen, o patriae quondam Procule inclute praesul.
Nunc praeses, spoliis se Felsina iactet, in antra
Divulsus sociis divertis proxima, qua Nar
25Spumeus impellit resonantia saxa rotatu.
Nutus id ad tempus iussit divinus: at illi
Spoleti versus convertunt moenia gressus
Fructifer in donis alter caelectibus, alter
Uber in edendis, nitidi virtutibus ambo,
30Ac avidi pariter veros extendere cultus.
Fana profana cremant, urunt simulacra nefanda,
Daemonas explodunt magno stridore sub umbras:
Frigida nec prohibet formido vera profani
Urbe vel in media; circumstat pendula turba,
35Atque salutareis monitus non auribus haurit
Tantum, verum animis etiam: iam credula abhorret
Antiquos ritus, placet accepisse recentes,
Lustralique iuvat caput intinxisse lavacro.
Turgius ut didicit ferus haec molimina vulgi,
40Qui e tribus unus erat iuris potioris in umbros,
Iuridica incensus iubet ad subsellia nexos
Fune trahi insonteis, quibus exin talia fatur:
"Vos ne illi, facibus, qui templa verenda deorum
Diruitis? precor, unde haec tanta licentia flammis?
45Quin pellexistis vafro sermone caternam
Innumeram: asseritis (quo non insanius ullum)
Huic decus esse ingens, hominem si numen adoret,
Hebraicae quem iure manus fixere patiblo."
Sic inquit: latio tu contra idiomate Abundi:
50"Nos neque fraude iuvat, neque verbis fallere quemquam;
Deceptis potius suademus spernere avernae
Culturae fera sacra: Dei tum numina veri
Trina docemus et una rudeis, qui robore quamvis
Fixus, ut obiectas, fuerit, tamen ultro subivit
55Insons fata crucis: mox pressa morte revixit.
Divorum vero, quorum donaria vileis
Vertimus in cineres, expertia numinis esse
Quis prudens simulacra neget? stant aspera saxa
Cassa Deo, Arfificis scalpsit quae dextera caeli,
60Indiga sed sensu: pes, aures, ora, manusque,
Caeteraque officii nil servant prorsus in illis."
Responsa haud placidis ingrata haec auribus hausit
(Quandoquidem nimium sententia vera remordet)
Aethnica saevities: crudeli hinc verbere multat,
65Ac vetita astringit claustris nigrantibus esca.
Quattuor elapsis censebat solibus illos
Robore defectos vitali: lusit Olympi
Verum cura; plagis effulgens Nuntius altis
Delapsus nigra contempto subit obice tecta.
70Innocuos fovet, ap maerentibus extrahit umbris
Integraturos coepta intermissa, tenebris
Educti peragunt, constanti pectore munus.
Consurgunt fidei magis incremanta verendae,
Augenturque pii coetus, quos utilis inde
75(Mens licet immanis) mucro sub moenibus urbis
Verticibus demptis caelo donavit ad unum.
Nam simul effugium trucis ad proconsulis aures
Pervenit, fremuit: custodes saevit in ipsos,
Ignaros tamen, exstiterit quae occasio clausis:
80Pacat at ardenteis paucis post lucibus iras
Abdere semotum testes ubi percipit antrum.
Nocte satellitibus media fulgentibus armis
Illo transmissis, gemino duce fida caterva
Parta Deo extrahitur: mox caeditur hostia servet
85Quod pia sacra tenax, altariaque impia temnat.
Ast illois iudex extrema perendinat atrox
Subvertant stabiles diuturna ut taedia mentes.
Luna suos vario quater orbe peregerat annos,
Phoebus et interea calidi post terga Leonis,
90Viserat Astraeam, Libramque ac Scorpion acrem,
Et Chirona senem linquens, tua corniger Hirce
Limina pulsabat conscendens alta polorum,
Ex quo dura viros tenuere ergastula claros.
Denique in ingratas, oculis fugientibus, auras
95Iudicis educti iussis, qui triste tribunal
Fixerat ante Iovis delubra, foroque patenti.
Hic sibi quos domitos vinclisque malisque putarat
Repperit infractos animis: quin pectore firmo
Dicta retundebant, tumido licet ore, loquentis.
100Idcirco primum laedentia labia teruntur
Cotibus in rigidis: exin vexantur equino
Tormine; depositi rudibus caeduntur amare
Fustibus: eliso manat de corpore sanguis.
Postremo invicti terris adiere triumphos
105Empyrios trunci cervices. haud vorat artus
Improbus emeritos corvus: non turba luporum,
Quos pia condiderit, patriis reverenter in arvis
Fulginiae, Eustochie: namque illos plexerat illic
Mente leonina, rabieque Leontius, aequa
110Ultio quem rapuit redeuntem: torvior ursus
Unguibus insiluit, quem nec vitare furentem
Fas fuit, horribilis sed territus ore ferinae
Praecipiti dum fertur equus per devia gressu,
Abrupta dominum expirantem rupe reliquit.
115Pro tumulo ventres habuerunt membra ferarum,
Impia mens stygiis est turbis tracta sub Orcum:
At testes petiere polum et sua praemia bello.
Hos et subsequitur Proculus non dispare leto,
Ut quos unus amor, cultusque, ad sanguinis item
120Nexus, iusque, etiam finis coniungeret aequus.
Quippe ubi sub specubus degisset longius aspris,
Inde, ciente Deo, te, antiqua Bononia, adivit.
Hic Totilae iussis, quo non truculentior ullus,
Extractis geminis vivo de tergore loris
125Corpore in averso, mutilatur vertice sacro.
Sed tamen exactae nonnulla intexere vitae
Gesta libet: tanti iubet hoc et splendor, honorque
Praesulis: et patriae pietas aeterna, per annos
Quam rexit multos clare sortitus habenas
130Oblatas: neque enim pretiis venatus in aulis
Ambitus extorsit, fervente tyrannide in omnes
Tunc quicumque pios auderent promere cultus.
Verum tantam animis non degener algor ab alto
Igne calefactis, necis aut certissimus horror
135Segnitiem incussit pleno quin, proderet ore
Numina vera, licet praefecto vapulet urbis
Nequinensis, erat Veneris quae perdita luxu.
Rupe catenatus licet et sit clausus in atra,
Dum secum iudex poenas molitur amaras;
140Hac tamen aetherius, subtraxit Nuntius item,
Qui pridem sacrata Deo porrexerat olli
Pocla bibenda palam, multa spectante caterva,
Regia quique poli patefecerat ostia eidem:
Aut illum e terris superis admoverat oris,
145Cantibus humana frueretur ut aura supernis.
Sed quid adhuc tacitus moror enthea mira per urbes
Italicas celebrata, quibus supplevit in unguem
Mancam, divitiis opus irreparabile Croesi,
Naturam? ac miserae mala contingentia vitae?
150Lumina corporeae pars praeclarissima formae
Huius sunt precibus vacuis concessa lacunis:
Aut acies rediit coecis, amissa tenebris
Lyncea: inassuetos cecinit vibrabile plectrum
Lingua sonos: clausae sumpsere examen apertum
155Ipsae aures: paria hoc claudus vestigia fixit.
Quid, quod pertremulos verbo solidaverit artus,
Reddideritque manus solita virtute valentes?
Seu mage curarit vitiosi incommoda partus?
Utque etiam febris calor importunus abacta
160Mox sit ad imperium: cui vel ratione ferina
Cassa quidem morem gessit, vaga cerva; timores,
Ac solitas oblita fugas ad verba cientis
Continet aerios hinnulo placidissima gressus,
Plena patri, sociis arentibus ubera praestans.
165Belua torva quoque in lucis quae mansitat Orci
Caelica iura viri praesensit crebro: iubenti
Paruit et crebro, quum corpora tecta coacte
Non sua deseruit: remigravit et invia vivis
Regna tenebrarum aeterno resonantia luctu.
170Casibus his adeo languentia membra levabat
Praesul honoratus; sed enim relevare iacenteis
Terrena de face animos, ignavaque corda
Instruxisse vias, patrio quibus itur Olympo,
Maior cura fuit: divinis aestibus ardens
175Haec gelidum, effetumque senem, tot adire labores,
Aequa mente truces plagas, ac ferre catenas
Impulit, et colles superare alpesque nivosas.
Felsineum petit ipse solum, et pinguia rura.
Patria discendes flevit tua moenia longum,
180Moenia iuncta iugis, fluviis et cincta gemellis.
Saepius arva, tribus felicia frugibus arva,
Respexit, Cereris, Bromiique et Palladis almae,
Irriguosque agros: ast, ipsos pectore natos
Suspirat pius, et curae commendat Olympi.
185Inde pari iunctus socio petit incluta iussu
Moenia caelicolum indigno tunc iure subacta
Hausoniam gotico totam miscente furore.
Ergo ubi permultos supero scripsisset in albo,
Pluraque caelesti lustrasset lumine corda,
190Barbarico imperio caesa cervice cruorem
Innocuum fudit: flava qua pixide lectus
Rore lenis varios repulit de corpore morbos.
Quin etiam membris puer attumulatus honoris
Extemplo rediit vitaleis sospes in auras.
195Antistes vere aeternum memorandus in aevum,
Qui vita frugi, fuit et post fata salubris.
Tyndaridum nautis praesentia signa tenebat
Titan, mense, dedit iuvenum cui nomina turba,
Quom mens aerumnis, ac cunctis functa periclis,
200Laeta petit caelos meritis ornanda coronis.
Lampade perfusum, cunctis mirantibus, alta
In terris iacuit divulso vertice corpus.
Est tamen illaesum fossa tellure repertum
Postmodo: marmorea cui nunc plebs aede reposto
205Annua fert sacra turicremis lucentibus aris.

1 passio Abundii sociorumque Proculi praesulis | et Carpophori

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: