Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Iamque per immensum lentas flectebat habenas
Bellipotens; Pterelas, Laelaps, ex ore vomentes
Fumiferos ignes, Aetnam ferventia bellis
Arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri
5Nescia, linquebant, carpentes littora late
Navifragum et pelagus, gemino quod littore pressum
Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae.
Post humeros curva est Zancle, quae falcis aduncae
Saturni nomen servat; stant proxima Rhegi
10Moenia; disiectae hic moles et terra dehiscens
Itala Trinacriis disterminat arva colonis.
Apparent Calabri montes atque ordine longo
Multa armenta vident teneros tondentia flores.
Transvolat hos aliasque urbes atque oppida Mavors:
15Naryciam, Caulona simul Temesesque metalla
Leucosiamque legit biferique rosaria Paesti;
Despicit hinc Capreas promontoriumque Minervae
Et Surrentinos generoso palmite colles.
Attollit sese urbs quam (nam nunc credere certum est
20Cum canat Andei quondam tuba garrula vatis),
Post Troiae exitium variis erroribus actus,
Tros Capys ante suo structam de nomine dixit
Et Cumae et clara urbs, cui nata Acheloia nomen
Indidit; est contra viridisque Vesaevus ab umbris
25Pampineis, volvens ignes cineremque cavernis
Exustum et summi prorupto in vertice montis
Cuncta iacent flammis et tristi mersa favilla.
Hinc curva abscondit Cumaeae templa Sibyllae
Et calidos fontes tristique obstructus odore.
30Alipedes compressit equos; namque axe sub illo
Silva obscura ingens inferno est sacra Tonanti,
Persephonae dilecta. Huc olim sacra ferebant
Agricolae prisci, hic saevi spiracula Ditis
Atra fuisse ferunt, nigro hic Acheronte vorago
35Spirat, at in medio lacus est graveolentis Averni
(Sic Graii dixere); hunc densis frondibus atrum
Urget utrimque nemus, sed tabidus humor inerti
Cum lympha foliisque gravis sub putribus unda
Maesta silet saevamque exhalat opaca mephitin,
40Qua volucres liquidum ferientes aera pennis,
Obtusae gravitate lacus, gravitate locorum
Intereunt. Vitat cautus Gradivus odorem,
Nam statim sensit, lentisciferumque videbat
Linternum et fontem, qui, dictus Acidula, rare
45Arripit exhausto, dictu mirabile, mentem.
Constitit ingeniumque loci miratus et artem
Naturae miram, sortem deflebat iniquam
Illustremque virum, quem fracta perhorruit olim
Carthago et tumulo exstabant haec dicta perenni:
50"O patria, o tantum nobis ingrata, nec ossa
Nec cineres condes nostros" pressitque sub alto
Corde pias lacrimas gemitusque e pectore traxit.
Apparet multam ducens sub gurgite arenam
Vulturnus niveisque frequens Sinuessa colubris
55Minturnaeque graveis atque urbs quam in littore curvo
Ante sitam dixit nutricis nomine alumnus
Antiphataeque olim crudi domus aspera, Trachas
Cincta lacu. Cernit Titanidos atria Circes
Quondam infensa viris et spissi littoris Antium
60Etruscumque hinc Albuneam. Tum maxima rerum
Erigit urbs multos sibi longe grata per annos.
Deiectas videt hic moles, quae tecta superbo
Olim exaequarat Romana potentia caelo;
Indoluit Latiae defigens lumina terrae,
65Hanc quoque post humeros liquit. Iam tollitur Ancon
Et Nemesis Fanum et, tam longi meta laboris,
Urbs antiqua potens duroque asperrima Marte
Tuta iacet, fulvis ubi raucus fervet arenis
Adria spumanteis volvens ad littora fluctus,
70Quem circum bini stridentia in aequora colles
Hinc atque hinc viridi protendunt cornua fronte
Et laeta cervice fovent et brachia circum
Praepandunt pinguique solo radice sub ipsa
Fecundant, ubi flava Ceres per florida culta
75Pullulat atque agri rubicunda fruge fatiscunt;
Bacchus amat colles et ademptis crura cothurnis
Autumno gravidus sub musto tinguit olenti.
Hic fonte agresti fulvoque interlitus auro
Aspectu molli vitreisque argenteus undis
80Manat Isaurus et incumbens uligine ripas
Tingit aqua lambens et apertum rumpit in aequor.
Hic vero portum celsis sub moenibus urbis
Contrahit inque sinus se colligit unda reductos
Quo nautae subeunt, cum non tractabile caelum,
85Nulla fides pelagi est aut cum concreta capillos
Iam glacialis hiems Aquilonibus asperat undas
Alligat et fluvios pingens Rhodopeia cana
Saxa nive assiduique horrendo frigore semper
Arva perusta Noti: subducta in littore puppe,
90Hic hiemant pictisque imponunt serta carinis.
Quattuor aggeribus solido et circumdata muro
Urbs erat exstructisque tribus, postremus, in aequor
Qui tendit, tunc incipiens surgebat in astra.
Hic dux Franciscus, magna stipante caterva,
95Instabat fossa muros atque aggere cingens;
Hic videt an hostis invadere moenia possit,
Imperat hic rumpitque moras et prospicit illic
Si qua operi desint. Surgit celeumatis horror.
Pars humeris lapides convectant saxaque vastis
100Viribus evolvunt, pars instant ducere muros,
Pars terram effodiunt operi immanesque molares
Rupibus excidunt plaustrisque gementibus alto
Ardentes vectant. Opere omnis semita fervet.
Haud secus atque inopi metuens formica senectae,
105Cum raptam Cererem rubicundo e farris acervo
Fert obnixa humeris, hinc illinc calle videres
Angusto praedam trahere et properare labori
Nigrum per campos agmen, nonnulla per herbas
Dum ruit ad fruges festinans, fasce levato
110Offendit sociam veniamque oravit et inde
Accinxit sese ac devolvit ad horrea messes;
Sic aliquis, dum forte via decurrit et orsum
Intentus molitur iter caecusque labori
Insistit, socium laesit veniamque rogavit,
115Tum coeptum exequitur. Gratatur in aere Mavors
Prospectans pronusque rigenteis urget habenas.
Tempus erat Phoebus radianti insignis in auro
Cum secat axe diem medio et iam flammeus ardet
Currus inextinctus torrens positique sub igne
120Flagrant Aethiopes, exurere fervidus agros
Arenteis Phoceon, cum terram ex aere tandem
Mars petiit quatiensque manu resonantia lora
Franciscum aggreditur. Tum luce coruscus in aerea:
"Nate - inquit - nostri, nate, o spes una laboris,
125Ad te confugio, pietas si te ulla parentis
Nunc capiat, tangat divinae cura salutis.
Imperio nuper Siculis habitabat in oris
Monstrum horrendum, informe, ingens, immane, Typhoeus.
Antra domus fuerant; haec regia et aula tyranni.
130Quid referam gentem infandam, virtute carentem?
Quae commixta simul cunctas deiecerat urbes
Trinacria tellure sitas, dum terra faveret
Illorum genitrix, Sicania rura iacebant
Praeclarae et moles, caeca undique et undique turpis
135Barbaries, mors et maestissima mortis imago.
Quot miseri nautae manibus cecidere cruentis
Atque horrenda suis macularunt dentibus ora!
Inde fero populo incessit tam dira libido
Excussisse Iovem caelo. Iam Fama per urbes
140Dixerat Emathias, longi praenuntia luctus,
Gesta hominum. Postquam id saevi sensere bimembres,
Monychus his ductor genitorem ulciscitur armis
Haud iustis, qui se versus sequiturque fugitque
Sub Stygiis undis; ciet aeque iniuria fortis
145Alcidae, qui quondam armis clavaque rigenti
Hylaeumque Pholumque neci dedit, inde sub amne
Alphei nitido, Siculas pervenit ad oras.
Sidera Peliacus subiecto vertice Olympi
Pulsat apex. Totus nunc saevis gentibus aer
150Opprimitur metuitque in summo Iuppiter axe.
Tu spes una deum (cuncti cupiuntque vocantque):
Exaudi tandem, namque exaudire necesse est.
Si nostro semper doluisti, nate, dolore,
Nunc miserere patris, nunc nunc miserere deorum.
155Num metuis, qui quid timor est non noscis et omneis
Odisti pavidos? Nihil est quod terreat. Ergo
Per caput hoc, oro, perque hoc spirabile lumen
Aetheris, iniustum superum miserare laborem.
Sunt lectae gentes et armis apta iuventus.
160Nusquam abero, nusquam divi nec Iuppiter ipse;
Quisve tibi obstiterit, faveat si Iuppiter ausis?
En quoque Fortuna haec, quo tu sis acrior, utque
Semper adest semperque aderit semperque fovebit.
Tu cum depuleris populum, te Iuppiter astris
165Inferet; impavidum, nate, o nate, excute pectus".
Dixit et ut curru forte insistebat in alto
In faciem nati laudis coniecit amorem
Afflavitque animos; ille autem accensus et igne
Correptus subito, laeto haec est ore locutus:
170"Postquam tanta Iovi nostrae fiducia gentis
Est, pater, imperione tuo parere recusem?
Dis equidem reor auxilium non posse meorum
Sufficere et tanto non nos dignamur honore.
Non ego, caelicolum genitor, tibi solvere dignas
175Aut re aut ore queam grates; sint ardua quamvis
Iussa, sequar; semper pro te levia omnia ducam".
Sic ait, inde omnem, quae nato obducta tuenti
Mortaleis hebetat visus, densissima circum
Caligans, nubem eripuit natique petivit
180Amplexus Mars et tenues effulsit in auras.
Et iam intacta mei superat pars maxima coepti,
Maius opus, maior rerum mihi nascitur ordo.
O mihi si divus qui crines rore virentis
Castaliae lavit intonsus Pataraeus Apollo
185Allabatur ovans, si Clio et docta Thalia
Bellerophonteo contingat labra liquore,
Subverearne meis maiora invadere votis?
Ecce, per immensum penna sublatus ab aurea
Dicam acies, dicam caedes, dicam horrida bella
190Funeraque atque animis actas in funera gentes,
Cum superum ductu spiranti et numine classem
Advena Trinacriis exercitus appulit oris.
Vix Mars, ex oculis abiens, radiantibus armis
Ingentem sonitum dederat, cum natus in urbe
195Iussa deum exsequitur revocatque ad limina gressus.
Tectum in suspectu vasto supereminet ingens
Augustum, horrendum spoliisque insigne superbis,
Limina cui gradibus consurgunt ordine structis;
Mygdonio nitidi collucent marmore postes,
200Ianua percrepitans et cardo stridet ahenus.
Huc ubi Franciscus devenit ab agmine denso
Tectus, marmoreis gradibus stipante caterva
Aulae succedit. Veterum hic simulacra deorum
Antiqua ex cedro stabant erecta, nitebat
205Lychnites Pariusque lapis demorsus ab auro
Quodque Paros candens profert viridisque Donusa.
Ut procerum turbam nitida dimisit ab aula
Indicens pugnam iussitque accingier armis,
Continuo iuvenes animos audacibus implent
210Dictis, arma fremunt. Volitat quoque Fama per urbes
Subiectas, cuncti sese exhortantur ad arma.
Classica iam clangunt atque aerea cornua late
Conspirant rauco assensu sonituque tubarum
Accendunt iras; gemit et strepit undique ferrum.
215Hi pingui arvina fulgentia spicula tergunt,
Hi tereti mucrone adsunt, hi protinus hastas
Corripiunt, leveis ocreas, thoracas aenos
Argento ducunt lento saevosque dolones
Laeti ad bella ferunt et aduncae falcis in arma
220Cessit honos rastrique simul. Bella, horrida bella
In mentes subeunt; ferrum undique et undique ferrum
Emicat et scissa exsultat Discordia palla.
Quae iuga summa colunt Urbini urbemque Metauro
Haerentem atque aliam Senonum nomine dictam
225Eugubiumque Calenque et Durantis littora terrae,
Angelici camposque Vadi, quaeque oppida gentes
Feltria, bellum ineunt volitantque ad flumen Isaurum.
Pars pedes adveniunt, pars ardua colla coercent
Acris equi cunctique ducis mandata facessunt.
230Optimus interea dux otia foeda labore
Rumpit, deducit classes atque abiete secta
Intexit; cuncti incumbunt iuvenesque virique
Incurrunt silvis obnixi et robora remis
Apta ferunt stringuntque simul. Dux imperat, instat
235Castigatque moras. Iam rauco littora curva
Nautarum clamore sonant, spumantibus undis
Labitur uncta abies rostrisque frementibus echo
Dissultat, reboat pelagus striduntque rudentes.
Tormenti genus est compactum ex aere sonanti,
240Nuper ab horrendo quod traxit nomina bombo;
Bombardam dicunt: convexa sub ardua plumbum
Et caecas fauces pulvis demittitur ater
Sulphure, salnitro, extincto commixtus et igne.
Tunc centum valido instabant contundere ferro
245Salnitrum sulphurque simul nigramque favillam,
Cum classem et socios et littora fulva relinquens
Venerat huc, operi cogens insistere duro.
Proflantes illi magna vi brachia tollunt,
Mox ferro reddunt ictus altosque sub imo
250Pectore dant gemitus et vox emissa profundo
Corde sonat, madidus rivis fluit undique sudor.
Tum tormenta rotis stridentibus evehit, altum
Inde viam secat ad littus pictasque biremes
Munit, fumiferi dein pulveris aggere complet.
255Hinc flavam Cererem portis convectat apertis
Bacchumque; infecto mora non datur ulla labori.
Interea, quocumque petat, comitatur, inhaeret,
Infixus lateri est natus discitque paternas
Virtutes, primis quas ille ferebat ab annis.
260Haud mora, laeti, hilares obeunt sua munera quisque,
Maturant statim atque omnes parere iubentis
Certatim imperiis luctantur, littora passim
Miscentur vario strepitu, longe insonat aequor.
Interea gentes ex omni parte subibant
265Moenibus excelsis, quam multas illice frondes
Excutiunt Austri, cum chelas exerit ingens
Scorpius, autumnus gravidas premit horridus uvas.
Collectam ut vidit muris succedere gentem,
Ex omni numero ductores convocat, agmen
270Collustrare iubet portisque educere pubem.
Haud secus ac iussit, faciunt. Eutynius acer,
Cui data cura, duces iuvenum vocat et sua cuique
Arma efferre iubet, simul instruit ordine longo.
Non hoc Naupliades et quamvis ille referret
275Strymonias vidisse grues sub nubila pennis
Connexisse acies, componere doctior esset.
Incedunt acres; Crataeus prima coercet
Agmina, compactam iactans adamante columnam
Nigram et lucentis pendentem in pondere gemmae.
280Prosequitur pilata cohors iuvenumque virumque.
Pictai vestis dives fulgentis et auri
Aequalem ostentat trutinam verritque per auras
Ensem fulmineum sensim rubrique coloris
Alas signorum nitidis Dichaeus in armis;
285Mille manus iuvenum radiantes aere corusco
Sectantur pariter cristisque comantibus haerent.
Ecce autem, ut velum plenis Aquilonibus actum,
Vexillum tremulas in collem suscitat auras,
In medio est gemma simul auroque intertextum,
290Sole repercussum adverso speculum micat ingens
Inficiens simili fluitantia lintea fuco.
Eubulus has acies hoc prudentissimus agmen
Secum agit, at mille huic cristisque ostroque decori
A tergo iuvenes caelo capita alta ferentes.
295Inde per immensum fulgentia brachia volvit
Semnus et insequitur pariter, cui candida virgo
Fulva auro, variata smaragdo et iaspide tecta
Vinctum unicornem gremio somnoque sepultum
Blanda manu mitem tractat, perflanda ferenti
300Carbasa dans Zephyro niveum ostentansque colorem.
Mox agit instructum fortis Sebasmius agmen,
Insignis pietate, armis super aethera vectus,
Cui mammam exertam praebet pia mater alumno
Atque sinu infantem fovet et simul oscula figit
305Ridens ac teneris immulgens ubera labris;
Nunc haurit litui sonus atque hinnitus equorum
Et quae quadrupedans latos quatit ungula campos.
Eupsycus en fortis, cauda suffultus equina,
Vertitur evolvens humeros urgetque sonanteis
310Impavidus frenos rigidisque insistit habenis.
Mille hunc turmae equitum, cristati mille sequuntur
Squallentes ferroque auroque alboque orichalco.
Huic leo terribilis flaventes incitat alas
Excutiens cervice thoros cervoque dolenti
315Cornibus arboreis strato veniamque precanti
Ignoscit reprimens ungues dextramque potentem.
Mox Charys armato resonantes milite campos
Corripit et loris fumantia colla fatigat
Bellatoris equi spumasque everberat auro.
320Proveniunt variae gentes, pars ense corusco
Et gaesis certant, pars aerea cornua flectunt
Missilibusque feri pugnant et spicula torquent,
Cui divina imas comburit flamma medullas
Intima submoti penetrans ardentia cordis.
325Dapsylus haeret, equis iuvenes quem mille superbis
Elati stipant cuncti duo tela gerentes,
Nubila densa quatit fluitatque per aera velum
Ingens purpureum; in medio purissima saxo
Rumpit lympha novos complens uberrima rivos,
330Quam circum virides herbae distinctaque odoro
Gramina flore halant, passim colocasia, passim
Narcissum tellus ulnis ostentat apertis.
Aganus hunc mitis sequitur, tegit aurea cristis
Insignisque caput galea et micat aereus ensis.
335Mille sub hoc equites agitant in pulvere anhelos
Quadrupedes laxatque sinus spirantibus Euris
Unda silens dum marmoreus premit aequora pontus.
Fida subit Pisti manus, ipse in murice et ostro
Conspicuus celerem urget equum, cui mille fatigant
340Littora delecti iuvenes veloque sub albo
Indice sublato dextra est gemmisque decora
Tecta fides niveo splendet rarissima panno.
Ultimus indomitum nitidis moderatur habenis
Quadrupedem exsultatque rigenti fortis in aere
345Elporis. Huic totidem iuvenes, mirabile visu,
Virgatis lucent sagulis viridisque per auras
Spes volat; in medio stat quidam numina supplex
Implorans nimbusque auratus ab aethere caelum
Currit inextinctosque in pectore suscitat ignes.
350Non mihi si centum deus ora sonantia linguis
Ingeniumque capax totumque Helicona dedisset,
Carmine persequerer, quae quisque ingesserit arma.
Fraxinus alta sonat, totum et seges aerea caelum
Proripit ex oculis, glomerantur in aere spisso
355Pulvere surgenti tenebrae densissima totum
Aetheraque involvit nigra caligine nubes.
Aera Ephyraea nitent galeae peltaeque rigentes
Et clipei insignes et picti scuta Labici,
Loricae contextae hamis. Fremit ore citatus
360Helaeus sonipes impulsaque tympana ferro
Horrendo clamore sonant; summus tremit axis.
Pertentant tacitum ducis alti gaudia pectus,
Dum videt instructas acies. Sed iam humida noctis
Umbra insurgebat terris; tunc Martius heros
365Littore discedit recipitque ad limina gressum.
Coniugis implerat maestus iam nuntius aures
Bella parari animis, tum prodiit obvia contra
Deque ducis collo vinclum praedulce pependit:
"Mene hic ignaram, mene hic, carissime coniunx,
370Linquis? Ubi est quae cura mei prius esse solebat?
Iam nostrum penitus, iam nostri oblitus amoris
Bella paras; quisnamve tuam pervertere mentem
Nunc animus potuit? Valeant qui ad bella lacessunt
Tamque artum solvunt nodum; maestissima vivam
375Et nunc et semper tristis Leonora querelis
Obruta; cur patior, misera o, divellier unquam
Complexu, Francisce, tuo? Iactarer et una
Bella gerens, nimium heu felix, nisi sacra pudoris
Arceret lex. An nunc sum tibi carior absens?
380Deductae classes et certus es ire per altum,
Me incerta, me me ignara, crudelis, in arma.
Arma ruis rapiende mihi, rapiende tuorum
Consensu. Da vela Notis, impelle carinas,
Bella para atque acies, cum milite consere dextram;
385Deseror et nostri non tangit cura doloris.
Sed si tantus amor, si stat sententia eundi,
Me quoque tolle simul, rape me super aequora tecum".
Haec memorans vultum lacrimis atque ora rigabat
Tendebatque patri casu maestissima natum.
390Iulio erat nomen, qui tunc quoque parvulus infans
Illustrem referebat adhuc virtute parentem.
Tangitur et dictis tandem et pietate paterna
Sidereus coniunx, cupit et lenire dolentem:
"Visne - inquit - patris imperiis parere recusem,
395Pars animae mihi cara meae? Num flectere fata,
O Leonora, cupis? Me summus Iuppiter alto
Evocat e caelo, coetus vocat aetheris alti;
Quare age, ne timeas lacrimas et reprime inanes,
Cum sic fata vocent, quae nulli frangere fas est.
400Ecquid enim timeas, cum mors sit carceris atri
Postremus finis nostrorum et meta laborum?
Hoc mihi crede, uxor: corpus, quod cetera membra
Sustinet, esse animi hospitium. Nam, vera fatebor,
Cum venit illa dies, quae nostri corporis huius
405Ius habet et nostri spatium tum finiat aevi,
Tunc animus laetus priscas invisere sedes
Concupit; et, si qui invadunt in morte dolores,
Dissolvi dolet hospitio tristisque recedit.
Verum ubi ad hoc tenui est resolutus cortice, amore
410Caelesti afflatus vitaleis deserit auras
Colloquioque dei fruitur caelumque revisit.
Labitur occulte fallitque volatilis aetas
Et nihil est illa velocius; altera trudunt
Altera, semper habet falcem Saturnus aduncam.
415Quid nostra brevius vita, quae defluit instar
Fluminis? Exiguus quam est nostri spiritus oris!
Nunc age, ne, coniunx, ne me, carissima, euntem
Impedias et, si moriar, cum laetus ad astra
Hic animus tollet sese patremque requiret
420Perpetuum, inveniet, gaudebit iungere dextras
Amplexuque frui sancto, cum reddere voces,
Tunc felix fuero". Iam talia verba loquente
Aeterni proceres gemitus lacrimasque dedere,
Cum iuvenis natus supplex stetit ante parentem,
425Sic orsus: "Sine me, genitor, tam posse valere
His precibus, natum his precibus sine posse rogantem.
Certus es ire, pater, nostrasque relinquere sedes.
Arma paras. Postquam haec animo sententia surgit,
Me quoque tolle simul, simul et iactabimur ambo".
430Ardentem genitor iuvenili agnovit amore
Et contra ridens: "O me mihi carior, omnem
Mitte metum, venies et deinde in tecta redibis;
Dignior es superesse". Et sic effatus, ad altos
Processit thalamos, tantis cum territa monstris
435Iulia, Ubaldi uxor, qualis cum sanguine siquis
Purpureo violarit ebur, suffusa nitentes
Ubertim lacrimis oculos occurrit et alto
Brachia suspendens collo fletumque refundens
Ter conata loqui, ter lugens ora rigavit
440Singultuque pias interrumpente querelas:
"Quo ruis? - exorsa est - Quaenamve, miserrime coniunx,
Mens agitat? Quaeve incessit tam dira cupido?
Men linquis?". Tunc bis curas avertere Ubaldus
Conatur dictis: "Ne te angas, Iulia; certe
445Actutum veniam, quandoque haec cura remordet,
Ni fortuna obstet, maneat si vita superstes,
Septenos radiis vix luna impleverit orbes,
Cum citus adveniam". Sic tandem lenit amantem
Solaturque inopem, tanta est fiducia dicti.
450Regifico interea collucent tecta paratu
Instructaeque nitent mensae, stant pondere gemmae
Crateres nitidi; videas fulgere Britannis
Longa aulaea suis et celsa per atria passim
Luxuriare dapes mensis, radiare metallo
455Ex auro argentoque et Phidiaco caelato.
Hic prior ex aliis genitor Franciscus ad aureas
Componit sese mensas, cui filius haeret
Vestibus in Phrygiis, saturata et murice laena
Proxima discumbit stratis Leonora superbis
460Iuliaque. Effulgent auro laquearia fulvo
Suspensique micant lychni; cerealia dona
Expediunt famuli celeres epulasque reponunt.
Ut primum mensa se dux Franciscus ab alta
Sustulit et multas sermonem duxit in horas,
465Dimisit laetos populos somnosque petivit.
Iamque rubescebat pictis invecta quadrigis
Aurora et nitido lucem patefecerat ortu
Caeruleum tremulo percurrens lumine pontum,
Cum somnum dux atque otia longa perosus
470Corripuit stratis corpus thalamoque nitenti
Progreditur tandem, ingentem cui limen hiantum
Atque salutantum totis vomit aedibus undam.
Principio dux templa petit centumque bidentes
Mactat perfectosque aris indicit honores
475Fundit et in fibras Bacchum sudataque fumat
Leucothoe redoletque foco Cinyreia Myrrha.
Continuo votis oneravit sidera vates,
Rite secundarent cursus; tum littore taurum
Candentem, Neptune, tibi prosternit ad aras,
480Stellatum minio taurum, cui cornua fronti
Aurea et auratis squallent palearia setis,
Elibatque merum diffundens extaque salsos
Porricit in fluctus, binas de more iuvencas
Nereidumque choro et Zephyris felicibus albam.
485Ergo ubi constituit solemnia munera divis
Auspicibus coeptorum operum, cara uxor obortis
Humectans lacrimis oculos ter brachia amato
Imposuit collo tristique miserrima tandem
Ore: "Vale" dixit collapsaque corpore toto est.
490Aeratae centum naveis totidemque biremes
Imperio unius parebant, maxima quarum
Est Aquila. Hanc dux conscendit natusque per undas;
Inde iter invadunt. Rutila Iovis ales in aethra
Nutabat crispans fulmen nitido igne coruscum.
495Ordine tum reliqui proceres: Eutynius altam
Impellit pinum, magna invehiturque Elephanto,
Crataeus Tigri, Scylla Dichaeus in aerea,
Eubulus Angue truci, Semnus fortissimus Hydra
Caerulea, Tachytique pius Sebasmius, acer
500Eupsycus hinc celeri secat aequora vasta Leaena,
Sphinge Charys, Pistus Centauro, Dapsylus alba
Cycno, Porphyreonque agit Aganus inde Melaenam
Elporis atque aliae scindunt vada salsa carinae.
At iubare exorto digressu maesta supremo
505Urbs omnis prodit portis: longo ordine matres
Cum senibus mixtae classes in littore euntes
Prospectant oculisque illas votisque sequuntur.
Interea nautae, ductis ad pectora remis,
Aequali feriunt ictu freta et ordine terno
510Consurgunt gratoque inflatur carbasus Austro.
Aspirant Zephyri, Neptunus et ipse tridenti
Impellit puppes totumque sub axe Tonanti
Sternitur aequor aquis atque hispida membra sub undis
Convolvens placidus it Triton caerula conca
515Demulcens freta. Cymothoe Panopeque Ephyreque
Calliroeque Pyroque Galaenaque Phylodoceque
Nudae humeros omneis albis in vestibus omneis,
Omneis Puniceis evinctae crura cothurnis,
Obnixae trudunt classes, quas candida circum
520Agmina densantur simul et, sua ludicra, flores
Tendunt et violas ferrugineosque hyacinthos
Narcissumque apiumque immortalemque amaranthum
Texunt et capiti imponunt stellantia serta.
Hinc vada substernunt quo classis regia fertur
525Quoque aliae puppes: campi salis aere dehiscunt
Et fervent laetae rostris stridentibus undae.
Adtorquent iuvenes spumas tonsisque fatigant
Aequora, spumescunt everso marmore fluctus.
Nereidum chorus interea sub gurgite vasto
530Ludit et applausu risuque remurmurat unda,
Circumdat ducis navim et, saliente corona
Nympharum, Glauce incipiens pulcherrima dixit:
"I puppis velox, i puppis caerula, tantos
Quae vehis una duces, qua lati includitur orbis
535Gloria, quam noscunt terrae, quas maximus ambit
Oceanus Tethysque et raucisona Amphitrite.
Roveriae decus o gentis, fama inclita, saecli
Humani splendor, te, quae nunc incolit ortus
Gens, Aurora, tuos, super aethera nomine tollet,
540Qui geminam Armeniam quique ardua saxa Niphatae,
Quos vagus Euphrates, quos devius ambit Araxes,
Felices caeli tractus, Pactolus arenis
Quos rigat auratis Chalybesque acresque Geloni.
Te laeti Seres nascenti vellere, quosque
545Alluit e Scythicis delabens montibus Indus,
Indus aquis, Indus populis, auro effluus Indus,
Et quos Eurymedon Cydnusque Hermusque Tagusque
Et vasti Aethiopum fines, Azania regna,
Cyreneque et Marmaridum loca torrida ab aestu.
550Te Poenus, qui succinctis venator in armis
Observat fulvos latebrosa ad tesqua leones,
Te Numida infrenus Gaetulaque Syrtis et Afri,
Quae lambit Ganges et quae Nisaeus Hydaspes
Arva per Eoos campos, quae spectat ab alto
555Vertice piniferis Ide circumdata silvis,
Ide altrix silvarum, Ide fecunda ferarum,
Irriguos Ide fundens de rupibus amnes,
Maurorum quicumque domos, quicumque latenteis
Hesperidum lucos obsessaque montibus arva
560Prospicit et ramis nativum decutit aurum,
Te qui Caucaseas fauces Tanaimque nivalem
Europaeque Asiaeque undis postrema tenentem
Riphaeosque tenent colles Maeotidaque undam
Tollent, venturos tollent super astra nepotes.
565Quidnam progeniem referam, quae semine, Ubalde,
Manabit praeclara tuo? Tu, Iulia coniunx,
Summus honos summa et pharetratae cura Dianae,
Egregia, illustris, formosa et semper amica
Pieridum studiis, castissima Iulia, plaude,
570Plaude tibi. En video (detur si, maxime Proteu,
Ulla fides dictis, caneres cum fata futura)
Insignem prolem felici hac arbore terris
Surgere, sub pedibus quae dein vertatque regatque
Orbem pacatum, pandet tibi, Lucifer, almum
575En iubar et roseum caput exseret Ennosigaeo.
Errantes ignes caeli, vaga sidera claris
Concedent titulis; virgo, Latonia virgo
Cornua caelesti tendet stillantia rore.
O fortunatae gentes, Saturnia saecla,
580Insuetum, mirandum, ingens deponite vestris
Auribus: ecce cano divorum arcana, futuram
Aetatem promens, qua non felicior ulla
Humanis umquam cecidit, felicior ulla
Non cadet. Haud ignara loquor; nam fata faventeis
585Caelicolum et mentes refero, nam numina rebus
Humanis propensa deumque altique Tonantis
Obductos animos pando. Ne temnite dicta,
Accipite ast animis vestraeque infigite menti.
I puppis velox, i puppis, caerula puppis".
590Haec ait atque eadem referebant carmina nymphae.
Confestim videas tremulas per caerula flammas
Scintillare, oculis quas tunc iaculantur ab aureis;
Tela Amor hic crudus subigens in cote cruenta
Ustulat igne novo divumque incalfacit ossa.
595Dum spectant vitreis nudatum corpus in undis
Praecipitare nive et tinctas trepidare papillas,
Impellunt puppem et fulvae obluctantur arenae.
Ocior illa Euris volitat, volat illa sagitta
Et salis aere ruit spumas. Neptunus in imo
600Exsultat fundo accelerans positoque tridente
Cum Phorco Glaucoque et semifero comitatu
Obtrudit classes et se dat in aequor apertum;
Littora conspectu terraeque urbesque recedunt.
Miratur dux et natus, stupet inscia turba,
605Nauticus exoritur clamor, nat vecta per undas
Pinus, dum Zephyrus genitalis et aura Favoni
Vela implet curvatque sinus striduntque rudentes
Excussi et validae spumant aspergine tonsae.
Quinque errant soles totidemque ex ordine noctes
610Et iam sexta polo primum revoluta ruebat
Matura cum luce dies radiisque rubebat
Phoebeis aequor, cum sese attollere contra
Sunt visi scopuli, quos Scylla et saeva Charybdis
Assiduo miscent aestu fervuntque cavernis.
615Hic rex aequoreus latrantia monstra tridente
Percussit saevo cautesque atrique meatus
Increpuere; patris iussu placida unda quietum
Per medium patefecit iter. Iam moenia Zancles
Apparent; portu subeunt atque aequora verrunt.
620Et iam subductae stabant in littore puppes,
Cum primi sese ductores classibus aereis
Promunt et Cererem vasto contundere saxo
Et torrere parant flammis, tum liba per herbas
Expediunt fessi nautae Bacchumque coronant.
625Ut victu vires revocatae, protinus omneis
Colligit in medio campique Eutynius ulli
An desint servat, potiusque accrescere sentit
Quam deesse. Interea summi de vertice caeli
Expectata dies aderat, qua sanxerat Aetnam
630Visere Franciscus. Ductores convocat omneis
Dux atque instructas acies utque agmina vidit
Adglomerata, infit tumulique ex aggere fatur:
"Magnanimi proceres et gens versata sub armis
Ex quo opifex rerum vitam patefecit in orbem,
635Solvamus superis grates et dona Tonanti,
Quod cuncti, cursu incolumi firmisque carinis,
Delati huc simus portusque intremus apertos,
Ut labor exiguus (neque enim sunt ardua bella)
Summus honos summa et nostrae sit gloria genti.
640Viribus ex nostris superi sperare salutem;
Solventur superi exitio solvetur et ipse
Iuppiter, auratum qui torquet numine caelum.
Ergo et cum caelum superosque altumque Tonantem
Obsidione gravi tueamur, frenum ubi Phoebus
645Purpureis imponit equis, quibus abdit in undis
Auricomos crines, quaecumque ea littora gentes
Et populi quicumque tenent, quicumque nivoso
Perflantur Borea, quicumque ardentibus Austris,
Debebunt nostrumque ferent ad sidera nomen.
650Si viridem prisci statuebant fronde coronam,
Cum quis forte aliquem rapuisset morte togatae
Gentis, nunc nobis quaenam, quae praemia dentur
Digna satis, cives, divos si solvimus ipsos?
Sed si quid tantum (quod virtus credere vestra
655Abnuit) hoc arceret opus, sive occupet ista
Gens caelum et cuncti fugiant ex aethere divi,
(Fidite) non tanto cessabit cardine rerum,
Sed potius curru qua sol utrumque recurrens
Aspicit Oceanum imperio pervertere vellent.
660Sed cum nullus honos vel gloria ad arma cieret,
Hoc hominum est commune quidem: defendere regem
Qui vegetat, qui vitaleis infundit et auras.
Neu quisquam timeat me nunc ad bella regente
Suscipere has partes, istamve invadere gentem;
665Namque mihi est animus, proceres, dare, fundere leto
Hos omneis, cum sit gens, quamvis corpore grandis,
Legibus haud assueta ullis, sine corde, sine armis".
Sic fatus princeps tamquam calcaria forti
Iunxit equo: hic primi ductores arma capessunt,
670Edicunt sociis et primi splendidi in aere
Aggrediuntur iter structaeque ex ordine longo
Procedunt acies et latos milite campos
Armato complent; enses lunataque scuta
Corytique leves humeris ensesque renident.
675Iamque iter emensi longum, iuga celsa videbant
Aetnaeque impositos montes abscondere caelum.
Collis erat nullis obductus frondibus ignes
Ob rapidos montis; prudens hic Martia castra
Dux locat et vallo fossas atque aggere cingit.
680Viderat interea praecelsi ex aeris arce
Instructas acies radiantiaque arma Typhoeus
Exquiritque aliquem qui montem tendat ad imum
Explorare viros; cui se catascopus offert
Callidus. Hunc mittit, qui sint exquirere et unde
685Imperat; ille dolis instructus, opaca viarum
Lustra petens, spelaea et saltus explicat omneis
Exquiritque auditque ducem quo nomine et unde
Nunc veniat, quae vel tanti sit machina belli.
Inde redit laetus regique audita recenset
690Francisci et nomen. Quod sensit ut ille, repente
Attonitus stupuit, stupuit rex Monychus alti
Tunc ducis excipiens nomen, quem panderat urbes
Fama per Haemonias, stupuit quoque nomine nati
Perculsique omneis mentem formidine turpi
695Ingemuere, dolens: "Iuvat - inquit et - huius in armis
Posse mori"; et quem non fulmen deterret et ignes,
Nunc tanti exhaurit nomen ducis. "Omnia postquam
Sunt tentanda, tuas, i, coge, o Monyche, gentes
Teque ad bella para". Nec prorsus plura locutus,
700Indoluit; solitum cum Monychus evocat agmen
Et montem linquit, commixti parte bimembres
Ex omni accelerant ac montis ad ima recedunt.
Protinus ut sensit fortis Franciscus, ad arma
Accendit populos aciesque ex ordine apertis
705Effundit castris. Iam belli rauca cruentum
Buccina dat signum prior et Crataeus in hostem
Intorquet telum et campo sese arduus infert.
Subsequitur pilata cohors clamore secundo
Excipiens fremitum sequiturque miserrima caedes.
710Nam prior exsultans ut cum Crataeus in agmen
Impulit armatas acies, ferit eminus hasta
Adversum Margon pectusque exhaurit apertum;
Sanguinis ille globos vitaleisque evomit auras
Convolvensque latus madida resupinus arena
715Calcitrat. Ultrices tunc tunc ardescit in iras
Heros Nosimatumque furens prosternit et omneis
Nubigenas miscet, ruit et se vibrat in arma.
Monychus interea caecusque ardensque furore
Saevit et horrificus visu furit agmine toto.
720Haud secus ac pressus pede cum caput amphysbaena
Insurgit geminum et trifido micat arduus ore,
Longa viatorem quaerens per saxa, securim
Sic iactans Dryopen ferit atque per agmina currens
Crataeum quaerit: solus Crataeus in ore est.
725Invenit et tandem tum, cum forte ille parabat,
Dedere Demoleonta neci; subit ipse manuque
Impellit socium, imparibus concurrit et armis.
Saevit Demoleon spesque addita suscitat iras;
Emensus fortunam oculis, rapit arma furensque
730Excipit incautum Crataeum et colla securi
Findere molitur. Subita et iam percitus ira
Institerat digitis dubios suspensus in artus,
Cum gravis incursu impellitque tenetque Clearcus;
Atque hic ut dextra succedens compulit, ense
735Demoleonta petit rigidoque in pectore ferrum
Condit; at ille animam mixto cum sanguine proflat
Convolvens oculos vultumque in pulvere turpat.
Deserit hunc avidus laudis Monychonque furentem
Occupat, obtruncat collum, dein Toxea caedit.
740Ardescunt animis germani caede bimembres.
Eurytus hinc rabie demens exclamat ovanteis
Ad bellum poscens socios Broteasque Lycambusque
Adductam fundae circum caput egit habenam.
Primus init Clonium liquefacto et pectora plumbo
745Diffidit, alter Acyn fulva demittit arena.
Et iam saeva cohors latos obsederat agros,
Hic iaculo, hic funda munitus et ille sagitta;
Ancipites instant acies; modo vertere terga
Centauri, modo Crataei deflectitur agmen.
750Sic pontus venti perflatus turbine volvit
Spumantes fluctus, nunc littora percutit, haustas
Nunc sorbens undas quod misit devorat aequor.
Interea belli cernens discrimina tanta
Eupsycon auxilio mittit Franciscus et ardet
755Ipse subire acies dextrae et committere dextram.
Conditur excita totum caligine caelum
In tenebras, litui clangunt et adunca sonorem
Dat tuba. Iamque equitum ductor clamore secundo
Laxat equo frena et quassans hastile coruscum
760Praecipitat turmaeque furunt fremituque sequuntur
Horrisono et qua tela vident densissima currunt.
Eupsycus Ichaeon sternit, deinde ingerit hastam
Phoecomae saevo, qui tempora tecta gerebat
Pelle lupi, Ancaeum Broteas quoque stipite querno
765Disicit, hinc pedibus corpus proculcat equinis;
Nicoleos Brotean Dorylanque Antenor et Hylen,
Eupsycus ast durum Styphelon ferit ense Lycumque
Dat leto et vastis omneis moriuntur in armis.
Id magis exterret Centauros namque phalanges
770Exsuperant omnes, sonat undique fraxinus alta
Instructaeque furunt acies, clamore per omnes
Nubigenae fugiunt lucos. Nil Monychus et nil
Eurytus atque alli prosunt, non tela nec arcus
Fundaeque et plumbum et robur. Virgulta, ruinae
775Silva dat ipsa locum, premit ast exercitus omnis;
Indulget Fortuna operi strepitusque volutant
Littora clamantum atque horrenda voce ruentum;
Nique leves cursu celeresque per alta volarent,
Strati essent omneis. Sed tunc crudelia fata
780Distulit ut vel maior honos, vel gloria maior
Manaret, cum se quoque dux in bella moveret.
Iam Francisci acies iuga per silvasque fugarant
Centauros omneis, nulli nisi corpore fusi
Apparent, laeti victores castra revisunt.
785Inde iubet servare vices dux ordine longo
Per vallum, ne gens omnino oblita pudoris
(Dicere nam turpe est se non id forte putasse)
Nocturno exciperet somno per prata solutos.
Collucent ignes, noctem custodia ducit
790Insomnem servantque vices quod cuique tuendum est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: