Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Iamque alios vocor ad cultus aliumque laborem
Hortorum; neque enim simplex genus unave stirpis
Hesperiae soboles, ratio aut tantum una colendi.
Acrumen genus omne, novo sub nomine, plures
5Diditur in partes, uno quae cortice foetus
Dant alios tamen atque alio se stipite tollunt.
Pars exacta quidem prima est. Nunc o mihi, natae
Pleiones, astate atque aspirate canenti;
Vester honos agitur, vestro sub nomine crescit
10Hoc opus et vestris mea tempora cingite sertis;
Vos quoque adeste simul facilesque estote, puellae
Hortorum memores; tuque, o mihi culta Patulci,
Prima adsis primosque mihi, dea, collige flores,
Impleat et socios tecum antiniana quasillos:
15Sic tibi perpetuum spiret rosa, floreat urna,
Scilicet urna, tui qua conditur umbra Maronis,
Ambrosiae fundat rivos, det nectaris amnes
Mincius et niveos semper tibi pascat olores
Et laetata suos iteret tibi Mantua cantus,
20Mantua dives avis, dives gonsagide prole,
Ac nova lucrinae stupeant ad carmina cautes,
Sistat et ipsa suos mirata Neapolis amnes.
Tu quoque partem hanc phaurusii ne despice ruris,
Francisce, armorum et studiis quandoque remissis,
25Neu tibi displiceant silvae stachiritides, aut te
Non capiant fulvis radiantia poma corymbis.
Mars belli decus, ipse deus bellique repertor
Et Venerem atque hortos amat atque hortensia dona;
Exemplumque dei sequere armipotentis et artes,
30Nanque tibi Aethiopum e campis, garamantide ab ora
Poma fero, poma excubiis vigilata draconum,
Herculeae meritum clavae, nova munera gentis
Romolidum, aetheriis famam quae sustulit astris.
Ecce autem, num ne haec coelo delapsa liquenti
35Stella nitet? Num forte novum sese exerit astrum,
Et felix astrum et nostris aura addita coeptis?
En virides citro silvae, en limonia rura
Praetendunt frondes? En quae panduntur et umbrae?
Quique aurum luci nemora et generosa metallum
40Irradiant? Quibus ipsa nitent ramalia gemmis?
An coniux Ariadna viri memor et memor horti
Sese offert? O hortenses miserata labores,
Uxor, ades: cape rastra simul, cape sarcula et ipsis
Innitens incumbe bidentibus, et frondosas
45Falce premas citros, simul et rorantibus urnis
Funde amnes, spument plenis stagna ipsa lacunis;
Ac tandem iuvet optatos decerpere flores,
Et fructus legere, atque aestus vitare sub umbra
Ducentem socias nympharum ad plectra choreas.
50Vos mecum Uraniae aonium instaurate laborem,
Ac mecum auricomas citrorum pangite silvas.
Hesperidum in silvis niasaei et margine fontis
Nec fructu, nec odore citro, nec munere mali
Praestat adhuc arbor; tantum sibi sumpsit honoris,
55Si sit et ipsa arbor. Nam stipite debilis imo
Nec cono insurgit nec in aera tendit apertum,
Viribus at defecta suis aliena moratur
Praesidia, et vallis adiuta potentibus alte
Explicat et ramos et sese extendit in artus
60Insignis fronde et fragrantis imagine pomi;
Tanta etenim coeli mole ac vertigine pressus
Atlas, dumque humeris timet et prospectat olympo,
Invisus citro et foemur et vestigia firmat,
Inconcussa tenens firmatis terga lacertis,
65Suffecitque honeri et mundum cervice refulxit.
Hinc manet accurvata et palmite flexilis arbos,
Testaturque senis cedentia membra labori,
At dives meritis et fructu et fronde superbit
Indignata umbras nemorum cavaque antra ferarum.
70Ergo illam quernis in postibus inque dolato
Robore constitue et multo cum vimine vinci,
Immissisque hastis traiecta consere canna
Apricum ad solem, avertens Boreamque nivemque,
Effundens et laticum scatebras; ne absiste novare
75Tellurem radice procul, neu neglige campae
Ingluviem cohibere manu, seu carmine dicto
Pellere limitibus magicoque avertere cantu,
Ter quod anus succincta irato immurmuret ore,
Illucet et manes lethaeae et numina ripae.
80Prima igitur florum tibi cura supersit et omne
Impende huc studium; nam, si te gloria rerum
Delectet, iuvet hesperii et praestantia ruris,
Nec mora, dum gravidos honeret vindemia ramos
Grandiaque infixis mirere et mala columnis,
85Ut timeas pendentem alta de mole ruinam,
Ut mediis persaepe decembribus inque furenti
Solis anhelantis rabie sit cernere gentem
In florem ruere et fructus properare recentes.
Annua quanquam et bima simulque et menstrua pubes
90Pendeat huberibus fraternaque brachia late
Diffundat, domus alta novis laetatur alunnis;
Usqueadeo furit in venerem generosa propago
Natorumque et amor trahit et cura illa nepotum.
Ergo, age, crescentem prolem a borealibus auris
95Et culmis tueare, iniecto et mergite farris,
Aut gravido centone, aut vimineo contextu,
Frigora ne perimant, pereat labor irritus anni;
Nec pigeat scenam frondentem aestate superne
Iniicere et ramis prohibere tenacibus aestus,
100Ferventes aestus rapidi et fera vulnera Cancri,
Quanquam sole suo gaudetque calentibus arvis
Et patriam aethiopem meminit maurisiaque arva.
Sterne et humi calidumque fimum lapidesque recoctos,
Dum coelum riget; ast utroque in tempore largos
105Funde himbres, inverge urnas et flumina sicca.
Vere autem, cum priscus honos hortis redit et cum
Garrula limosas sedes molitur irundo
Ac tenui solitum frustratur voce laborem,
Falce premes citri silvas annosa recidens
110Brachia; non tamen ista tibi sit, ut annua cura.
Tum fragmenta lege et ramos secerne valentis,
Obliquosque infige solo, tamen ut capite extent,
Stipitis aut truncum gladioque et falce dolatum
Infode et in tenui nudatum contege sulco.
115Continuo ingentem vicino ex amne paludem
Elice, diluvioque comas immerge salubri.
Haud multum fluet, emerget vastissima silva
Solaque praecultis regnabit citrus in hortis,
Pendebunt gravidis tabulata aurata racemis,
120Quae mox lecta tibi natalibus annua festis
Ornentur mensis, circumque domestica pubes
Libet et ante focum melle illita et undique turba
Clamet: "Io, bonus annus eat." Tu, flatibus Euri
Ne noceant, memor anteveni, sive obiice firmo
125Praeruptorum operum longive crepidine saxi,
Aut adversa procul depulset verbera laurus,
Aut circum ramosa abigens testudine cinge;
Atque Austro tueare una atque uredine salsa
Defensor nemorum generosique incola ruris,
130Si te cura movet tantorum et fama laborum.
Sin forte in varias iuvet et te ducere formas
Nascentem citrum mutato et corpore mala,
Tu faciem e ligno argillae aut de cespite ductam
Subiice, et infantem tenerum nutricis amato
135Conde sinu. Paulatim artus formabit et inde
Ducet inumbratos signato in cortice vultus,
Occultas natura hominum miretur ut artes,
Spectatum veniant non nota ut poma Napaeae,
Ut Pomona suo laetata assurgat honori,
140Exsultansque novis plaudat Zephyritis alunnis.
Est nemus extremis Calabrum inviolabile terris
Diis sacrum patriis multa et pietate verendum,
Arborei dives foetus, volucrumque rapinis
Opportuna domus, tuta et spelaea ferarum.
145Hoc nemore ex ipso lucisque horrentibus olim
Advectam memini stirpem, quae citron ab omni
Parte et odore quidem foliisque et flore referret,
Sed fructu variata et longe aliena figura;
Vix orbem retinens, protento at corpore longos
150Sese agit in ductus, varia et trahit agmina cauda.
Quid moneam, ne te capiat tam indigna cupido
Hortensis monstri caelatam implere tabellam?
Ah procul infamemque notam atque averte pudendum
Dedecus. En formosus adest chorus, ecce puellae
155Iam cupiunt legere idalios et iungere flores:
Ne prohibe idalias carpendo a flore choreas
Infami portento aut saeva ab imagine terrae,
Neu pudor inficiat, neve ora tenerrima pallor
Deformet, suppressa tegant ne lumina palmae.
160Aeternum tibi sic niteat ver, aurea semper
Mala adsint, spiret syrius procul hortus odores,
Nullo et acidalii desint tibi tempore rores.
Tu vero, prolem ut teneram tueare benignis
Indulgens studiis maioraque corpora formes,
165Fige trabes, tabulata simul dispone et in altis
Infantes insterne cubilibus et frondoso
Siste toro; ducent placidam per amica quietem
Ocia, ut ignavos sopor et cibus impleat artus.
Si curae tibi sit lecta e frondentibus hortis
170Servare, ut viridem teneant annosa vigorem,
Hoc age: carpe manu in tenebris, in nocte maligna,
Frondentem ramum frondenti et palmite mala,
Palmite cum valido frondem retinentia ramumque,
Et tibi nulla suas ostendat luna tenebris,
175Luna soporiferis sub terras abdita bigis;
Mox illa in latebris unco suspende tenaci
Et blandire manu et ventorum averte procellas,
Aut paleis strata et stipulis arentibus; inde
Servabunt nitidam propria cum fronde senectam.
180Hoc vero differt citrio citrus: illa superbos
Sese agit in ramos procero et stipite surgit,
Termite at haec fragili lentoque cacumine terras
Prona petit fixisque cadens incumbit in hastis;
Huic maior soliis odor est et foetibus, illi
185Floribus; aeterna silva vestitur uterque
Stipes et aeternam ducit sub fronde iuventam;
Flos illi albescens medioque interlitus auro,
Hunc inspersa notat postremo purpura limbo.
Ergo ab odoratis maturo tempore ramis
190Aurea poma legunt, plenisque relata canistris
Suffigunt laribus, divumque altaria donant
Primitiis, sertisque deos halantibus ornant;
Sepositas etiam vestes lucensia texta
A tineis tutantur, odore medentur et ipso,
195Arcent et tyrios tetra a rubigine comptus.
Munere quin etiam mali frondentis ab alto
Oceano (nam prisca quidem sic credidit aetas)
Pleias Alcyone Neptunnum ad litora traxit.
Multa querens fragilemque fidem thalamosque negatos
200Et sibi praepositos Stachirae phaurusidos ignes
Clamabat, dextraque et serta et poma tenebat
Infelix coniux; ac nunc miseranda papillas
Nudabat roseoque sinu invitabat amantem,
Nunc exerta genu primasque illapsa per undas
205Candida reiectis ostentat crura cothurnis,
Nunc effusa comas scopuloque insignis ab alto
Crudelem vocat, ac vires superante dolore
Labitur exanimis siccaque insternitur alga.
Sensit fragrantem extremo de litore ramum
210Neptunnus, captusque aurati munere mali
Et serto insigni, lacrimis quoque victus amantis
Currit in amplexum cupidisque extollit in ulnis.
Illa viri ut gremio intepuit, calidusque per ossa
Ignis it, amplexu et tenero fovet ora mariti,
215Ornavit serto caput atque cloneide fronde,
Implevitque sinum pomis felicibus, auraque
Extinctos revocat praerepti coniugis ignes.
Tertia iam superat limonis cura colendae,
Et rarus labor et coepti meta ultima nostri.
220Adsitis, nymphae cyrenides, o mihi, nymphae
Masitholae, aspirate, o quae Paliurides umbra
Gaudetis, iuvat et fluvios habitare recessus,
Et citri iuvet umbra, iuvent limonides aurae,
Hesperidum et veteres cantu renovemus honores.
225In manibus nemus auricomum chariteiaque arva,
Vestrum opus, o Charites; vestro nam munere quondam
Itala limonem noverunt litora, nam vos
Et causa meministis eam et memorare potestis,
Nec vestris meritis aeternae aut parcite famae.
230Fonte nisaeio sese Venus aurea quondam
Laverat et pexos comebat nuda capillos,
Purpureo Charites pingebant ora colore
Ambrosio et niveas afflabant rore papillas.
Ecce puer passis volitans super aera pennis
235Laetus adest, matrem amplexus, nova gaudia portat:
"Te sireneis felix Hymenaeus in oris
Expectat, thalamosque parat magnetis Amalphis;
I, propera italicos illic molire triumphos,
Mater; ament et saxa." Atque haec effatus hiulco
240Ore, simul genitricis et ora et labra momordit.
Surrisit dea et allectis Tritonibus altum
Ire parat. Dum colla Venus, dum pingit et ora
Ad thalamos ventura, et Amor dum territat arcu
Semideos maris et ponto minitatur et undis,
245Interea Charites limonia dona pararunt,
Quae ferrent nuptae: triplex genus, altera foetu
Exiguo atque acrem gustu referentia sensum;
Altera quae fructu maiore et rorida succo
Huberiore, sed oblongo tamen utraque ductu;
250Tertia quae grandi fulgent honerata volemo,
Ac citrii referant sinuosa ab imagine formam,
Sed succo ingrato, quemque ora offensa recusent:
Hic tamen admotusque foco sensimque recoctus
Instillante anima ac tenuem conversus in amnem
255Ora puellarum maculis lavit, et candorem
Inducit nitidis per colla argentea guttis.
Ergo ubi concinuit festis Hymenaeus, et ipsa
Fessa est assiduis ludens Cytherea choreis,
Munere felici Charites nereida Amalphin
260Donarunt, fuit et teneris sua gratia verbis.
Hinc rarum accessit decus hortis, et nova silvis
Gloria gemmiferis fontes nituere sub umbris,
Candidaque auratis fulxerunt litora ramis;
Hinc et stirpis honos, hinc et chariteis Amalphis
265Munere limonum et nemorum redolentibus auris
Ornavit thalamos, felixque Hymenaeos et aras
Pinxit flore novo sparsitque atlantide fronde,
Et passim stratis laetata est alga metallis.
Quod vero aut viridem trahit a radice colorem
270Frondibus ac fructu, aut acuit sensumque palatumque,
Hinc nomen dubia certum sub origine mansit.
Est idem cunctis cultusque et cura, et iniquum
Coelum indignantur frigusque aestumque gravantur
Masitholae limones, at humida flumina poscunt
275Auxilio et densas laurorum in praelia turmas.
Sed minor illa quidem cultu maiore tuenda;
Nanque legenda hiemi tecto ac stipanda maniplis
Et circum tabulata fimo iungenda tenaci,
Ne coeli rigor aut Boreas immanior urat.
280Nam neque sic thalamis clausis assueta puella,
Fota sinu genitricis et ostro induta nitenti,
Aut timet obstrictas gelidis Aquilonibus auras,
Frigoris aut rabiem sub iniqui sidus Aquarii.
Iccico solem spectet, post terga virenti
285Seu lauro seu rore maris cingenda, nec unquam
Sola hiemi credenda tibi chariteia limon,
Et florem semper parituraque semper honorem
Aurati foetus ramo et placitura comanti;
Qualem praerupti sub vertice montis adeso
290Litore secessu in molli, sub rupe cavata
Et baccho felix, felix amathuside myrto,
Frondenti et lauro neptunnia Mergilline
Laeta colit, non aestus eam, non frigora tentant,
Non rivi crepitantis opem, non fictilis urnae
295Exoptat sitiens, large quam thespias unda
Actiaque aoniis irrorent dolia lymphis.
Ah fatum crudele hominum et sors invida votis:
Ignotos nunc per populos, per gallica regna,
Horrentem ad Rheni ripam atque ad norica saxa
300Exulat oceanique vada ad squalentia tabo
Navifragum, extremos queritur Syncerus ad axes.
Interea sitiunt citri ac limonide in umbra
Torpet humus, decor ille horti fragrantis et aurea
Pleiadum intereunt mala, ac sine honore relictum
305Litus et errantem dominum lacrimantur arenae;
At nympha e scopulis summique cacumine saxi
Incusatque deos, coelumque et sidera damnat,
Et saxa et miserae responsant antra puellae.
Iam reliqua insitio est hominumque industria. Nunc tu
310Huc adverte animum, et veterum cape dicta virorum.
Citrigenum species cum sint et germine et ipso
Cortice tam similes cognato et semine iunctae,
Hospitia hinc sociis iungunt communia tectis
Affines ramos, et dant capiuntque vicissim,
315Et mutant proprios alterno foedere fructus.
Non unae hinc species, sed misto semine plures
Scinditur in partes nemus et sua nomina miscet;
Accipit et citrium limon, limonaque citrus
Hospitio, et sociis ineunt convivia mensis,
320Accipit et thalamo citrium citrus, et sua tractant
Iura simul, iunctisque toris accumbit uterque.
Hinc species mistis crescit variata figuris.
Ergo nunc ramos libro demitte sub hudo
Artifici dextra, fixo nunc iniice ligno,
325Atque alte impacto cuneo insere, alteriusque
Cortice cum iunge, et cera mox illine adacta,
Ulmeaque obsaeptis constringe et vincula plagis,
Arceto et pluviam coniecti cespitis haerba.
Nunc et crescentem vicino e margine virgam
330Admove, et inciso levi sub vulnere libro
Sic fige, ut lento desint ne cingula nodo;
Aut et eam transmitte forato ad viscera trunco
Mirantem latebrasque cavas et operta viarum,
Qualis et heleis longe delata sub antris
335Miratur maris occultos Arethusa meatus
Et coelum suspirat amicae et litora terrae,
Quaeque syracusiis spirant de fontibus aurae.
Neve excide illam; sinito de matre propinqua
Hauriat ut succos solitos, solita hubera latet,
340Donec eam grandem natu longeque valentem
Atque novercales stringentem enisius ulnas
Videris et proprio meditantem vivere succo;
Tunc abrumpe manu materna et stirpe revelle.
Crescet, et immensum ducet late aucta cacumen.
345Interea, laeto surgit dum surculus auctu,
Saepe riga, saepe eductas de stipite gemmas
Evelle et duris inverte ligonibus arva,
Et matri blandire, sua dum prole repulsa
Cogitur indignans alienos pascere foetus.
350Quin et surgentem sobolem defende sub umbra
Frondentis rami, dum sol furit et furit aestas
Victa siti; idem ipse in glacie tege tecta superne
Insternens crassa e stipula cannave palustri,
Urat ne teneros rabies aquilonia thyrsos.
355Cum primis valida nitatur surculus hasta
A vento tutus longeque urgente procella,
Et nunc scalpello tenui, nunc molliter ungui
Detondens prima luxum compesce iuventa.
Utendum parce ferro; sed nec tamen ipsa
360Luxuries toleranda; parens nam crimine in ipso
Haud natos miseratur, at acri percitus ira
Increpat et dictis et poena crimen acerbat.
Atque equidem (memini) tantum se industria prompsit,
Qui diversa quidem parva sed semina in urna
365Condat, et educens collo breviore stolones
Subducatque arctetque manu ac sub vincula cogat
Crescentes; hi tandem uno se stipite miscent,
Atque uno obducunt se cortice. Neve flagella
Dilabi sinito; neu summa cacumina ventus
370Divellat, cera linito, aut diducat adulta,
Unguine dum proprio corpus iunguntur in unum
Atque operit lentum sub eodem codice glutem.
Postquam alta steterit radice infossa et opimum
Raptarit stirpes succum, mirabere poma
375Plenaque grataque, non uno tamen una sapore.
Sunt qui diversos ramos, sed cortice raso,
Coniungant stringantque simul, quo glutine misto
Increscant aeque, ac fixo mox stipite iunctos
Infigant pariter, tum vulnus rite coronent,
380Et fallax opus admota tueantur ab alte,
Quo ramo ex uno atque uno de palmite fructus
Non uni veniant, sit honosque et gloria ruri,
Gaudeat insolito natura adiuta favore.
Sed nec defuerint scisso qui codice adacto
385Dilatent vulnus cuneo, mox vulnere crudo
Includant gemmas alienae stirpis alunnas;
Mox tenui obstringant vitta: non fit mora, longos
Emittunt ramos et silva litus obumbrant,
Exciso et veteri cono sua brachia fundunt,
390Ac dorso alterius (mirum) nova pullulat arbos.
Quin etiam alterius, nudato cortice, plantam
Vidimus alterius frondente cacumine ramos
Erigere, ingentem e tunica et subolescere silvam,
Et stirpem infamem nemora in generosa novari.
395Ergo castanea e molli, e praestante sagitta
Laudatae genitricis adulto et germine virgam
Exuito, exuvias gemmisque oculisque nitentes
Seligito; his sterili spoliatum cortice truncum
Degenerem induito vincloque urgente ligato,
400Quo sese et pluvia et solis tueatur ab aestu;
Nec te blanda manus sinito frustretur inertem,
Aut laudat tunica vitiosum arente flagellum.
Iam videas docili e planta pubescere prolem
Frugiferam; tunc carpe manu, tunc erue ferro
405Quod superat matre e sterili et blandire novellis:
Mira fides, nitidis palmes se tollet alunnis.
Scilicet ut Iove nata Fides, tellure relicta,
Detestata hominum mores secessit olympo,
Illicet emersit Fraus, admonituque deorum
410Destitit assuetas tellus producere fruges
Sponte sua, nullis hominum ante obnoxia curis;
Cui Labor impatiensque ocii languentis Egestas
Auxilio occurrere et fato Industria maior.
Haec Indo advexit merces, pelagoque negatum
415Stravit iter, secuitque cavis liquida aequora velis;
Haec armenta boum domitans summisit aratro,
Invertitque solum, cultis dominetur ut arvis,
Praescripsitque ovibus, carpsitque e vellere lanam,
Nudaque textilibus velavit corpora pannis,
420Construxitque domos, frigus quis arcet et aestus;
Quaeque olim sterilis fuit arbor et horrida cultu,
Hanc ferro domuit vertitque ad munera frugum,
Insitio ut plantas foecundet et imperet hortis,
Degenerent ne poma, genusque in secla propagent.
425Non igitur tantum pratis armenta, nec haerbae
Himbribus, aut apium debent examina rori,
Quantum de rebus merita est Industria nostris;
Cuius ope ingenium sese extulit et caput astris
Admovit, maria ac terras sibi subdidit, ut nil
430Liquerit intentatum, ut summo e vertice Olympi
Traxerit attonitas citrii ad spectacula Musas.
Quando autem est citrio duplex sapor, acer ab ipsa
Natura ductus, dulcis ne ex arte magistra
Venerit, in dubio est. Nam tempora longa frequensque
435Protulit insitio genus et decus, ars quoque multa
Usus et experiens reperit simul, haec quoque ut ipsa
Mala colore aurum, sed mella sapore referrent.
Nec vero non et veteres voluere coloni
Punica de fibris quondam crescentia amaris
440In dulcem mutata saporem, lotia postquam
Senserunt hominum ardenti concocta calore,
Quae postquam diffusa manu multumque diuque
Igne suo acremque attactu domuere saporem,
Concoctum et virtus calido infregere liquore,
445Transiit in lenem sensum purgatus amaror.
Anne hoc ipso etiam mutata et citria baccho
Silvestrem posuere animum et fregere rigorem?
Quo non ars penetrat? Palmes caedatur et ipse
Crassior, in palmumque cavetur et undique labris
450In gyrum ductis nec pollice crassius; illuc
Infer mella liquata et grandi contege saxo,
Quod solem avertat. Postquam arida suxerit arbor
Inclusum humorem et sitiens nova pocula gliscit,
Mella cavo immersans flaventibus imbue rivis
455Rursus, et evacuam thymbraeo nectare cellam
Distende, ac latices humano e corpore fusos
Mollibus irrora radicibus. Interea ne
Neglige frondosas toto de stipite gemmas
Vellere, mesopius ni qua liquor implet et ipsa
460Labra trahunt dulcem mulsi de fonte liquorem;
Illas tu gemmas illaque et germina serva,
Et blandire manu et ventorum averte procellas,
Arce hiemes, funde hyblaeos et largiter amnes.
Non derit tanto felix fortuna labori,
465Crescet et immensum sata melle cleartias arbor,
Ornabitque hortos, ac tanto munere laeta
Divinas natura hominum mirabitur artes,
Quanquam adversa viris et fortibus invida coeptis.
Sunt qui lecta manu solerti et semina cura
470Contingunt mulsa, siculo aut madefacta liquore;
Postquam autem traxere ipsum ad praecordia rorem
Sedaruntque sitim medicato nectare, terrae
Infodiunt et culta rigant; ea denique fructu
Iam referunt tenerumque quem quondam hausere saporem,
475Quemque et arundineo duxere e palmite succum.
Quando et inexpertum nihil ars sinit, hoc quoque et hortis
Accedat, vel dictu etiam mirabile, de quo
Quamvis longe audax, quanquam sibi conscius usus
Addubitet: ramum foecunda e matre revulsum
480Decutiens capito; caesum mox undique librum
Aequatis ferro spatiis dextraque volentem
Exuito; inde pari confossum vulnere dorsum
Stipitis alterius nudato, et veste recenti
Induito, ut coeant extremis partibus orae,
485Vestis et e lento mollescant vulnera limbo;
Ulmea dehinc teneris indatur cingula plagis,
Vinculaque ingentis committant vulneris ora,
Vestiat et frondes truncum toga, pellat ut himbres,
Arceat ut soles et saevae uredinis iram.
490Dii, facinus mirandum: haerenti e cortice cortex
Ipse novus victum medius rapit, atque supernis
Instillat ramis, quaeque in sua pabula traxit
Exuriens alimenta suo ut de fonte refusa
Ipse suis infundat alunnis, ipse et amicum
495Irroret lac, ut sensim in sua nomina vertat
Ramosque frondesque et eodem semina foetu,
Ante quater nidum in tignis quam figat irundo,
Et quater extincti renovet quam funera nati;
Tantum ars ipsa valet, tantumque industria pollet.
500Omnibus his usus suus est. Seu forte voluptas
Quaeratur, seu certa salus studiumque medendi
Praecipue pueris, semen lege, coniice lectum
In cyatho, et latices ad summum infunde liquentes,
Sub Iove quos tacitae contingant frigora noctis;
505Mane autem puero instilla: bibet acre venenum
Lumbricis, stomacho (mirum) medicabitur aegro:
Quin et arundineis mala ipsa liquoribus ante
Arte quidem medicata coquunt, ac lenibus inde
Intingunt succis et vase madentia servant
510Auxilium latura et opem languentibus aegris,
Regalisque epulas vario affectura sapore.
Quid quod et in calidis fornacibus igne tepenti
Saepe liquant lectos flores, et in horrea condunt
Vitrea odoratos latices, suffimina nota;
515Saepe et fictilibus in lancibus himbre recenti
Dimensis spatiis, macerato cortice, melle
Contingunt, siculove premunt concocta liquore,
Atque hos atque alios convertunt citria in usus.
Caetera te antiqui doceant exculta Salerni
520Pectora, quis artes medicas monstravit Apollo,
Quis rerum notae causae, quorum inclyta in agris
Silva nitet fulgentque auro radiantia culta,
Ac nemora hesperiis vinci indignantur ab hortis.
Hoc sat erit, nymphae sebethides. O mihi siqua,
525E vobis siqua, nymphae sebethides, hudam
Benaci de fonte ferat permesida laurum,
Qua manes spargam magni senis eque sepulcro
Eliciam felicem umbram ac venerabile numen,
Quo nemora Italiae senserunt Pana canentem
530Et mirata suos requierunt flumina cursus,
Quo laetae in campis segetes, quo munera Bacchi
Ditarunt colles, nec non coelestia dona
Stiparunt liquidas divino nectare cellas.
Salve, o et gregibus decus et decus addite silvis,
535Quo ductante italae fremuere in bella cohortes,
Martiaque horrifico sonuerunt cornua cantu,
Audiit et Triviae longe lacus, audiit et Nar,
Ac trepidae matres pressere ad pectora natos;
Salve iterum et nato felix et, Mantua, vate,
540Felix et populis, et tanto principe felix,
Quo gonsaga domus spoliis exsultat opimis
Gallorum, cum excussa metu tremit itala tellus,
Summittitque humiles alpina ad gesa secures.
Te duce discussere iugum, Francisce, superbum
545Insubrium attonitae gentes, quique ora Timavi
Amne lavunt populi, quos et rigat Adua dives
Gurgitibus longe et cultis Mela inclytus arvis;
Per te a servitio caput eximit accola Parmae,
Et quas saxosi vexat ripa aspera Rheni
550Sollicitas urbes, quas et de montibus actis
Turbat Senus aquis campo inferiore vagatus;
Et tibi nimbiferum inclinat caput Appenninus
Communi pro libertate et fortibus ausis,
Teque et arundineo incinctus veneratur amictu
555Eridanus, late irriguis plaudentibus undis,
Pro decore Italiae et Belgis belli arte repressis.
Macte animo, Francisce, et macte ingentibus orsis,
Assurgit cui felici Campania tractu,
Assurgit latis venerata et Daunia campis,
560Quaeque nitet pigro tellus madefacta Galeso,
Quodque mare Italiam supra quodque alluit infra.
Ecce autem insignis cantu atque insignior armis
Bellorum et laude et multis spectata triumphis
Parthenope tibi laeta canit, quod, te auspice, regno
565Reddita sit, quodque e solio venerabilis aureo
Imperitet populis sullato et marte triumphet.
Non tamen Hesperidumque hortos, berenicia rura,
Iccirco aut libycos tu dedignabere saltus,
Quos olim excisorque hydrae domitorque leonis
570Alcides adiit, quibus et splendescere iussit
Phormiadumque et agros et litora iuncta Vesevo,
Quos et Sirenes scopulos, quae saxa frequentant,
Aequanique serunt colles meteiaque arva,
Quosque secat Sileris frondoso margine campos,
575Aenarie quos nostra colit, colit aspera et Ansur,
Atque Suessa, vago Liris quam temperat alveo.
Nec mihi Naiades in tanti parte laboris
Abnuerint viridem salicis de fronde coronam,
Nec mihi culta suos neget Antiniana recessus,
580Quis superat vites Hermi atque rosaria Pesti
Quaeque et idumaeas mittunt palmaria baccas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: