Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Hanc, Acti, (neque enim patula solum esculus umbra
Grata placet) corylum tueare, nec arbutus una
Carmine nota dei est, Pana aut tegit una canentem,
Aestibus in mediis somnos suadente cicada;
5Verum etiam et corylus nostris est cognita silvis,
Nec tantum Meliseus eam, aut tantum una Patulcis
Ornarunt calamis caesoque in cortice versu,
Cum questu commota gravique excita querela
Vertice decuteret frondes, et corde sub imo
10Redderet: "Heu heu." Sed singultibus interrupta
Plena nequit raucas iam vox erumpere ad auras;
Sibilat ipsa tamen: "Vidi tua funera, coniux,"
Atque illa: "Ah moriens morientem, Ariadna, relinquis."
Nam iaculo quondam choreisque insignis acuque
15Praestabat Coryle, nympharum haud ultima forma.
Sed quo non penetrat livor? Dum fessa lavaret
Ad fontem, dum membra fovet sebethide in unda,
Vertit eam cantu in stirpem circeis Abelle,
Ac densis circum ramis et cortice saepsit.
20Illa novo latitans sub stipite flevit, et ipsos,
Ah miseram, audita est poenam deposcere divos.
Sic olim puer audieram, dum cantat Amilcon
Ad choreas, nitet alba seni coma, deque galero
Cauda lupi et furvis horrent umbracula cirris.
25Tityrus hunc docuit, sub quo cava fistula primum
Montibus his numeros deduxit et antra canore
Implevit. Corydona quis aut non novit Alexin,
Pastorum aut musam Damonis et Alphesiboei?
Inde alii. Imprimis bifori Corylenus avena
30Saevum arcu cassumque oculis et pectore Amorem
Obtrectare ausus, et amaro incessere cantu.
Quod facie minium referens, quod flavus et albo
Pectore, proceros quod late effusus in artus
Deperit Aridiam, cui sit breve corpus et ater
35Inficiat livor nigras cum pectore mammas
Torpescantque oculi albescant et tempora canis;
Assiduus tamen in silvis, ad flumina clamet:
"Aridia o mihi cara, ades, et simul oscula iunge,
En primas tibi castaneas, prima arbuta servo;"
40Aridiam solae referunt sed inaniter aurae.
Non igitur tantum Meliseus et una Patulcis,
Verum hedera praecincta virenti et tempora myrto
Ac molli calamos circum complexa labello
Antiniana suos longum est conquesta dolores
45Ad corylum. Haec solitas lacrimoso murmure voces
Frondibus instrepere, ac rupto de cortice visa est
Et questus repetisse gravem et geminasse querelam;
Ut nuper, cum exutum armis vinctumque referret
Immitem Veneris puerum solaque sub umbra
50Desertum, ac tacitas furtim effugisse Napaeas.
Invidia heu tantum potuit visque effera amandi
Victa metu, alteriusque tori suspecta libido.
Certabant una genitrix face, natus et arcu,
Ille ferire homines, urere at illa deas.
55Par erat hinc hominum gemitus, par inde dearum,
Atque hinc atque illinc par quoque vulgus erat.
Ridebat genitrix, rubuit puer; ille pharetram
Excutit, accenso haec concutit igne facem,
Tum simul una duas involvit flamma Napaeas;
60Clamarunt: "Uno laedimur igne duae;"
Pastores una tris vulnerat ille sagitta;
Vulnere tres uno congemuere pares.
Fassa est se victam risu dea, terque per ora
Perque genas nato basia anhela dedit:
65Prima rosas oluere Paphi, gnidiam altera nardum,
Tertia amaracinas visa referre comas.
Collocat hinc gremio fessum, lenemque quietem
Invitat blando naenia grata sono;
Rorarat teneros artus sopor, et tamen ipse
70Articulos, tanquam spicula tractet, agit.
Mox viola super instratum mollique ligustro
Ponit ad argutae fluxile murmur aquae,
Commendatque suae Sebethidi, moxque sub ipsum
Tecta nemus longe devia rura petit,
75Diversosque legens non uno e gramine flores
Nunc sibi, nunc puero serta novella parat;
Nec non et Charites, studio mulcente laborem,
Effundunt teneros prata per huda modos.
Admovet interea pueri Sebethis ad ora
80Ora sua et sensus inficit inde suos;
Illicet huic tacitum serpit per membra venenum,
Sentit et afflatus corde dolente novos.
Deliolum tunc moesta petit, soloque sub antro
Conqueritur, flammas nec capit ipsa suas:
85"Parve Amor, heu deserte Amor, heu puer une sub umbra,
Nec comes aut custos, non tibi mater adest,
Fraudes insidiaeque assunt, male credite silvis,
Ah sopor, ah tanto conscia ripa dolo."
Hinc Nemesis ruit, inde comis effusa Corinna,
90Lesbia at hac, illa Cynthia parte volat;
Corripit haec arcus, suspectas illa sagittas,
Et iacit in medios noxia tela rubos;
Illa manus iunco religat, simul altera vittis
Obstrinxitque oculos occuluitque genas.
95Mox laetae spoliis redeunt, gratantur euntes,
Quod sit rivalem nulla habitura suam,
Quod nullae invidiae posthac in amore futurae,
Quodque sit et certum quaeque habitura torum,
Sitque etiam nullos tandem sensura dolores,
100Dum nova mutata sorte in amore rota est:
"Unus amor, sua cuique fides, mala philtra valento,
Nil puer hic, quo nos ludere possit, habet."
At puer, ut somno excitus nova vincula sensit,
Atque oculos vitta praepediente tegi,
105Fletque simul, clamatque simul: "Properate, sorores,
Demite texta oculis, solvite vincla manu;
Heu, mater, cui me liquisti? Credula mater,
Me violae aut sertis posthabuisse potes?
Ingratae Charites, somne insidiose, nemusque,
110Et tela et pharetrae num periere meae?
Pastores, genus infidum, infidaeque Napaeae,
Reddite nunc arcus, reddite tela mihi;
Quod si, quae vobis iam sint nocitura, timetis,
Reddite quae saltem sint nocitura deis."
115Talia per lacrimas iterat puer. Ecce per hortos
Mota quidem questu pulcra Ariadna venit,
Qualis quae fraudem metuat, quae ferre dolenti
Quaerat opem. Sit opem poscere dignus Amor.
Ut dextram explicuit: "Mater mea" dixit, et illam
120Iniicit in teneros, pectora blanda, sinus.
Ut matrem suasere sinus, surrisit, et inter
Verba iacit blandis oscula blanda sonis;
Mutua virgo refert, suasere quoque oscula matrem,
Dulceque nescio quid oscula Amoris habent.
125At postquam emicuere oculi et fax illa refulxit,
Visus Amor certe est, qui fuit ante puer;
Visa sua et puero mater, sic pectora suadent
Oraque, ni naevus prima labella notet.
Sed tamen ingeminat: "Mater, da spicula, mater,
130Redde arcum ac pharetram, telaque redde mihi."
Ecce autem geminae per murmura nota columbae
Ostendunt arcus atque ubi tela latent.
Eruit illa arcus et sentibus abdita tela,
Obducunt spinas qua tetigere rubi,
135Tum puerum accingit pharetra, pharetraeque sagittas
Indidit, ipsa sua disposuitque manu.
Ridet Amor, gaudetque arcus tractare, sinuque
Virginis e tenero vulnera sueta parat,
Ore puer, sed fraude senex atque arte magister,
140Trux dis, trux homini, trux quoque et ipse feris.
Mox collo implicitus nymphae, puerilia iungit
Oscula et alternos provocat ore iocos,
Paulatimque dolos meditans inspirat amicum
Virus, et a tacitis inficit ossa notis:
145"Nec tua non nostrae versabunt pectora curae,
Quique sinu teneor, corde fovebor Amor,
Nec vates derit, qui te quoque cantet, et illi
Ipse adero, ipsa tibi grata futura parens."
Haec ait, et nitidis coelo se sustulit alis;
150Qua volat, auratae signa dedere comae.
Ad matrem properat, nam vidit ab aere matrem:
Excipitur roseo matris ab ore suae.
Quae postquam pueri casus et vincula novit,
Detersit lacrimis quaeque fuere notae,
155Et solata simul, simul et miserata, papillas
Obtulit; admovit labra manusque puer,
Deque sinu fluxere aurae, fluxere Favoni,
Atque arabum afflatu prata oluere nemus.
Haec postquam Antiniana, novum coryleta dederunt
160Cum plausu gemitum ac veterem indoluere querelam.
Illa iterum solata: "Quid, o moestissima, dixit,
Nunc corylus, Coryle? Sors haec tua nunc quoque multis
Invidiae est; lacrimae flores, suspiria fructus
Dant tua. Non paucis livor quoque profuit, et te
165Invidia extollet, parietque iniuria famam."

1 ad Actium Syncerum Sannazarum Coryle

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: