Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Inclita prosapies, cui vicinaque caelo
Ac coniuncta deis et proxima facta supernis,
Moribus ac prime omne spectacula spectans,
Orta tribu Iuda productaque stemate David,
5Par cui non natura tulit visura nec unquam
Huic equale fuit gessuraque machina nulla,
Unde tibi tante prefulxit nominis omen?
Unde tibi? Que causa datur? Quid? Gloria Proles
Ex uno atque una tumet superadderis omni
10Esse rei quam mira tui iam fata fuere.
Quis pean fuit? Ille gradus sic undique felix
An famosus erat vel lucidus, an quis eorum?
Quid? Tunc ascendens tam nobile qualis et ille?
Illius en heros prod < i > ens orizonte corusco!
15Qui tunc aspectus et simplicitatis honores
Et que iudicii sententia prodita divis!
O placidi cursus et lete gratia sortis!
Quam pulchre facies et terminus aptior illis
Qui terre spirant et causis omnia condunt.
20Non hic defectus nullusque retrogradus ibat,
Non hic mutus erat, conbustus sive sinister;
Quisquis, ut arbitrii est, gaudebat in ede deorum
Aut ve bonis coniunctus erat vel regna tenebat.
Hinc sua queque mera statione vel ordine stabant
25Sidera cumque anima mundi vos illa vel unus
Spiritus ille Dei, te teque elegit ubique
Ac ex te nasci voluit clarissima pubes,
Et rerum solidata basis, virtutis et heres,
Iam Deitas ubi, facta caro, ventura quiescet.
30Principium cuius Ioachim conductor ovilis,
Ingenuus totusque vacans armenta fovere,
Multiplicare greges pecudesque bovesque iugales
Addere, sicve bonis concrescere visus ut olli,
Ne foret ebrayca quisquam de gente, subortis
35Cursibus annorum longeque implentibus astris,
Lustratis domibusque poli versoque meatu,
Et similis patiensque magis nec sanctior illo
Nec miserator eo. Nam dispensator eorum
Quos Deus huic dederat, sollers ille omnibus ibat,
40Omnibus inpendens pupillis, omnibus addens
Solamen miseris divasque colentibus aras,
Conservans famulis quicquid restabat et ipsi.
Hec autem spatio quindeni temporis orsus;
Qui, cum vicenis foret evolventibus annis,
45Annam, iudaica conceptam stirpe serena,
Cepit in uxorem; quam maximus ille patronus
Ysachar genuit. Cui non fecundior usus
Conceptus sterilisque magis fuit alvus in illa
Acfectu natura errans nudataque prorsus
50Quattuor elapsis lustris, unde omnis ob ipsam
Affinis merens fuerat. Mestusque maritus
Accessit templo, demisso lumine, munus
Huic solito de more volens offerre. Sacerdos
Increpet et templo propellens, talia fatur:
55"Hinc, maledicte Deo, properes exire. Quid immo
Ausus et huc audax nimium delubra subisti?
Te Deus et fatum deiecit sorte bonorum,
Nec tecum fortuna fuit sub prole creanda;
Factus es obprobrium populis, illusio genti.
60An miser ignoras quod, quem Deus expulit, orbis
Non minus expellit? Gentes quoque fata secuntur
Et mundum fortuna trait, variabilis usque
Ac anceps ingesta ruit sub pondere vasto".
Sic ait. Inde pudens excessit limina templi
65Mox Ioachim, languensque animo pastoribus ivit,
Armentis secum motis, uxore relicta,
Despectaque illa. Terras alienaque regna
Poscit montanus, habitans agrestibus arvis
Ignotisque locis; ubi noluit ille videri
70Ac nosci, quinis latitans ibi mensibus actis.
Anna tamen, confisa Dei penetralibus almis,
Ingreditur consueta sui pomeria campi
Et fletu percussa gravi gemituque doloris,
Extulit in celum lumen; nidumque volucris
75Passeri cumque genus vidit tremuitque videndo
Applausitque Deo fuditque oramina summis
Celicolis supplex et vocibus hiis fuit usa:
"O Tu, summe Parens, cui parent omnia quique
Intuitum prestare tuum non desinis ullis,
80Aereis equidem pennis avibusque polinis
Producis natos (tibi nam benedictio presit),
Inde tuum lasseque mihi que spreta colonis
Nec cesset sterili fecisti velle benignum
Civibus atque meis assum miserabilis ipsa,
85Ac, proprio deserta viro, sic clauditur alvus,
Sic uter in fructum non redditur, immo refusus
In nichilum meus ille redit neque prole tumescit;
Nec peperit, nec visa fui gaudere puellis
Usquam, set, foribus clausis aulaque reclusa,
90Interius latui talamo proiecta rubore,
Sepius et karis cellata occultaque totis
Vicinis, nullusque fuit qui credere penas
Meroresque datos posset simul atque pudores".
Hec dum fata foret, mox angelus astitit illi:
95"Ultra iam noli, noli veneranda timere
Atque queri magis Anna queri: Deus annuit ipsi
Audiit atque preces. Est -inquid- gratia tecum.
Tuque tuo genuisse viro te crede relicto;
Replevit fuditque tuum sub germine ventrem
100Humano. Tibi Nata aderit mirabilis evo
Et populo laudata omni". Tum territa surgit,
Tum lectum quasi fusca petit, quasi strata recumbit
Et modicum turbata iacet famulamque vicissim
Evocat; ast illi illa indignata ferebat:
105"Quid vult sermo huius? Sic virtus clausit olimpi
Ecce uterum (quod non homini sit fas tibi fari),
Ut neque sit facies facies tua recta sub orbe
Celorum nec mundus eam queat ecce videre.
Quid demissa ergo petis et vis improba voce
110Voce tua, sic?" Illa tacet nec verba resolvit;
Ast audita silet secumque in pectore servat,
Dum sperata sibi veniant et vota mariti.
Ast hinc formosus Ioachim preluxit ephebus
Elocutus: "Cur non remeas uxoris ad edem
115Atque tuos revidere lares?" Cui talia laxat:
"Quisquis es, ignoras causas uxoris et actus;
Ac ne verecundos templi tristesque recessus
Ac sinodi risus ludibria visaque plebe
Enormesque actus inhonestaque fata repensa,
120Absurdumque nephas et vulnera, qualia numquam
Discedent animo nec nostro lumine qualis
Despectus. Quid plura? Scies hec omnia: turme
Atque senes referent". Sic retulit angelus autem:
"Surge -inquid- properaque domum, tua gaudia tolle,
125Uxoremque tuam gravidam liquisse recordor".
Pronior assurgit Ioachim vescique precatur
Hunc, epulis et adesse suis insistit. At ille
Sacrificare Deo iubet et que apponere mense
Debuerat Domino tradi. Sic paruit. Hora
130A sexta in nonam iacuit prostratus et horans.
Mirati veniunt famuli curruntque videre
Prodigium terraque levant et brachia ponunt
Submittuntque manus et querunt qualia versent:
An fuerit morbi casus vel sincopis ulla,
135Aut quid inesse queat, quis missus celitus honor
Aut stupor anve lues, lethes subrepserit ulla.
Ille nichil. Rursus somnis apparuit illi
Angelus: "Ecce tui bona que percepit egenus
Ac pauper fructum reddent tibi tempore qualem
140Non reges ullique duces ullique prophete
Viderunt nec secla hominum sensura ferentur,
Nec ventura manent". Quem postquam sompnia linquunt,
Exilarat certusque rei sic redditur atque
Conscius efficitur veri. Pastoribus illud
145Enarrat; suadent reditum, spatioque dierum
Viginti sua tecta petit coniunxque propinat
Occurritque viro qua presidet aurea porta,
Angelico monitu. Quem cernens, comminus egit:
"En ego que vidua fueram sterilisque manebam!
150Non sum, non ultra dicar neque lusio fiam.
Nam iam concepi; neque vir meus unicus ultra
Incurret divis sacri convicia templi,
Nec deiectus erit, nec fabula murmure vulgi,
Nec patrios cultus exibit et exul in horas
155Externas tendet, set erit possessor Helie
Et felix civis; sibi totaque pulchra placebit
Ierusalem, sua nec coniux oblivia planget
Illa viri neque vir castum relinquet amorem".
Ulterius sic fata, redit, solisque sub ora
160Lucidiore gradu lucis parit Anna Mariam,
Quoque poli recto currentibus ordine divis,
Omnis ubi celi concordia facta sub ipsa.
Et tunc virgineo scandebat cardine Febus
(Sub quo reperimus Christi natale fuisse),
165Arte data numerisque Arabum superumque meatu,
Equatisque astris et in hiis pronostica veri
Iudicii dantes maturo tempore partus
Mensibus expletis nonis, ubi ianua Christi
Et Christi fecunda Parens dicetur et aula,
170Cuius semper erit nomen vulgataque fama
Atque superstitio pulcerima lata per evum,
Perque omnes zonas longe. Post tertia vero
Tempora, post lactis data nutrimenta liquentis
Hanc, iuxta votum, templi petiere parentes
175Tradere. Que propere cum pervenisset ad altos
Ascensus templique gradus, velocior ulla
Alite festinat, festinat ut omnis in ipsa
Miretur presul, cursu conducta decenti;
Inde scalas repetit. Tunc psalmum condidit Anna
180Atque prophetavit, laudes et cantica promens.
Inde Maria operi sirico divisque vacabat,
Odis proficiens quasi plena etate fuisset.
Cuius splendebat facies ut quisque stuperet
Ipsius intuitu, cuius perfectio nulla
185Maior erat. Nam lege Dei, virtute nitebat
Ex aliis: pia quippe magis pietate refecta,
Purior hec puris, humilis superaddita cunctis.
Daviticis metris horis intenta diurnis
Nocturnisque diu stetit, et tot sedula sedit
190Et sollers sapiensque fuit. Sibi risus in ore
Non inventus erat, non visa in vultibus ira,
Set Deus in lingua semper micat eius et ore,
Cumque salutabant acties proneque cadebant
Astabantque illi laudantes queque sub ipsa.
195"Gratia sit celi Factori" -talibus inquid.
Et quid longa canam? Victu moderata manebat;
Exclusis reliquis, partem quam ceperat ara
Impendit lasis, victu contenta superno,
Celesti nutrita cibo, quo corpore virtus
200Emanat, quasi manna fluens ex aere puro;
Sic ut ea paciens egerque et languidus omnis
Perciperet curam curamque salutis haberet.
Abiathar vero, contemplans singula secum,
Hec que fiebant et virtus qualis ab illa
205Exibat census et munera grandia templo
Obtulit, ut genito talem concederet eius
In sponsam dotemque suam sortemque dicatam.
Instatur; negat at fieri, connubia rumpit,
Talia commemorans: in celum raptus Elyas
210Virgo fuit, iustusque Habel conscendit ad astra
Virgineum servans cultum. Lex obstat et ordo
Pontificum certabat ibi sub lege mariti.
Nuncius inde Dei sic dixerat: "Ecce: columba
Ex cuius virga processerit, ille Mariam
215Accipiet. Iubeas ex omni gente cohortes
Huc virgas afferre manu". Paretur et illi;
Conveniunt templo, virgas manibusque tenebant
Hinc ac inde viri, tante miracula sortis
Ordine spectantes quodcumque habiturus venisset.
220Nec fuit augurus fortuna nec ipsa columba
Egressa est virga. Unde almus ibique sacerdos
More suo sacris indutus vestibus, aras
Ambit et accinctus campanis circuit omnes,
Invenit atque virum cui non sua virga manebat;
225Ecce Ioseph iustus magnaque etate dierum;
Cui presul: "Quid agis latitans, Iosep? Accipe virgam".
Cui Iosep: "Et ne seni dabitur sors apta puelle?
An Deus illudet?" Virgam capit. Inde columba
Egreditur. Stupet inde senex latitatque per edem.
230Conclamant alii: "Quo quo tua fata tulisti,
Fortunate senex? Que gloria facta sub annis
Antiquis? Fuit illa tuis melioribus usae
Quam credant. Faciem converte videre decoram
Ac mundi lucem divinaque munera celi.
235Oblitus esne Abiron, Dathanve Chereve, beate
Sole Ioseph semperque memor, qui dum pia summi
Affugerent precepta Dei periere sub illis".
Cumque hec audisset, tremuit Iosep, anxius factus;
Accipit in propriam sibi, virginitatis honore
240Servato. conservat eam; comitataque tendit
In partes ususque domus qua virginis aula
Reucha quidem, Sephora et Susanna, Habigea Rachelque,
Lanificumque paratur opus sibi purpura, bissus
Diversumque genus cocci linique, iacinti
245Miscendique offertur eis. Quibus undique partis,
Queque suum cepit pannum, set sola Maria
Purpureum tractare tulit; cui tota katerva:
"Hec regina aderit mundi fortasse vocata
Quod tractanda sibi debetur purpura soli,
250Quam fuit ausa suis manibus pretollere nobis.
Illa sibi linquatur" agunt. Quibus angelus inquid:
"Non erit incassum vestri sic sermo relictus,
Nonve fatigatus frustra, set verior ulla
Ecce prophetia fuerit dominabilis usque
255Atque super faciem terre pelagique profundi
Diffundetur ibi populis et gentibus orbis,
Sidereisque polis prelata et turribus ipsis
Regnabit soliumque Dei sibi sola tenebit".
Finit. At ipse pater, cuius virtute poema,
260Octaviane, tuli, gaude, cum nomen adores
Ac te subscribas titulis illius et aris
(Tempus erit quod forsan eris meritorius illis),
Hoc solo contemptus eas quod Virginis acta
Permissum recitare tuo sub nomine vati,
265Meonides numquam, grandeva nec Heneis usquam
Nobilius finxit. Cessent a lege poete
Hac yspana suo requiescat Cesare fama,
Subticeant alie quecumque ex ordine, pice
Sulmo recumbat; ibi dormitet thebays urens.
270Et iam nostra diu valeat Verona superstes,
Noster Atax flubiusque placens et Arena iocosa;
Que nam karuleos distinxit Marte triumphos
Cesaridumque neces et horrida prelia regum.
Et credant quia vera fuit recitata Talya,
275Historie celebrandus honos, ut visio vera
Indicat, ac ultra cesabit apocriphus error,
Inscius atque stilus, tu quem Florentia mundo
Edidit, acceptum quem Roma beavit honore
Cardineo, cui regna placent. Quid denique, queso?
280Hoc etiam contentus eas, dum laurea surget,
Virginei ascensus edereque et nomen honoris
Eterni, qua tu poteris cognoscere motus
Ipse vaporosos, pluvias ventosque furentes
Grandineosque imbres, rores gelidasque pruinas
285Atque vivos tonitru caudas flammasque cometum
Illorumque genus novum tellure solutum
Corporibusque Deum radiis et lumine sparsum
Quorum scire licet gracili vestigia penna
Materie quamvis nostre non illa recurrant
290Hec ut preco rogas dum lacius illa videbis
Primus enim verum sat detestabile surgit
Interimens fructus, reges et regna ferire
Ausum, naturam signi quo splenduit audens;
Inde ferox flammam rapidumque cenaculum et ignes
295Insequitur radios tropicivaque pertica magnos
Emittit milles campos furialis apertos,
Agreditur leges mutans caudaque nocivus
Apparens dominusque ascone funeris auctor
Cesaridis regnatque audax et flavus in alto
300Vespere quamquam extra zonam fera pertica primum
Severit aurora potuit velut arte videri
Hacve sitim duramque famem vastosque calores
Matutina tibi parat ast aurora minatrix
Prodit at argentum pingues tibi proferet annos,
305Hinc rosa mutabit melius data tempora vite
Hac nigra fumificos protenderit ardua cursus
Aspicies et ibi cum plenius ipsa canemus
Vernales animas, lucentia lumina lune
Ethereosque globos super ut monumenta potentium
310Steliferosque axes ac aurea pictaque tecta
Ac fluxus alios et cause regna supreme
Naturasque horum, virtutes atque vigores
Et vitas fortesque actus stabilesque recursus
Motoremque suum qui possidet omnia nutu
315Queve more tenera nobis in arundine parcens
Dum tua gesta canent nostre perspecta camene
Quicquid et imperii gessisti tempore sevi,
Quicquid et armigeris ducibus bellisque peractis,
Quicquid in atri odii turbis versantibus ira,
320Undique perfrendens fidei bellamine sacre,
Ut leo cuncta premens furiis succensus et estu
Bellorum, qui nulla pavet necis agmina cursu.
Ergo potens equare tue dignabere mitre
Hoc opus, hoc magnum, hoc incompensabile munus;
325Et tanto contentus eris. Nam quando liquescet
Fama ducum regumque simul tua fama vigebit
Et mecum gaudebis ibi sub lumine vero.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: