Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


100. ad Trophinum

Qvaeris versiculos meos, Trophine,
Petisque a misero beata dona.
Quod tu ne amplius haec petas neganti,
Atque aegro hoc animo et feras moleste,
5Insanum accipe tu meum dolorem;
Quod si non ego te bonum et fidelem
Cognossem et mihi mutuum sodalem,
Neque hoc versiculos tibi dedissem
Invita mihi conditos Minerva.
10Nam liqui Ticini meam Neaeram,
Meas delitias, meos amores,
Quae quodcumque mihi fuit beati -
Si quicquam mihi contigit beati -
Servans secum habet, et meae Cam<a>enae
15Sunt mutae sine candida Neaera.


101. oda ad seipsum

Quo te caecus amor rapit
Ludi et sollicitae cura pecuniae,
Ut perdas, miser ah miser,
Tempus, nonne vides, irrevocabile,
5Quod ventis fugit ocyus
Et velotius est fulminis impetu?
Quin tu quin pocius petis
Florentem studio ignobilis ocii
Ticinum, et solita lyra
10Olim incaepta paras condere carmina?
Quin vulgus fugis insolens,
Ne famae venias immemor inclytae
Quae post fata renascitur?
[***]


102.

Natus parvulus est meae sorori
Et matri similis suae et parenti:
Cognovitque piam repente matrem,
Porrexit teneras manus parenti.
5 <Iam> patrem ore refert suo pudico.
Explevisse nequit pater tuendo
Depascitque avidos suos ocellos:
Hunc miratur et elevat stupetque
Atque hic progeniem suam salutat.
10Nos ergo huic puero bene ominemur:
Huic annos triplices canant sorores
Cani Nestoris et dies Sibyllae;
Forma Nirea vincat atque Adonim;
Succrescat puer hic bonus poeta,
15Orator bonus, et suos parentes
Sospites videat diu et beatos.
Sic Parcae cecinere, sic futurum est
Dextrisque omnia nutibus probarunt.


103. votum Athis ad Benacum

Particulam hanc tibi de fracta, Benace, carina
Dedicat ille tuo litore natus Athis
Velaque suspendit discerpta furentibus Austris
Et quae naufragii est palmula facta comes.
5Addit et ultima vota: "Insanis obrue in undis,
Obrue Athin, postac si sua vela vides".


104.

Si non est amor hic, ergo quid sentio? Sed si
Est amor hic, quae res est nova noster amor?
Si bona, me miserum cur sic male perdit amantem?
Si mala, cur dulci miscet amara ioco?
5Ardeo si invitus, nihil haec suspiria prosunt:
Sed si sponte uror, unde mihi hae lachrymae?
Dulcis amaricies animis versatur amantum:
Illud idem nobis displicet atque placet.

105.

Hospes, si Helenam nosses antea,
Fato immaturo coniugi praereptam,
Flendo diceres:
"Vic probitati et pudicitiae parentatum".


106. ad mortem; de Helena Madrutia distichon

Erras si credis solvisse a coniuge caro,
Mors, Helenam: illa sui pectore viva viri est.


107. ad pictorem ex graeco

Ne mihi Pleiades pingas neque pinge Bootem:
Quid cum syderibus Pleiadibusque mihi?
Formosam Venerem et natos per inane volantes
Pinge mihi: portet hunc fluvialis anas,
5Hic sedeat picto pavone, hunc Fasidis ales
Portet, Strimoniam sed regat ille gruem.
Pinge Acidalias Charites laetumque Hymenaeum,
Laetitiaeque patrem pinge mihi Bromium.


108. tumulus Helenae Matrutiae

Virtutem ardentem propter moresque pudicos
Credidit annosam mors Helenam, et rapuit.
O immaturam messem et vindemiam acerbam!
Attamen haec fructum post fera fata dabit.

109. doleat qui inviderit

Si virtutes occuparent locum,
Hospes, dic, quaeso,
Quis Helenae Matrutiae tumulus esset satis.


110. ad Antonium Quettam tridentinum

Recte Quietta diceris
Cum des quietem litibus.


111. Helenes Madrutiae tumulus

Pulchram Helene<m> quondam celebravit Graetia: at istam
Et pulchram et castam Italia et Germania laudat.


112.

Non Helene haec Spartana: Helene est Madrutia; formas
Vicerat illa omneis, ista pudititias.


113.

Pone modum lachrymis, Madruti, et comprime luctum:
Coniugis ereptae fato intabescis acerbo,
Oblitusque tui et studiorum atque immemor oci<i>
Lustra petis montesque colis [***]
5Ah nimium tibi corde dolor gravis urit et, alte
Infixum vulnus, tibi cara recursat [***]
Progenies anim<o> et rapt<ae> <torquet> genetricis imago
Tempore quo [***]


114.

Ergo non potuit tam scaevum perdere corpus,
Non scelerum potuit obruere unda caput?
Parcite, dii, loquor iratus: non estis Olympo,
Aut hominum vobis impia facta placent.
5Aiacem potuit Pallas summergere ponto
Et dea tunc Furias illius ulta viri est;
Mutavit Bacchus nautas egitque profundo:
Impune hic potuit praeteriisse salum?
Nunc vexat fratres incenditque ignibus urbes;
10Illius multo sanguine dextra madet
Depopulatque aedes, spoliatque altaria donis:
Per populos pr<a>edas ille cruentus agit.
At postquam huic superi, postquam rapida unda pepercit,
Hunc inimicus aquis torreat ignis edax.


115. Eugenii tumulus

Eugenii e medio vitam crudelibus armis
Sustulit ante suum mors truculenta diem;
Quod voluit fatum, iussit natura, probavit
Mens mala: sic miser, ah, sed sine labe perit.


116.

O nox candida semper et serena,
Foelix somnule et o quies benigna
Qui desyderium meum attulistis!
Quod falsum fuerit licet, voluptas
5Iocunda haec tamen est misello amanti,
Dum solatiolo fruens inani
Pascit mentem avidam et suos amores
Absentes videt ***
Nox albo mihi calculo est notanda:
10Nam visus sum ego candidae puellae
Quam quondam Ticini miser reliqui
Teneri in gremio et sinu foveri,
Illiusque manum mea videbar
Manu comprimere et suos ocellos
15Mellitos sine fine suaviari,
Formosisque genis meas videbar
Formas imprimere, humidamque linguam
Lingua includere, suggere et salivam;
Maiorem fieri ipse sentiebam
20Me ipso, nec potui hoc diu silere.
Iccirco hoc subito poema feci
Quod misi tibi, Iane, teque amici
Volo participem esse gaudiorum.


117.

Hippolyten flet Alexis, Amor flet, flet dea Amorum:
Solus Alexis, Amor solus et ipsa Venus.
His aequus dolor est: ac quisnam fecerit horum
Maiorem iacturam hoc obitu, ambiguum est.


118. ad Mantuam

Sustulerit dederitne tibi plus, Mantua, caelum
Incertum est, dici sed sine fraude potest:
"Ornasti caelum duplici tu sidere, et ipsum
Concessit geminis ut fruerere deis".

119. tumulus Mellioli

Non est interitus mors, est mutatio vitae:
Mors in Melliolo es<t> vita alia atque alia.
Hic inter n(...) vixit n<ot>issimus (...)
Nunc foelix superum <de>litiis f<ru>itur.
5 <... fa>to doleat neque gaudeat <ullus>,
<R>egibus aut doleat gaudeat aut <su>peris.


120. de die iudicii

Qui mortis gelida sedetis umbra
Iam iam surgite: rector ille Olympi
Omneis evocat ad diem tremend<i>
Certum iudicii; tuba intona<t iam>:
5 <E>xit <nubibus> ***


121. de Hannibale Gonsaga

Hannibalem ne fle, frater: ne flete, sorores,
Ante diem quod mors hunc violenta rapit.
Ille diu vixit pulchra qui morte beatur,
Est cuius tumulo gloria iuncta comes.
5Dum pro rege suo, dum pro Italia occidit armis,
Haec illi aeternum fata decus pariunt;
Hannibal aethereas iterum si surgat in oras,
Non aliam mortem strenuus oppeteret.


122. in dectractorem Nicolai comitis Archi | auctoris huius libelli

Dulces lachrymulas nostras ascribere Cottae
Dum ausus es obliquo, Zoile, iuditio,
Non solum tibi non irasci debeo: verum
D<ol>eo, quod vati conferor egregio.
5At contra e tumulo indignatus Cotta: "Quis istas
Lachrymulas nostris versibus inseruit"?


123. in eundem

Non possum non tristari quod crimine furti
Argueris nostras, Zoile, lachrymulas.
Non possum quoque non laetari adscripseris idem
Quod nostras Cottae, Zoile, lachrymulas.
5Nam mea dum confers docto mala carmina vati -
Iuppiter - ut nullo es, Zoile, iuditio!


124. in eundem

Nescio utrum te Cotta magis vel debeam ego ipse
Odisse, ambos qui crimine consceleras.
Furta mihi obiectas, puerilia carmina Cottae:
O hominem vesano ingenio atque malo!


125. de Iunipero. Nicolai comitis Archii

Iuniper<i> caperet somnum quum forte sub umbra,
Fessus Amor, caelo lapsus ab aerio,
Alma Venus <d>oluit myrti quod sperneret umbram
Atque inquit: "Poenas, perfide nate, dabis".
5Nec mora: iuniperi folio confixit Amore<s>
Et <liquit> tenero spicula fixa pedi.
<Olim hanc> sensit Amor: "Mater, nil proficis - inquit-
Tu tibi habe myrthum: sit mea iuniperus".

126. epitaphium Toti Mutinensis

Hospes, inauditam et miram rem percipe: Amor me
Aeternum ut vivam perdidit, et domina
Ore mihi proprio laqueum mandavit, ut ambos
Nomine perpetuo saecla futura canant;
5Scilicet extremum de me fecisse periclum
Et nostram voluit morte probasse fidem.
Adde quod est nostros tandem miserata labores:
Nam letho gratum quid magis est miseris?
Sic tali aeternum reddit me funere, seque
10Ostendit sola saevitia esse piam.


127. coronato tauri

Quum solitas linquit sylvas, mea cura, Lycoris
Et sol purpureum vergit ad Occeanum,
Verno flore mei precingit cornua tauri
Atque illi e viola mollia serta facit.
5Ille superba ferens elata cornua fronte
Respicit et blando murmure mugit herae.
Inde greges alios supereminet: ipsa Lycoris
Tergore taurino laeta supervehitur.


128. ad Vargnanum

Vargnane optime, cuius ore manat
Sermo dulcior Attico liquore
Et semper faciles fluunt Cam<a>enae,
Ten' Lomasia rura detinere
5Possunt immemorem tui atque nostri,
Mehercle, rura odiosa et infaceta?
Num tanti decet <a>estimare rura?
Sic nobis licet invidere ruri
Qui dudum miseri atque destituti
10Intabescimus ob tuum recessum?
O factum male! Namque tu solebas
Dulci carmine detinere Sarcam
Et cantu lepido movere montes
Quassans buxiferi caput Brioni.
15Quare ad nos redeas rogamus omnes.
Causarum tonitru rogat Brunellus,
Et fluens Latiae eloquentiae fons
Prandinus bonus ille Iulianus
Et Lepus pater omnium leporom;
20Idem Didymus et Catullianus
Aliprandus agit, caputque calvum
Ut cucurbita Devius Folentus.
Quod si nec preculae tabellionum
Nec flectunt lachrymae piae parentis,
25Te saltem moveat iocosa turba
Et Musarum amor, ipse diis amicus:
Arquensis patriae colens recessus
Nobiscum bibe, lude, scribe, canta.


129. Marii Equicolae epitaphium

Extinxi et traxi moriens vitia omnia mecum,
Equicola: heu saeclum iam sine labe, vale.


130. ad Satynum

Satyne, iam tibi caput canet:
Natus ubi fueras te quoque terra tegat.


131.

Venimus e sylva lauri felicis ad umbram:
Nam laurus longe Musarum iactat odorem
Vatibus et late ramos diffundit apertos.
Foelicem hanc sylvam, sylvam si laurus amabit!


132.

Dum sequitur r<abid>am frondosis montibus ursam
Venanti Alcippo, casta Diana, fave.
Effice ne toties la<teb>rosis abdita silvis
Eludat celeres per nemora alta canes
5Neu toties iuvenem iaculo cursuve fatiget.
Tu, dea, fac votis pondus inesse meis:
Tunc tibi longaevi pendebunt cornua cervi,
Stabit et ante tuos bellua capta pedes.


133. de lachrimys amantum

<Foelices> lachrymae, <suspiria> mutua amant<um>
<Et...> ex omni parte probata fides!
Vidi ego vos arctis pariter <pendere> lacertis
Et trahere in longas verba proterva moras.
5Oscula quis numeret toties iterata labellis?
Quanta fuit vestris laetitia in lachrymis?
Ut fons prosilit muscoso limpidus antro,
Irrigat herbosi gramina laeta soli
Paulatim, et labens tremulas furtivus in herbas
10Vicino ubertim flumine miscet aquam:
Sic lachrymae mistaeque genis oculisque fluebant
Amborum atque sinus alter in alterius
Plorabat. Tunc laeta Venus miscebat amores
Sub tunica exercens dulcius offitium.
15Foelices lachrymae, dulci quas tinxit amaro
Moesta Venus laetae conscia tristitiae!
Carmine vos semper nostro ventura loquentur
Haec atque illa aetas atque alia atque alia.

134.

Matris in amplexu recubat dum Lygdus amatae,
Dum vetitas vellet nollet inire vias,
Mater ait: "Nostri si quondam, nate, doloris,
Nunc solatioli sis quoque caussa mei!
5Ingredere, o bone nate et matris certa voluptas,
Unde olim existi, teque utero abde tuo".
Quam contra arridens moribundis natus ocellis:
"Lac quod suxi olim nunc, pia mater, habe".

135. ad Aurelium et Maximum Ripenses

Perbelle facitis, boni sodales;
Mutuo facitis bene ac prudenter:
Laudas Aurelium tuum diserto
Versu, Maxime, teque laudat ille
5Et te tollit ad astra sublevatque.


136. ad Aretinum

Aretine, legis nec erubescis
Franci carmina Thusca?


137. ode ad Paulum Candidum

Me non myrrhina pocula,
Non argentea, Candide,
Oblectant avidum, Paule, pecuniae,
Non quaesita maris gemma periculo.
5Ad fontes gelidos iuvat
Lymphae et murmura garrulae
Frondosa sotios excipere illice
Mensa graminea et populeo toro
Factis fictilibus lutho.
10Illic fagineo scypho
De more agricolae pauperis <e>bibens
Aut Flacci numeros difficiles sequi
Conor vel gravis alitem
[***]


138. de Alitprando Arquensi

Nolli admirari cur Prabia iugera vendat
Noster Aliprandus: caussa parata sibi est.
Imprimis damnosa nimis vicinia Sarchae;
Iccirco dixit: "Sarchias unda, vale".
5Praeterea horribilis flabat per pascua ventus:
Vir bonus haud poterat tot mala ferre diu.
Illum cura domi, illum prati cura gravabat:
Distabat nimium villula ab oppidulo.
Nunc penitus totas dimisit pectore curas
10Atque idem vacuus est foris atque domi.


139. de versibus Hieronymi Avantii in Ausonium poetam

Qui Avanti modulos et hos et illos,
Qui deinde Ausonii poema cernet,
Avanti aut modulos putabit esse
Utrosque, Ausonii vel esse utrosque.

140. in mortem Caesaris Maximiliani

Non nostro, ut solitum est, extincto Caesare, caelum
Condoluit, nec sol tristia signa dedit,
Sed fuit hyberno clementia tempore veris,
Fulsit et ex omni parte serena dies.
5Laetatum est veniente suo iam Caesare caelum:
At terris luctum liquit et invidiam.


141. aliud

Credunt mortales. Iuppiter, te desipere
Postquam Caesarem vocas in socium regni tui.


142. aliud

Esse Ioves geminos coelo dum credimus, etiam
Divisum coeli credimus imperium.


143. aliud

Invidit terris caeli te regia, Caesar;
Nimirum imperium noverat illa tuum.


144. eiusdem auctoris Nicolai comitis in iuniperum

Hanc ego iuniperum sertis et fronde corono;
Haec mihi iuniperus maxima semper erit.
Nec laurus mihi malim aut coniferas cyparissos:
Despitio myrtos, o Cytharaea, tuas.
5Dum me iuniperus molli circumtegat umbra,
Hanc ego sylvestri pastor honore colam:
Vere novo innectam violis pro tempore ramos
Et feram odoratis lilia mista rosis;
Autumno stabunt pendentia roscida mala,
10Mala excerpta suis nuper ab arboribus.
Illi ego dona feram; non hanc violare securi
Audeat aut illam rusticus igne petat,
Ut servata suos longo det tempore fructus
Aeternumque virens tollat in astra caput.
15Non hanc prosternant animosi flamina venti;
Illam non aestas, non rigida urat hyems:
Iuniperum foveat puri claementia caeli,
Proferat ut fructus semper odora novos.
Ergo vos, Dryades, cum torrida venerit aestas
20Radicem egelidi spargite fontis aqua
Densaque baciferis praetendite tegmina ramis,
Saeviet horrendo cum mala bruma gelu,
Ut faciles agitare sub hac convivia Nymphae,
Et solitas possit ducere Amor choreas.
25Vivat, et hanc Satyri multo venerentur honore
Sitque tibi curae, Delia sylvipotens:
Saepe sub hac captes venatu fessa soporem
Intactam et serves dextera iuniperum.


145. scazon

Amoena sylva, vosque amabiles umbrae
Et flexuosi spissae arundines Minci,
Aestus levare quae soletis et somnum
Vento incitare sibilante perculsae,
5Salvete, amoris unicae mei testes.
Vestros recessus et reconditas sedes
Semper revisam; vestri ero memor semper,
Seu Capriana me tenebit aut vasti
Vexata fluctu Ripa amoena Benaci.
10Florente vere contigit mihi nuper
Legisse amoris primum, amoris optati:
Tu, sylva, testis, ipse conscius lucus
Et quae dedistis, herbulae, torum dulcem.
Nec vos amabo nec vestras colam sedes,
15Reposta sylva vosque amabiles umbrae
Et flexuosi densae arundines Minci?


146. ad Confalum Veronensem enigma

O Veronensium iuvenum flos, Confale, dum te
Sylvarum iactas coniugem habere deam,
Ah, cave ne in faciem cervi muteris et ora,
Et velut Actaeon cornua fronte geras.
5Non vult ad superos castae deperdere nomen,
Sit licet inferno nupta Diana deo.


147. ad Hieronymum And... Mantuanum

Coniugis usque tuae lateri tibi conscius haeres
Nec potis es, pedibus aeger, abesse domo:
Nil mirum est igitur si dicitur urbe: "Magis te
Nemo sua fruitur coniuge, nemo domo".


148.

Dum vixi, tecum optavi, mea, vivere, vita;
Dum sine te vixi, vita molesta fuit.
Nunc tibi me aeternum iungunt communia fata:
Mors ha<e>c quam vita carior et melior!


149. ad Carinum

Nimirum es sapiens, Carine: namque
Qui sapit sapiens potest vocari.


150. aliud

Carmina tam graviter sapiunt tua, docte Carine,
Quam graviter foedi spiritus oris olet.

151. epitaphium Antonii Cribelli

Claude nares et nates. Viator;
Hoc sat est. Vale.


152. ad divum Rocchum

Rocche pater, nam te pestes et pellere morbos
Aereumque tua certum est frenare furorem
Virtute, idque tibi superum dedit atque hominum rex
Pro meritis vitae sceleris sine labe peractae:
5Seu nos ira deum Stygias detrudere ad undas
Iusta parat pro criminibus, pro numine laeso,
Sive necem infesto coeuntia sydera vultu
Portendunt aegris mortalibus, ocyus alto
Aspirans nobis praesens illabere caelo.
10Si te dura unquam tetigit mortalium egestas,
Adsis errantesque tuo nos numine firmes;
Si te languentum quondam flexere querelae,
Cum te Romani passim obstupuere Quirites
Taetra salutifera lambentem vulnera lingua.
15In te firma fides, in te spes certa reposta est.
Undique circumstat nos atrae mortis imago:
Hic atque hic dirae facies - miserabile visu!-
Apparent terrentque suis cum civibus urbes,
Oppidaque et villas subitis horroribus implent.
20Ipse vides veluti misera<e> procumbat humi vir
Correptus tabe, optati sine honore sepulchri,
Utque cavas superent cumulata cadavera fossas.
Ipse vides ut agat rabidus furor: ille fenestris
Praecipiti sese iecit per inania saltu,
25Exosus lucem, et fatum superavit iniquum;
Hic fluvio insanum mersat caput, ille volutus
Benaco miseram immenso dat piscibus escam,
Infelix! Alius ferro se obtruncat, et annos
Intempestivos cupit et finire dolores.
30Obscaenos igitur morbos age, queis bona mater
Et natos fugit infectos et filia patrem,
Consortemque tori languentem deserit uxor
Pallida tundentem ora et lumine torva tuentem.
Dira lues, nigro et rabies armata veneno,
35Foeda ungues, impexa comas, petat horrida regna
Sauromatasque Thracasque et Parthos caede madenteis:
Nos, per te dulcis servati in lumine vitae,
Servatae non ingrati memoresque salutis,
Annua vota feramus et annua tura sacello,
40Dive, tuo, meritosque aris reddamus honores,
Votivis tua testantes opera alma tabellis.


153. ad Carinum

Quod sis pestiferi halitus, Carine,
Quod merdam et sapias malos odores
Non sentit Lepus olfacitve naso.
Pestilentius ipse nescio quid
5In te noscere iurat, et fatetur
Quod milvo similis sapis rapinam.


154. epitaphium Maximi Ripensis

Maximus hic habito: nummorum plenus, amicis
Orbus. Vix vixi vivere dum cupio.


155. aliud

Factis Maximus et nomine Maximus,
Maturos senio, consilio impiger,
Infoelix sobole, sorte beatior,
Quaerendaeque pecuniae
5Nulli impar studio, hic cubat.


156. ad filios adoptivus Cantelmae epistola

Dicite, adoptivi quondam, nunc fabula, nati,
Quid iuvat in mutum iurgia ferre caput?
Quid iuvat iniustis manes urgere querelis
Nec sinere optata me requie usque frui?
5Quod vos fraudarim votis et divite censu
Tartareos fertur rumor ad usque lacus;
Ausus et est vestrum quidam exprobrare labores
Longaque frustrati tempora servitii.
Quod vos spe falsa dicar lactasse fidemque
10Promissam toties non tenuisse grave est:
Sed potius Stygiis remorata cohercear undis
Et vaga ab Elysiis exulet umbra locis
Tysiphoneque adsit tortos innexa colubros,
Ardenti veniens in mea colla face,
15Quam peccasse putem, quam vos lusisse pudori
Sit mihi vel facti poenituisse velim.
Audite haec, liquidi colitis qui littora Minci,
Quos Manto terra divite mater alit:
Ne me forte aliquis delapsam errore putaret,
20Evictam tantis aut titubasse malis.
Quid? Si iterum superas fatis revocemur ad oras,
Mens eadem nobis quae fuit ante foret.
Certum erat - ingenue ut fatear - dare verba protervis
Atque pari vestros excipere arte dolos:
25Aurea com vobis tantum Cantelma niterem
Quantum ulli arrisit foemina blanda viro,
Ecquis me vestrum haud ficto dilexit amore?
Quid nisi captandi spesque animusque fuit?
Ecquis sermones expressit corde fideles?
30Ex animo dixit quis mihi blanditias?
Saepe subit cum quis viventi munera misit
Dixit et: "Haec animi sunt monumenta mei";
Munera subrisi simulataque verba notavi:
Hac quoque me finxi credulitate capi.
35Saepe ego sum causata malum et deffessa iacebam
Componens querulis tristia verba modis:
Rumor ut arrectas placidus demulserat aures,
Quisque meam accelerat corde micante domum
Atque aliquis forsan, ridens, ut tristior esset,
40Arrida clam fusis lumina tinxit aquis;
Dumque avidus gemmas partiri gestit et aurum,
Parcarum longas increpat usque moras:
Quid referam ut nigros etiam promiserit agnos,
Truncassent celeri si mea fila manu?
45Vana tamen Zephyri iactarunt vota per auras
Et flerunt nostros longius ire dies.
Vidi ego qui nuper moriturae adstabat et aegrae
Attulit invita pharmaca sera manu,
Miscuit utque ferunt liquidum, male conscius, aurum
50Inque suum vitam distulit ille malum:
Vidi ego quam tristi celaret gaudia vultu.
Mens hominum tantis aestuat insidiis,
Ingenium quod ni cognossem callida vestrum -
Ut facile in fraudes est genus omne virum-
55His capta illecebris potui Cantelma teneri:
Credenti insidias composuisse leve est.
Vobis natura praescriptum est fallere et arte:
Fallere semper anus gloria rara fuit.
Testis erit Circe fallacis crimen Ulyxei,
60Quam liquit fugiens per maria alta rate:
Illum non potuit currenti sistere rhombo,
Illum non magicis flectere carminibus;
Ingratum hospicio ut fuerat dignata superbo,
Debuit argutis perdere littoribus,
65Aut illum in torvas facies mutare animantum
Ut poterat solito diva ministerio.
Non tamen aucupio licuit me illudere vestro
Ut caderem in tensas, praeda petita, plagas.
Scilicet est aliquid Gallos penetrasse comatos,
70Vidisse Hispani regna superba soli
Et Rhenum Rhenique urbes tranasse bicornis,
Tot terras, populos, totque adiisse freta;
Naturae est aliquid novisse arcana latentis,
Percurrisse animo tot rapidi astra poli,
75Tot versasse manu victura volumina vatum,
Fallere Cantelmam non potuisse tamen.
Ergo haec faemineo succrescet gloria honori:
Haec mihi post cineres fama superstes erit.
Hoc etiam facto lethum illaetabile risit
80Et fuit infernae mollior ira deae:
Me fortunatis posuit Proserpina campis,
Ver ubi perpetuo gramine vestit humum.
Illic extollunt me laudibus heroinae
Et quaecu<n>que aliquo foemina laesa viro est.
85Turba mihi assurgit matrum et comitatur euntem.
Dum spatior felix per nemus Elysium,
Meque aliquis digito ostendens miratur et inquit:
"Haec potuit doctos fallere cauta viros".
Audiat imprimis nostrae haec solatia mortis,
90Sentiat has voces diva Isabella meas,
Heredem extremis libuit quam scribere chartis, .
Ut famae accedat laus geminata meae.
Illa mihi iam iam moriturae lumina clausit
Et flens extremum dixit: "Ave atque vale".
95Haec mihi non solita est viventi innectere fraudes:
Novi illam a parva virgine habere fidem.
Quam bene honorato componens membra sepulchro
Tura dabit cineri non inodora meo!
Placabit superos votis, purgetur ut omne
100Contractae reliquum quod mihi labis erit,
Templaque constituet nostris mandata tabellis
Et sacra virgineo tecta habitanda choro.
Vive igitur, mea dulcis hera, et felicibus annis:
Subrepat capiti tarda senecta tuo.

157. ad illustrissimum Federicum Primum ducem Mantuae

Mantua iam tibi, dux, plus se debere fatetur
Quam qui ipsam captis condidit auspiciis.
Nam multo est, ut scis, claram praestantius urbem
Cingere quam muro, moribus excolere.
5Quid, quod eam vallas muro et virtutibus ornas?
Hoc scutum est belli: pacis et esse ducem.


158. ad Alconem

Philosophum Plato te negat hac ratione quod, Alcon,
Communem nulli rem sinis esse tuam.
Uxorem quod communem sinis omnibus esse,
Hac Plato philosophum te ratione probat.


159. lachrymae in Paridem Caesareum Mantuanum

Dum Paridem raperet vulgantem arcana deorum
Mors, Iovis imperio, Iuppiter intonuit:
"Mortales, audite - inquit - caeli abdita posthac
Qui sciat, adiuro per Styga, nullus erit".


160. ad Flaviam

Quem refugis fugio; quem odisti, Flavia, et odi:
Cuique potes possum, vita, adhibere fidem.
Sic postquam odisti me, Flavia, semper et odi
Me miserum, potui nec bene velle mihi.

161. in Herculem Girlandam

Non dolet Alcides fato quod raptus acerbo
Aut quod servili concidit ense miser;
Dilecti haud pueri suspirat funera, quando
Non poterat tumulo gratior ire comes:
5Hoc unum gemit aeternumque gemet, quod amatas
Dira canis pueri est ausa notare nates.


162. ad Camillum Lupum

Ergo, Camille, patrii decus soli,
Tuos relinquis ipse sic amiculos?
Praeponis ipse rura sic sodalibus?
Ergo antefertur albulis puellulis
5Calore solis usta Thestilis genas?
Rura infaceta praeferuntur urbibus
Praeque amne sacro Mincii Olius placet
Et qui palude Tartar exerit caput?
Iam iam expeditae adeste, adeste, sarcinae:
10Libelli, adeste, quotquot estis, aurei,
Curas levare qui soletis anxias.
Nil me hic iuvat morari: abire me iuvat,
Camillo eunte. Vos valete, candidi,
Syncere amati amore perditissimo,
15Gonsaga, Prette, Strozza, L<a>eli, amabiles;
Vale, mi amate Minci, amata Mantua,
Meisque dicta versibus Venus Theia;
Tu, Capriana, salve, amena collibus
Sylvisque pratisque hospita arborum comis.
20Salve, pater Benace: ut ipse gestio
Amoena lyntre pervolare littora
Odora citri germinantis halitu!
Fors et salutans te, Brione buxifer,
Inter superba montium cacumina,
25Colam relicta sponte tecta patriae,
Donec hyems nivosa me coegerit
Cohorsque docta Mantuam revisere.


163. ad Fiaeram

O naturae opus absolutum utrinque,
<Fiaera...> pater eruditionum
Et spes unica iam labantis aevi,
Num te non miseret pudetque saecli,
5Saecli ranciduli atque pestilentis,
Cum tot conspitias malos poetas
Inflatos, rigidos, licentiosos,
Tot malos medicos superbienteis
Passim incedere per fora et theatra
10Et versu obstrepere ut protervus anser,
Miscere et populo malum venenum?
Hos Manto veneratur, hos salutat,
Eblanditur et elevat stupetque:
Illorum caput osculantur omnes.
15At tu - quod male habet tuos amicos,
Quod me ipsum excruciat magis magisque -
Una cum lepidis tuis libellis
Despectus populo et iaces sepultus,
Invisus quoque saeculo infaceto.
20Cogeris vacuus domi latere
Et scombris tua scripta dant cucullos
Cum damno opprobrioque litterarum;
Commentaria mugiles <hal>escunt,
Damnum et pauperiem librariorum.
25Haec cernes, Aretine, et oscitabis?


164. in eundem

Iactas te medicum, Fiaera, vatem:
Hoc est te medicum, Fiaera, fictum.

165. in eundem

Ipse sibi posuit tumulum titulumque Fiaera
Mortuus an vivus sit dubitat populus


166. in eundem

Si vivo tumulum tibi parasti,
Quid cessas igitur mori, Fiaera?


167. de cupidine dormiente apud illustrissimam | Isabellam Estensem

Tu puerum vexare cave, Cytharea, protervum
Dum carpit somnos lumine languidulo.
At vos securi interea requiescite, amantes,
Deposita fessus dum face dormit Amor.


168. in fontem Hydroellum Caprianae

Et quercum fons hic et fontem quercus amabit,
Et bibet et ludet semper Hamadryas hic.


169. in eumdem fontem

Invitat vitreo Dryas hic <et> Nais ab antro:
Arboris haec genius, fontis et illa dea est.
Haec volucrum ramis con<c>e<n>tus praestat opacis
Atque umbram medio sufficit alta die;
5Illa sitim saliens restinguit margine vivo
Garrula dum rauco perstrepit unda sono.


170.

Laudasti Pyrrhum vitam dum viveret, amens,
Deffunctum decuit quem mage laude sequi.
Tunc lauda cum philosophum regemque videbis
Aut raptum curru sydera ad alta deum.


171. aliud

Philosophum, P<yrrhe>, profiteris: nec nego certe
Quin barbam et linguam non habeas cynici.


172. ecloga undecima

Benaci ad liquidas undas Sicinia propter
Litora deiectus viridis sub robore myrti
Cantabat Lycidas insano accensus amore
[***]


173.

Haec nemora, hii colles atque haec levis aura susurro
Quae nemorum densis sibilat in foliis
Invitant dulces aestivo sidere somnos,
Dum tremulo obloquitur garrula lympha sono.
5Integrat hic veteres tristis Philomena querelas
Et querulo argutos concinit ore modos;
Purpureos nectunt in serta nitentia flores
Naiades, hic semper sufficit herba torum;
Explicat hic densos quercu labrusca racemos
10Atque tenax hedera hinc implicat, implicat hinc
Illicis antiquae ramos et brachia nectit.
Huc ades et mecum, pulchra Lycori, cane.


174. inscriptio fontis Cayci in | secessu Caprianae. MDXXXIX

Dum quercum fons hic, duro fontem haec quercus amabit,
Et bibet et ludet semper Hamadryas hic.


175. ad amicum

Fers aegre obliquoque etiam me lumine spectas
Quod vitae optavi fila severa tuae.
Desine; mutata est sententia, amice: recanto
Optoque sint vitae mollia fila tuae.


176. ad Maximum Ripensem

Maxime, te retinent ventosae littora Ripae
Quam pater insanis Benacus percutit undis.
Illic - ut phama est - doctorum more virorum
Exerces Musas victuraque carmina cudis,
5Aut studio incumbens immensa volumina legum
Volvis, sollicitans nunquam fora litibus orba;
Neve ingrata fluant tibi tempora, saepius hortum
Excolis, attenuans citros et falce comanteis
Dites Hesperidum sylvas atque aurea poma.
10At nos, saxosae Caprianae in collibus altis,
Ne nos forte putes pigro torpere veterno,
Mane novo ad primi radios surgentis Eoi
Sectamur lepores canibus per devia fidis.

177. ad illustrissimum Aloysium Gonsagam marchionem

Et merito es dignus laudari carmine magno,
Magnanime o Gonsaga: mihi sed tenuia Musae
Carmina sufficiunt, tua queis <ego dicere> facta
Si coner, medio in cursu labar pede utroque.
5Te tamen his paulum dictis affabor amicis
Ut noscas quo te venerer, quo secter honore:
Namque tui - ut fatear - <i>am sum inflammatus amore
Quod bonus ipse tuas res iusta lance rependis
Quodque aliquid semper meditaris principe dignum,
10Ut patrium superes geminata laude vigorem.
Ne ut ingrata fluant tibi tempora, saepe fatigas
Venatu cervos et equos torquesque retorquesque
In gyrum, blandaque manu moderaris habenas;
Militiamque pati iamdudum assuetus et arma,
15Oppida praecingis muro; tu moenia vallas
Aggeribus, merito ut te hostes timeant et amici
Observent, bello ne patria devastetur.
Et quandoque iuvat gravioribus applicuisse
Intentum studiis animum: iuvat alta vagari
20Sydera et immensos caeli percurrere tractus,
Ingenium ostendens cunctis versatile rebus.
Quodque tibi aeternum pariet per saecula nomen,
Quod numero ascribet superum caeloque beabit,
Olim latrones furtis et caede superbos,
25Praeda exsultantes aliena, trudis ad Orcum,
Qui neque vim superum aut mortalia iussa timebant.
Heu pietas! Tuto haud carpebant gramina pratis
Armenta; haud tuto sese armentarius agris
Credebat; trepidi subigebant arva coloni,
30Nec securus erat taurus disiunctus aratro;
Nec poterat virgo tectis se efferre paternis.
Ah quoties nemore in medio et convallibus imis,
Dum servat pecudes pastor, dum vimine texit
Fiscellam aut dulci sylvas demulcet avena,
35Ingemuit subitis actos incursibus haedos,
Ploravit miseris raptos cum matribus agnos!
Talis Aventino vaccas in monte trahebat
Aversas Cacus, quem quondam maximus haeros
Alcides saxis et duro robore pressit.
40His tibi pro meritis, Luysi iustissime - postquam
Non opis humanae est - dii praemia digna rependant
Teque diu servent terris non invida fata,
Si incensas pietate preces bona numina curant.
Salve igitur, decus haeroum, qua vindice tellus
45Itala se et tanto semper iactabit alumno
Et felix caelo solitos aequabit honores:
Sed nunc imprimis, dum tu pro Caesare magno
Avertis Gallum campis Insubribus hostem.


178. hymnus in divam Osannam. Ode

Diva, quae, mores imitata castos
Virginis summae, caput alta caelo
Aureum ostendis rutiloque frontem
Cingeris astro,
5Ipsa, lethali vitio interempto,
Orbis insani illecebras et orbem
Spernis, humanos pedibus tuis sub
Mittis amores.
Non toro emolli aut libet ociosa
10Alitum pluma requiescere, inter
Quos Syri mittunt Arabesve odores
Aut niger Indus:
Tantum humo nuda patiens recumbis
Frigoris, iuxta patiens caloris;
15Saepe deffessa tibi supplicanti
Membra fatiscunt.
Ipsa naturae tenui apparatu
Sufficis victum; tibi texta cultu
Sordet aurato Tyrioque vestis
20Murice tincta;
Simplici contenta fide tenaxque
Unius desyderii atque honesti,
Laeta qua victos ratione sensus
Nectare pascis.
25Dumque caelestum meditaris alta
Mente thesauros meritis parare et
Praemia aeterni patris illa, nusquam
Obnoxia morti,
Dum crucem et saevos meditaris ictus
30Et Deus quicquid tulerit laboris,
Dum subit matris dolor et nephandae
Mortis imago,
Sensibus sensim pia mens relictis
Evolat: vinclis animus solutus
35Corporis, Christo associatur et fit
Copula foelix.
Qualis aspectu superum beato
Ille Thesbites, sacer ille vates,
Flammeo raptatus in astra curru
40Lumina pascit,
Talis aspiras ad amata regna,
Talis affectas iter atque Olympo
Errigis mentem, nec adhuc soluta
Carcere t<a>etro,
45Fas tuis tandem meritis apisci
Caelitum sedes, meliore postquam
Vita mutata est, ubi nulla rumpit
Cura soporem,
Pax ubi certa est, animusque recti
50Conscius gestit bene munerari
Facta, dum visu triplicis potitur
Numinis ardens.
Hinc pios audis gemitus, Osanna:
Hinc vides curas hominum benigno
55Lumine et vultu propiore terras
Despicis imas.
Nec sinis nostris precibus deesse
Pondus: ut defers placidas ad aures
Maximi divum patris, ille laeto
60Annuit ore.
Mantuae, virgo, decus, et sacerdos
Grata diis, ascripta eadem dearum
Coetui, votis tua nunc adimus
Templa frequentes.
65Pendulae multa prece si tabellae,
Si peregrina madefacta nardo
Serta nec desunt Arabum liquores,
Mascula thura,
Mantuam exaudi, dea, supplicantem -
70Vita nam pendet populorum ab uno
Omnium - affecti, dea, pro salute
Principis audi.
Sic tibi ante aram Tyria sacerdos
Veste spectandus sacra det quotannis;
75Sic odoratis tua templa semper
Floribus halent.


179. ad Tridentum

Quod tibi sint arces, Athesis tua moenia lambat,
Quod sit ager Baccho fertilis et Cerere,
Vicino ridere potes de colle, Tridentum,
Et superis grates ore referre pio.
5At tibi quod centum sint templa, altaria centum,
Omnia plena sacris, omnia foeta deo:
Iustitia et, foelix, alma quod pace fruaris,
Quae iam temporibus exulat orbe malis,
Id Clesi munus: beat hoc te ipsumque fatetur
10Demeruisse homines, demeruisse deos.


180. in comitem Ludovicum Lotronium

Innumeris septus Parthis, dum occumbere mavult
Pugnando foedae quam dare terga fuga:,
Aeternum caelo et terris Lotronius heros
Vivit et haec pulchrae praemia mortis habet.


181. in Hermagoram malum medicum

Dum rapis Hermagoram, tibi, mors, inimica fuisti:
Vivendo hic poterat te satiare satis.


182. ex Graecis

Nec postac, coryli grata deiectus in umbra,
Mulcebis pecudes carmine, Daphni, tuas,
Nec patriis posthac texes umbracula Nymphis,
Populea sternes nec tibi fronde torum.
5Iuppiter afflavit te fulmine: vespere sero
Ad stabula attonitae vix rediere boves.


183. in Petrum Pomponatium philosophum

Mortalem esse animam dixi dum vita manebat:
At nunc immortalem et esse scio et doleo.


184. in Ioannnem medicem

Dicerem ego ingenue: "Scelerum hic genus omne sepultum est"
Si pariter Clemens hoc iaceat tumulo.


185. in malum maritum

Componi tumulo mandas cum coniuge, cum nil
In vita ambobus compositum fuerit.


186. prosopopaea. Rhodomon Lysam | alloquitur in somniis

Desine me, Lysa, assiduis urgere querelis,
Nec profectura voce ciere deos;
Parce incompositos patrio de more capillos
Scindere et immeritas ungue notare genas.
5Indignum est moerore sequi Rhodomonta, nephasque
Imperia et leges increpuisse deum,
Cum mihi praereptae compenset tempora vitae
Gloria, sitque annis longior innumeris.
Me doctae poterunt nusquam non dicere chartae,
10Nullaque non aetas ferre per ora virum;
Longa dies cineres absumit et ossa sepulchris:
Clara sed heroum facta abolere nequit.
Si tamen exoptas plac<idos> requiescere manes,
Neu vager incertis sedibus umbra nocens,
15Si neque communes l<a>esi vivens hymenaeos
Mutua nos postquam iunxit amore fides,
Effice ne primo quisquam potiatur amore,
Occupet aut casti regna secunda tori:
Ut tua fax nostro primum est accensa calore,
20Vivat ad extremos sic tua flamma rogos.
Evadne exemplo tibi sit, sit Laodomia,
Utraque inexstinctae fama pudiciciae,
Ardorisque tui specimen sit regia coniunx
Quae potuit cineres ebibere ore viri:
25Illae perpetuo devinctae lumina somno,
Viva sed egregium fama recenset opus.
Nec tamen ut moriare precor, neque, Lysa, dolore
Victa, maritali praecipitere rogo.
Te cupio erepti cura exardere mariti
30Et tantum viduo secubuisse toro:
Difficile est, verum efficies, licet ipsa iuventae
Laetaque formosi tempora veris agas.
Aspice ut exosa est alias Victoria taedas,
Gentis et una tuae gloria Parthenopes;
35Haec magni manes veneratur casta mariti
Et famae aeterna consecrat historia.
Invicto foelix Victoria digna marito:
Non alia ille heros coniuge dignus erat!
Haec volui dixisse olim: sed tenuia Parcae
40Deducta instabant rumpere fila colo.
Ter volui mandasse tibi; ter frigida lingua
Substitit: et gravius id quoque morte fuit.
Dum potui, tamen, ipse tuos moribundus ocellos
Aspexi et lachrymis ora rigata piis.
45Nec dolui ante diem spoliari lumine vitae
Intempestivae duraque fata necis;
Nec gemui patris aerumnas fratrisve querelas,
Qui raptis de tot fratribus unus adest;
Non aviae, vidit quae funera acerba nepotum
50Et potuit tantis consenuisse malis:
Tam subito indolui divelli a corpore amato,
Tam subito a cara coniuge abesse mea,
Pro qua tot pugnata mihi sunt proelia, quae me
Praeposuit magnis sollicitata procis,
55Quam cito mors nostri fructum intercepit amoris,
Quam cito me optato sustulit e gremio.
Ut nubes, caelo quae candida ludit aperto
Vere novo, Zephyri tuta favore volat:
Illa supervehitur terras, illa aere pendet
60Composito atque humeros ardua pascit Atho;
Mox alii atque alii flantes animosius Euri
Hanc glomerantque rotantque aethera perque ferunt
Et modo praecipiti gyro, modo turbine fertur
Et tandem in ventos solvitur aereos;
65Sic mea vota et spes evanuit omnis in auras
Irrita, et Ioniis scripta natavit aquis.
Optabam hybernas tecum traducere noctes
Horrida post durae tempora militiae;
Optabam exhaustos tecum conferre labores
70Et Thusca auspiciis oppida capta meis;
Ut virtute mea atque ausis f<o>elicibus Ancon
Clementis magni cesserit imperio,
Utque triumphatis rediissem moenibus Arri,
Quae modo victori causa fuere necis,
75Utque animo invictus longe maiora pararem:
Extremos bello tendere in Aethiopas,
Atque illic nomen factis protendere clarum
Iustaque magnanimi Caesaris arma sequi.
Certum erat Aemoniis tentoria figere campis
80Et Marte indomitos perdomuisse Scythas,
Aurato e solio deiectum extrudere regem
Aut urbes captum ducere ad Ausonias.
Tecum intermissas meditabar visere Musas,
Aptare et lyricis carmina Thusca modis.
85Carmina nam recolo quae - dum fera classica cessant -
Lusi Pieridum non renuente choro.
Nec Phoebea minus colui quam Martia signa:
Utraque et hinc meritis laurea parta meis.
Sed quid profuerunt vota haec, si vulnus adactum est
90Lethale, et victa fulmen ab arce venit?
Scilicet egregiis hominum mors invidet orsis:
Odit nescio quis grandia coepta deus.
Sic raperis, prima, Memnon, fraudate iuventa,
Sole coloratos dum subigis populos;
95Sic necis impavidos sequeris dum, Druse, Suevos;
Et matri et patriae tristia fata refers:
Florentes aetate ambo et praestantibus ausis.
At non humani funeris una via est:
Quippe meo Marcus fato atque Trivultius olim
100Illustresque armis tot cecidere duces,
Gallica cum Ticinus transfixa cadavera volvens
In mare purpureis territus iret aquis.
Sic Medices heros gentis, dum Rhaetica vexat
Agmina, litoribus concidit Eridani;
105Sic cecidit Romae muro deiectus ab alto
Dux nostro genitus sanguine, Martis honos.
Nec fuit indignum his etiam Rhodomonta sub armis
Pro re Romana non dubitasse mori,
Signa pilis postquam mihi sunt fulgentia senis
110Aurea supremo tradita pontifice:
Quae licet attulerint pulchrae solatia morti,
Mors sit ut haec factis altera vita meis,
Hoc tamen aeternum est casu vel acerbius omni,
Nondum aequasse animis facta superba meis.
115Viribus haud aliis poteram cecidisse, nec ulla
Agmina se audebant obvia ferre mihi.
Devoveo quicunque igitur mala sulphura nitro
Miscuit et vacuo clausit in aere pilam:
Dignior inventa p<rimu>s qui mugiat arte
120Et penset proprio damna aliena malo.
Militiae ut veteris morem corrupit! Ut ille
Et belli virtutem abstulit atque virum!
Quam melius quondam gladio certabat acuto
Conspicuusque hasta comminus ibat eques!
125Ibat eques campoque hostem expectabat aperto
Nec quicquam ille doli quod metuisset erat.
Illum aspectabat virgo de turribus altis
Regia, suspirans hunc sibi habere virum.
Mos erat hic bellare viris: mos ille probandus,
130Dum sine fraude iuvat conseruisse manus.
At nunc tacta ruunt furtivo corpora plumbo:
Vix oculis ignem percipis, acta pila est;
Non curat clypeum, non umbonem horrida grando;
Effugiunt medicas vulnera tetra manus.
135His mea Mavorti vel cedere nescia virtus
Occultis hominum decidit insidiis,
Quam nec ferri acies potuit nec Noricus ensis
Laedere nec valida tela retorta manu.
Quae superest igitur rapti genitoris imago -
140In te omnis quoniam spes, pater alme, sita est -
Alme pater, praesens terris qui numen haberis,
Si tanti emerui numinis officium,
Sic fidei commissa tuae, tibi credita surgat,
Dedita et usque tuis serviat imperiis.
145Te decet in patris sobolem transferre favorem:
Illa tibi referat meque meamque domum.
Nec minor accedat nati quam cura pudoris,
Aptus uterque tuum tollere, Lysa, decus.
Subiiciat sese maternae parvulus umbrae;
150Rideat ad matris oscula dulce puer;
Hic tibi colludatque curas levet ille molestas,
Celibe et hic tecum dormiat in thalamo,
Donec vernanti succrescens flore iuventae
Proroget antiquum stirpe novetque genus.
155Assuescat victor patriis animosus in armis
Praeferre exuvias et spolia ampla domum;
Acer eques Parthos eat et pedes acer in hostes;
Norit et aeque aestus ac tolerare nives;
Quodque meis intercaeptum est florentibus orsis,
160Virtute atque annis expleat ille suis.
Tu ne haec vana putes insomnia, neu fallacem
Umbram nocturnis ludere imaginibus:
Ipse tibi advenio nemorum de sede beata,
Quae loca magnanimi semideique colunt.
165Me lachrymae huc egere tuae: iam comprime luctum;
Mandata haec luctus, Lysa, levamen habe:
Sit tibi amasse satis, cineri sat iusta dedisse,
Sat pro me superis vota tulisse deis.
Iamque vale: cogor socios invisere manes
170Et matutinis cedere syderibus;
Exerit Occeano iam vultum Aurora rubentem,
Invisis iam me Lucifer afflat equis.
At tu in amore meo sic perstes, Lysa, fidelis,
Ut te etiam stabili prosequor umbra fide.

187. Alconis fabri Lignarii tumulus

Dum lignis animam inspirat viventibus Alcon,
Invidia et proprio concidit ingenio;
Namque deus, similem renuens sibi, dixit: "Abunde est
Et satis hominem composuisse lutho".


188. ad Calandram

Remitto tibi carmen invenustum,
Calandra optime, pessimi poetae,
Immo toxica ferrei Fi<a>erae
Insulsi, illepidi, et senis recocti.
5Quae dum scripta lego febriculosa,
Fato nescio quo malo et sinistro
Iamdudum stomacho miser laboro.
O quae pharmaca nauseam cohercent
Commotam mihi? Quis recurat aegrum
10Cui fastidia delicatiorum
Mensarum atque ciborum inest amaror?
Adeste, obsecro, quotquot estis, omnes
Adeste, o medici boni malique,
Meque aspergite amaraco et fovete;
15Ferte unguenta rosasque, ferte amomum,
Ferte et cinnama, ferte mentam olentem,
Si quicquam haec stomachum levare possunt;
Vestris artibus hanc luem fugate,
Neu serpat facite altius venenum.
20At tu mi, obsecro per tuam salutem,
Istaec abiice toxica, o Calandra,
Circes graminibus nocentiora,
Ne te neu inficiant meum Sabinum:
Vos ambo aut date Mincio propinquo,
25Aut tantum scelus expiate flammis.


189. ad ventos Nacenses

Qui nemora et montes quoque haec saxa invia, venti,
Tunditis et celeri verritis antra fuga,
Si vestrum flammas quisquam atque incendia sensit
Queis divum atque hominum pectora torret Amor,
5Me miserum perflate atque has extinguite flammas:
In me unum totas fundite, quaeso, animas.
Aut saltem in dominam partem asportate caloris:
Forsan erit nostris mitior inde malis.

190. in sanguinem Christi redemptoris ode

Sanguis, aeternae columen salutis,
Quo nihil maius videt orbis aut sol,
Quem Deus nobis monumenta magni
Fudit amoris;
5Qui notam insignem veterum parentum
Abluis, clausum reserans Olympum;
Qui, triumphata nece, victor altum
Ducis honorem,
Salve, et hinc bellum miserosque morbos
10Amove, gentem dominumque Mantus
Sospita infundens requiemque pacemque.
Et bona per te
Largius foelix alimenta tellus
Praebeat, vittes Bromio redundent;
15Expleant immensae avidi coloni
Horrea messes.
Da pias menteis animumque rectum;
Vota da castis cumulata donis;
Da, quod optamus, fugere execrati
20Regna tyranni
Qui tuo dudum auspicio redemtas,
Dentibus frendens, pecudes inermes
Ambulat circum et furit ore hiulco
More luporum.


191. in effigiem Pontani apud comitem | Nicolaum Mapheum dialogus

"Quaenam haec effigies"? "Pontani". "Anne ipse revixit"?
"Cui dubium? Vates pervolat ora virum,
Occasus qui tot stellarum scripsit et ortus,
Qui chartis doctus claruit innumeris".
5"Non famam, faciem quaero: quae picta tabella
Spirat et illius tam propria ora refert"?
"Tutiani fuit ista manus, quae reddere vitam
Defunctis vita corporibus solita est".
"Patria Parthenope tegit hunc, hunc Mantua servat
10Praeque suo mavult Mantua Vergilio".

192. in eandem

Hospes, bis vivi effigiem post fata poetae
Pictoris doctas et venerare manus:
Namque suis hominum semper Pontanus in ore
Versibus inque oculis est ope Tutiani.


193. aliud

Ter felix, Pontane, potes, ter maxime dici:
Quod tua te faciunt carmina perpetuum,
Quod te Tutianus vivum post funera reddit
Quodque tibi egregium contigit hospicium.


194. salutat Pontani effigiem

Salve, magne senex, cui tam foelicia caeli
Sydera riserunt, risit et Uranie;
Cui sese natura parens in lumine claro
Quanta est, cui totum se patefecit Amor;
5Quem modo Tutianus spectandum posteritati
Praebuit ereptum temporum arbitrio,
Salve! Nulla tuos corrodant saecula vultus
Nec noceat caries nec noceatve situs;
Nec faciem turpet pulvis canosve capillos
10Sed vultus nitida floreat in tabula;
Teque hospes, quo non melior virtutis alumnus
Incolit Ocnaei regna beata ducis,
Flore novo aeternisque ornet pro tempore sertis,
Texat et intactis lilia odora rosis
15Vivacesque hederas immortalesque amarantos,
Munera honorato digna ferat capiti.
Nos tibi pro meritis, pro perpetuis monumentis,
Dicemus molli carmina vincta pede.
Ipsi aderunt Gonsaga, aderit de more Calandra
20Marnusque et gemini, docta caterva, Lupi
Frambertusque, tui studiosus nominis, almi
Cataldi ad templum florea serta dabit;
Utque Bianoris dant munera certa nepotes
Vergilio, tibi sic annua vota ferent
25Immistique viris pueri teneraeque puellae
Casta incompositis verba canent numeris,
Pontanum liquidique lacus vallesque sonabunt,
Mincius et tremula textus arundine.
Eridanusque pater tantos celebrabit honores:
30Sentiet has voces invida Parthenope.
Interea tua, sancte, sequi vestigia fas sit,
Musarum et faciles ferre per antra pedes.
Sic placidos foveat manes pulcherrima Syren,
Sic tumulum semper citrus odora tegat.


195. ad Iulianum rhetorem

Facundissime, Iuliane, rhetor,
Quot sunt quotque videbit altera aetas,
Aeternum tibi nomen invidere,
Quaeso, desine, compares sed ipse
5Iucundi tibi comparem cubilis,
Ex qua pignora cara filiosque
V<o>lens suscipias: et his revives
Foelix perpetuo, tuumque nomen
Propagabitur orbe mille saeclis.


196. in effigiem Pontani apud comitem | Nicolaum Mapheum Mantuanum. MDXXXIIII

Magnum ut Pontanum natura effinxerat olim
Reddidit arte sua dextera Tucciani.
Illum ut mirari et valeant spectare nepotes
Invito effecit tempore Tuccianus.
5Ingenii vates monumenta aeterna reliquit;
Aeterna<e> pictor reddidit artis opus.
Magnus uterque sua est arte et sibi debet uterque:
Penniculo et calamo vivet uterque pari.

197. de Pontano et Tucciano

Quem vates celebrat, virum per ora
Plus uno volitat perennis aevo:
Verum quem manus erudita pinxit,
Spirat ante oculos diu virorum.
5F<o>elix ingenium <et> manus beata!
Hoc clarum calamo, ista pennicillo.


198. lachrymae in Paridem Caesareum

Dum reticenda Paris divorum arcana <r>etexit,
Morti illum e terris tollere fata iubent.
Mors cunctata diu, mors admirata pavebat,
Credula vix tantum posse licere nephas.
5Mox ait: "Ut nostra est elata potentia, postquam
Semideus nostro subiacet arbitrio"!


199. ad Camillam Cal...

Laetus Amor <dum> forte tuis insidit ocellis,
Ut solet, et torquet spicula utraque manu,
Ipsa coma furtim aureola et ludente per ora
Innectis ridens; talia fatur Amor:
5"Cauta Venus quondam Vulcani vincula sensit:
Nil mirum laqueos si puer ipse tuos".

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: