Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Caesarem

Accipit Oceanus septena per ostia Nilum
Nec minus exiguo quicquid ab amne fluit.
Sic tibi dent alii, quanto decet ore, libellos
Teque deum cithara fertiliore canant,
5At mea te minimo fumo veneretur acerra
Et placeant agni non minus exta bove.


2. ad libellum

Nunc iterum veneranda, liber, Palatia cernes
Nec manibus forsan reiciere dei.
Si qua refers passim non sanctius ore iocoso,
Virginibus teneris aspicienda minus
5Et quae Cecropia caruissent laude sub arce
Nec bene sunt Latio digna supercilio,
Omnia sub rigidis abigat censura lituris,
Virgineam ut castus ingrediare domum.
At minus ex aliqua fueris si parte pudicus,
10Censurae subitae crimen habere refer.


3. ad Glaucum

Dum sequitur celeri choreas Entilia passu
Et leviter saltu iactat utrinque pedem,
Collecti in nodum sensim cecidere capilli
Collaque sub niveis delituere comis.
5Quae fuerit lapsi quaeris iactura decoris
Aut quid profuerint tempora culta prius:
Quae formosa fuit tantummodo credita cultu,
Incepit lapsis gratior esse comis.


4. ad Coluscum

Nunc te palliolo tegis, Colusce,
Nunc erras tunicis superbus albis,
Interdum Tyriis nites lacernis,
Interdum trabeis togisque pictis.
5Sic pannos varias die sub omni
Et non, est habitus tibi perennis,
Idem sed tamen omnibus diebus
Sunt mores tibi pessimo, Colusce.


5. ad Echinum

Dum puer ingenuas artes ediscere differs
Innumeros menses et superesse putas,
Improba venturos tibi iam mors auferet annos
Coget et ad Stygios te properare rudem.
5Poplitibus teneris non parcit dira sororum
Et quem constituit servat, Echine, diem.
Sic tibi sit, moneo, tempus pretiosius auro,
Cuius in arbitrio singula lege pari.


6. ad Probum

Quod sileat semper tanquam lapis esset Opheltes,
Quod superat picas garrulitate
Quod nihil hic loquitur, nimis ille, in dispare facto
Ambo odium populi par meruere, Probe.


7. ad Card. Papiensem

Si veneranda rudis liber ad Palatia tendit
Nec timet augustis auribus esse gravis,
Non ego nescivi nec sum tam mentis egenus,
Conveniunt tanto qualia dona deo,
5Sed mihi nota fuit placidae clementia mentis,
Illa meo iussit pectore abire metum.
Quis credet? Bonitas tua me peccare coegit,
Si scelus indigna est mittere dona tibi.


8. de passere Silviae

Quot fletus moriens Catullianus,
Tot risus habeat, iocos, cachinnos
Vivens passerulus meae puellae.
Nam cum sit solitus sua valente
5Hera perpetuum melos movere
Et mecum cavea libens iocari
Ac parvo digitos fricare rostro,
Nuper non caput hinc et inde versat,
Non aegram dominam canens salutat,
10Sed maestus cavea silet, quiescit.
Illinc non pedibus nec ore pendens
Torquetur dominae dolore passer
Maeretque immeritum notasse febrem
Vultum, purpureo prius colore,
15Qui vicit roseae deae quadrigas.
Crudeles superos miser vocaret,
Si linguis volucrum daretur usus,
Quo possent hominum referre voces.
Tam bella domina nefas carere
20Ducit passerulus morique mavult
Et tegi pariter sepulcro in uno.


9. ad Caesarem

Cum tua sustineat regalia fercula mensa
Qualeque nec stillant prela Falerna merum,
Saepe tibi ponunt silvestria pruna ministri
Rustica quae nec sint, sed quia rara placent:
5Et mea sic aliqua poterunt novitate placere,
Plurima sint quamvis nobiliora tibi.


10. ad Creticum

Vilia cum donas, tunc plenas, Cretice, corbes,
Tunc mittis lances, cum pretiosa mihi.
Hinc cupio mittas mihi semper, Cretice, lances,
Plura licet corbes munera sustineant.


11. ad Lucullum

Infidos alios tibi, Luculle,
Non est quod doleas fuisse semper,
Cum nulli fueris fidelis unquam.


12. ad Caecilium

Radices herbaeque Lupi domicenia cum sint
Et careat totis mensibus igne domus,
Cum iaceat gelidus sine plumis tempore quovis
Vixque rudes paleas stragula trita tegant,
5Sordidulis thalamum cum velet aranea telis
Et leviter digito scrinea tacta sonent,
Rides quod tunica, quam mendax tinxit ahenus,
Undique per populos conspiciendus eat.
Cum tu sumen edas, perdices, ostrea, rhombos
10Assiduo et caleat nigra culina foco,
Pocula cum tingant crystalli vina Falerna
In plumis iaceas purpureoque toro,
Te Lupus irridet gelidis errare lacernis
Quodque tua est pecudis tincta colore toga.


13. ad Cardianum

Cum tussis loquerisve, Cardiane,
Si te non video, puto Gigantem,
Cum sis vel puero minor bilustri:
Qua grandis potes omnibus putari,
5Ocello tibi carior sit auris.


14. ad Lupercum

Saepe cibo dominae catulum reticere coegi,
Prodita latratu ne mea furta forent.
Quin etiam pastis feritas deponitur ursis
Escaque difficiles lenit amica lupos.
5Cum Carolo cenas turdos, mullos leporemque
Ac bibis annoso condita vina cado,
Non tamen ipsius vitium narrare, Luperce,
Desinis et mores enumerare malos.


15. de Perilla

In latus faciem Perilla vertit,
Solo prospiciens procos ocello.
"Cur - quaeris - quoniam Perilla lusca est".


16. de Carphinia

Annuit et renuit capitis Carphinia nutu,
Si qua petit cupidus nocte dieve procus
Verbaque nulla movens tacito silet usque palato,
Ne vitium blaesi sentiat oris amans.


17. ad Tacitum

Cum foliis dubiis et longo stipite crescit
Radicesque minus altius ornus agit,
Funditus exiguo quovis divellitur Austro
Et ruit incassum pondere pressa suo.
5Sic cecidit subito, nulla radice retentus,
Rumor qui vatem dixerat esse Magum.


18. ad Baptistam rusticam

Baptista, montis gloria Belluli
Nec digna vitam ducere villulis
Tectis, Minervae perita
Ruricolis melius per artes,
5Frondes virentes aspice ut arbores
Postquam dederunt, floribus emicant,
Tum poma mittunt colonis,
Mitia cum fuerint legenda,
Certo racemos tempore colligunt,
10Putres ne ab ipso palmite decidant
Usuque nullo cadentes,
Quas genuit, fleat arbor uvas.
Sic et comosis undique frondibus
Spirante fulsit vere Favonio
15Stipes tuus, pernitentes
Tum peperit posuitque flores,
Nunc poma ramos mitia degravant
Ultroque carpi protinus appetunt,
Ipsos sequuntur fugaces,
20En, digitos cupiuntque velli.
At si resistes, praeterient dies
Et te senectus sordida circuet.
Nunc, qua potens nunc, favilla
Non tibi, non aliis placebit.


19. ad Chlorim

Commendo tibi Cosmici tabellam,
Commendo tibi Cosmicum poetam.
Quem tu, si sapis, tuo parenti
Aut si quid tibi carius parente,
5Praepones, etiam tuis ocellis.
Nam quid candidius beatiusque
Vatis molliculo putas amore?
Is te versiculis suis beabit,
Is aequam faciet subinde divis.
10Et te fulgidulos habere ocellos
Et te candidula valere forma
Et te lucidulo colore dicet,
Crines aureolos tuos vocabit
Et quae pars superest eburna fiet
15Corporis tibi, Cosmico volente.


20. ad Asclepiadum

Est nihil in cunis senio seu ponere vitam,
Cum tibi sit nulla mors fugienda via.
Sed bene non nihil est vita decedere ab ipsa
Namque aliquid superest exsequiasque fugit.


21. ad Glaucum de Archesilao

Qui modo malus arcuum magister,
Nunc est causidicus malisque tantum
Causis asseritur suis patronus,
Quam malus fuit arcuum magister.


22. ad Archesilaum

Saepe lupo raptas pecudes vorat ipse Molossus
Praesidiumque gregi non minus hoste nocet.
Tu quoque Corvini causam defendis, at ille
Dat tibi divitias, iugera pauca, suas.
5Te sine quam tenuem causam perdiderat ille,
Sed sibi pars etiam nunc superesset agri.
Tu facis, ut causam teneat, sed perdat agellum.
Utilius quare succubuisse fuit.


23. ad Glaucum

"Quod petis hoc habeas" - dixisset sponte Lupercus,
Si subito potuit sponte dedisse quidem.
Sed totiens petii, quod iam non sponte, coactus
Assiduis precibus, quod dabit, omne dabit.


24. ad Leonicenum

Languores varios levans Machaon
Infirmis aliis parat medelam
Non unam et variat salutis artes,
Ad pestes quotiens novas vocatur.
5At laudes nivei Luperciani
Quovis Gellius audiente narrat.
Has dicit pariter bonis malisque
Et servis dominis satellitique
Ac regi, pediti, duci, colono
10Et civi, illepidis simul venustis,
< In > cunis pueris, togis severis
Et canis maribusque feminisque.


25. ad Probum

Ad Probum
Ut Tyria in popu1o procedam sindone cultus
Luceat et circum sardonychata manus,
Vendere sollicito suades me verba clienti
5Inque foro trepidi dicere iura rei,
Tu tamen exerces numerosi fenoris artem
Et fieri dives vis sine lite, Probe.


26. ad Hiulcum

Pelle merum fracta si quis committit, Hiulce,
Insanum certa se ratione probat.
Et tibi non grato quisquam si munera mittit,
Multiforis cribris credere vina potest.


27. in cervam pictam

Tam similem verae cervae me pinxit Apelles,
Ut similis vivens sit mihi cerva minus.


28. ad Lucidum

Cum sis lucidior manu Lyaei,
Sponsae candidulis Iovis papillis
Et vultu Veneris comaque Phoebi,
Bellorum clipeo deae corusco,
5Dictynnae pharetra colentis umbras,
Vasti lumine fulgido Cyclopis,
Gemmis Oceani marisque rubri,
Squama pisciculi cavisque conchis,
Guttis Heliadum, nitore gummi,
10Auro casside pallido micante,
Splendenti gladio, thorace levi,
Astrictis Borea furente lymphis
Et terso digitis diu metallo,
Saxis Phidiaca manu politis,
15Apellis tabulis, nitente fonte,
Intactis violis rosisque primis,
Pomi cortice, vasculis eburnis,
Mollis deliciis simul puellae
Et vitro speculi, dedere nomen
20Quam belle tibi Lucido parentes.


29. ad se ipsum

Astrologus fatis natum me dixit amicis
Et bona praemonuit multa futura mihi.
Non ea proveniunt, sed quod non vidit in astris,
Afficior multis nocte dieque malis.


30. ad Cicutam

Non multis studeat placere, quisquis
Vult dici lepidus suis libellis.
Tu nulli penitus places, Cicuta,
Credo, sis lepidissimus poeta.


31. de se ipso

Callimacho fortuna brevis fuit usque, sed heu heu,
Quae iam parva fuit, incipit esse nihil.


32. ad Glaucum

Inter continuo ambulat peritos,
Dum doctus rudibus cupit videri
Et parvos socios Cicuta ducit
Et maior sibi creditur Cyclope.
5Sed non fit socius tamen peritus
Pygmaei brevior Cicuta planta.


33. in simulacrum marmoreum

Quid mihi marmoreis manibus gestare libellos?
Corde caret pectus usus et oris abest.


34. ad Candidum

Crimen inest Cauno, simplex quod fallitur usque;
Candide, tu fallis et tibi crimen inest.
Ille sibi tantum, multis sed inutilis es tu,
Hinc odio dignum te graviore putant.


35. ad Candidum

Quem carum dicas, non est tibi notus in urbe
Nec qui te carum praedicet esse sibi.
Cum te nullus amet nec ames tu, Candide, quemquam
Deterior nulla est conditione tua.


36. ad Tuccam

Tucca, manum summam suades imponere nugis
Quaeque canam monstras fortia facta ducum,
Non tamen ostendis sumpti mihi lucra cothurni
Quisve meo calici iunget Alexis aquam.
5Si nihil ingenuos prodest celebrare triumphos,
Est satius quae me scribere, Tucca, iuvent.


37. ad lectorem

Assiduo pretium quodvis corrumpitur usu
Unaque non semper dentibus esca placet:
Sic quater et totiens nugas si legeris istas
Et repetes totiens, lector amice, puto,
5Taedia tu tandem dices afferre legenti
Et lepidas spernes fessus ineptiolas.
Quo magis ut placeant, aliis ieiunus inhaere
Et mea post epulas vinaque multa lege.


38. ad Dindimum

Interdum magni subeunt magalia reges,
Non ideo parvi conditione loci.
Corpore in exiguo maius quam dicere non est,
Dindime, non miror, si manet ingenium.


39. ad Celerem

Mellitas epulas cucurbitarum,
Quis segnem poteras movere gustum,
Foedavit Celer, improbus minister.
Nam dum vult lepidus nimis videri
5Urbanus nimis et nimis venustus,
Coniunxit xenio iocos amaros
Et fel Cecropio addidit liquori.
Hinc nullas tibi gratias habebo,
Ni tantum mihi mellis ante mittas,
10Quantum munera fellis attulerunt.


40. ad Glaucum

Si timet acceptam quisquam deponere vitam,
Munera naturae nesciet ille suae.
Quod natura iubet, vacuum decet esse timore,
Nam timor hic vitae commoda multa rapit.


41. de Lysippo

Hostis blanditias amat Lysippus,
Fastidit patrias monitiones.
Insanum merito vocant Lysippum.


42. ad Pamphilum

Cum tibi sit nihilum modicum seu, Pamphile, cordis,
Seu nihil aut prodest bibliotheca parum.


43. ad Titum

Capra, pecus, vitulus depastas ruminat herbas,
Utilis ut ventri sumpta sit esca magis,
Nec cibus is prodest, subito quem guttura reddunt,
Sed quae sunt stomacho fercula cocta diu.
5Conditio est eadem scriptis, Tite, Callimacheis,
Lecta tibi ut placeant, sed repetita iuvent.


44. ad Caesarem

Non ego depositis videas gravioribus opto,
Quas mea Musa tibi dictat, ineptiolas,
Nec puto ducatur vacui tibi temporis hora,
Credita nam rerum portio magna tibi.
5Fercula sed postquam removerunt prima ministri
Et properant celeri ferre secunda pede,
Has poteris nugas anima percurrere sola
Atque aliis horti iungere poma mei.
Quodsi tunc etiam parvis tua cura negatur,
10Haec tibi, quae misi, somnia vana puta.


45. ad Aulum

Quod bonus Corydon malus videtur,
Nulli profuit obfuitque nulli.
Aule, quod malus optimus videris,
Nulli profuit obfuitque multis.


46. ad Barotium

Non mihi tanta meae fuerat fiducia Musae
Tanta nec est tenuis credita fama lyrae,
Auribus ut doctis etiam placuisse putarem
Et tibi, quae canerem, carmina grata forent,
5Divitis interdum sed rustica fercula mensa
Sustinet et dulci gratior unda mero:
Hac ratione tibi, studio meliore remoto,
Forte minus nugae displicuere meae.


47. ad Dindimum

Scribis et, ut scribam, mihi semper, Dindime, dicis,
Fers tamen ex scriptis praemia nulla tuis.
Est nihil aut modicum scribendo perdere verba,
Tempora cum chartis perdere non modicum.


48. ad Probum

Cum voces totiens Calliope mea
Incassum societ lyrae,
Cur ponam sterili semina litore,
Poscis nunc etiam, Probe.
5Non spe sollicitor muneris aurei,
Ingratum referens Lycam,
Sed narrare meae facta puellulae
In ripis Zeruli placet,
Ut me basiolis ipsa beaverit,
10Risu, blanditiis, iocis.


49. ad Nestorem

Quot ver liliolis rosisque fulget,
Quot silvis redeunt caduntque flores,
Quot litus teretes habet lapillos,
Quot pisces alit undecunque pontus,
5Tot rus delicias mihi paravit,
Tot risus, pariter iocos, lepores.
O rus, splendidius beatiusque
Magnis urbibus oppidisque bellis,
Regnis omnibus et domo Tonantis!
10Tu das cum domina mihi sub uno
Sim tecto et capiam cibos eosdem
Et sermone fruar manusque tangam
Et ludam et prope dormiens quiescam,
Illius satiem decore ocellos.
15Et tot det mihi basiationes,
Quot nec Lesbia praestitit Catullo.


50. epitaphium avari

Qui iacet hic, vivus nulli bene fecit, avarus.
Mortuus est aliis utilis atque sibi.


51. de spe sua

Exoptata dies aderit tempusque petitum
Et mea iam placidis cymba natabit aquis.
Quam cupio, fessus iam grex requiescet in umbra
Et meus optata gramina carpet equus.
5Sic mea fata volunt: post mille pericula rerum
Excipiat facilis languida membra quies.


52. ad Caesarem

Si Fortuna meo faciet me vivere voto,
Est animus de te scribere multa tibi;
Si minus, externos invitus quaerere cogar
Atque aliis de te scribere versiculos.


53. ad Paulum

Discipulum nullus meminit vidisse Matonem.
Qua ratione refer, Paule, magister erit.


54. ad Faunum

Quis me carior optimo deorum,
Quis stella regitur beatiore,
Dum ducit ignotas per undas
Et dubios scopulos carinam?
5Me quidem puero parentis ustae
Nullus carior et deo volucri,
Qui spargit immensum per orbem
Sollicitis manibus sagittas.
En laudat mea Silviella versus,
10Quos scribo, et niveis suis papillis
Coniungit haud duras tabellas
Meque suum vocitat poetam.
Per me post cineres novissimamque
Lucem non rigidis viris placere
15Pergestit et clarae susurros
Non nihili putat esse famae.


55. ad Caesarem

Quod multi de te dictant tibi carmina, Caesar,
Maeoniaque audent enumeranda lyra,
Non facit altisonae Musae fiducia nec te
Promeritum superis iungere posse putant,
5Sed pretium laudis suadet vigilare lucernam,
Nam decus in magnis succubuisse ferunt.


56. ad Caesarem

Quod mea pacato legisti carmina vultu,
Nescio quem rumor dedoluisse refert.
Ut graviore iterum tumeant praecordia bile,
Quae cecini, nullus sit repetisse labor.
5Dicta minus lepide quamvis, rudiuscula quamvis,
Affirmes placeant et repetita tibi.


57. ad Caesarem

Quem pater aethereus caelo vix circuit orbem,
Exiguis arctat cum color in tabulis,
Tunc brevitas mundi mensuras contrahit omnes
Et propriis errat singula limitibus:
5Sic quicunque tuas temptat describere laudes
Et tua vult paucis scribere versiculis,
Nititur hic minima tabula perstringere mundum
Inquinat et demens, quem celebrare cupit.


58. de Silvia

Qualis erat, gremio pluvium quae sustulit aurum
Aut quae mendacis tergore vecta bovis,
Qualis olorina facie, quam lusit adulter,
Pulchrior aut talis Silvia visa mihi.
5Et cycnum falsumque bovem timuique metallum:
Tantum erat aeterno digna rapina Iove.


59. ad Lucullum

"Negasti pedibus meis cothurnum,
At soccum mihi" Silviella "carpe"
Dixit, et teneras colas Camenas.
Hae solaciolum dabunt laborum,
5His tu molliculos tuos amores
Cantabis, vacuus perenne curis.
Et laeto modicis tibi licebit
Quantum est hominum videre multis
Semper sollicitum diesque nullos
10Laetis ducere mentibus terendos.
Namque hic fervidulas timet procellas,
Dum merces fragili vehit phaselo,
Hunc solis rapidi favilla torquet,
Ne fruges male praecoquat timentem,
15Hic caelum piceo colore cernens,
Maturis pluvias timet racemis.
At pastor queritur minus salacem
Esse lanigeri gregis parentem,
Latronum pavidus manus rapaces
20Per silvas dubias tremit viator.
Nec miles propria quietus exstat
Sorte et se miserum vocans sub armis,
Felicem penitus putat colonum,
Laudat militiam colonus aeque.
25Sic quivis alium vocat beatum
Et culpat propriam subinde sortem.
At solus nimium superba vitans
Et quae sunt humili nimis repellens,
Quicquid est medium probans, utrisque
30Exstat candidior beatiorque
Cunctis caelicolis magisque carus.
Is totos poterit notare mores
Naturae et varias vices referre,
Cur nunc se attenuent, subinde crescant
35Phoebi cornua fulgidae sororis,
Unde et exoriens dies resurgat
Et qua, cum latitat, cadit sub unda,
Quis frondes prohibet deus perennes
Silvae ne teneant comosiores,
40Cum larex, hedera ac oliva, myrtus,
Laurus ac abies, cupressus, ilex,
Buxus, iuniperusque ros marisque
Semper sustineant comas virentes,
Iris cur vario colore dicat
45Venturas pluvias salumque litus
Cur non praetereat Noto furente
Et quantum dubii creavit usquam
Natura, is poterit referre clarum,
Is nec pocula subbibet veneni
50Et spernet gladios potentiorum,
Nam vitam sibi liberam paravit.
Hoc tu si sapies iter beatum,
Extremum fugiens, utrumque rerum
Carpes et Veneres Cupidinesque
55Dices molliculis prius libellis,
Aetas dum teneris vacare Musis
Parcet, post gravior canes severos
Versus, quos homines legant venusti".


60. ad Platinam

Aspiciens turpis Veneris committere crimen
Cum bove privignum Popiliana suum:
"Rusticus ingenio superat te, Daedale - dixit -
Artibus et caelis parcere disce tuis.
5Cuditur incassum mendaci machina ligno:
Sic melius monstrum carnea vacca feret".


61. ad Paliscum

Plumbo sculpsit opus, tuos
Vultus tam simulans optimus artifex,
Quod quicunque laboribus
Confert artificis nunc faciem tuam,
5Restat quam dubius sibi,
Quis vestrum alterius sumpsit imaginem.


62. ad Paliscum

Virgilius multi fieri voluere, Palisce,
Et tibi versiculos concinuere suos.
Tu multis fieri Maecenas velle negasti,
Cum pretium tulerit nulla Camena suum.
5Sed sapis atque equitem Tuscum te vincere constat
Ingenio: pretium carminis ille dedit,
Tu pretium non das, versus tamen accipis ultro,
Quo fit habes carmen carminis et pretium.


63. epitaphium Philippi

Dum mergis laqueos struit Philippus,
Ut mergos avido voraret ore,
Mergis in liquidum natavit esca.


64. ad Ligurinum

Quemvis versiculis beas
Et frangis Stygiae robora ianuae,
Cantu restituens tuo
Umbras corporibus, quae vada livida
5Nigra transierant rate.
Sic vatis potuit Bistonii chelys
Inferni rabiem canis
Et cinctas Furias tempora viperis
Et quantum est per Stygias domos
10Tormenti, modulis flectere dulcibus.
Sed magnus citharae labor
Est res ista tuae: vivida concine
Interdum et titulos meae
Componas lepido carmine Silviae.


65. ad Philadelphum

Dum tibi discipulus et erit, Philadelphe, magister,
Non tu discipulus nonque magister eris.


66. ad Platinam

Tu licet Alcinoi dives verseris in horto;
Quam cupida carpens aurea poma manu,
Non ideo spernas celata Cydonia lana,
Qualia pauperior noster agellus habet.
5Nam tua sunt oculis tantum gratissima poma,
Nostra quidem stomacho luminibusque placent.


67. ad Chlorim

Quid dura fetus dilaceras tuos,
Chloris, tenaci filioli manu
Carpens nitentes capillos
Molliculas genulasque plangens?
5Nescis medullis an genitum tuis,
Quem sic fatigas verbere livido,
In teque fuisse nescis,
Dum novies reparata luna?
Nescis labores innumerabiles,
10Quos hunc tulisti visceribus ferens
Quantumque nascens doloris
Cunniculo dederit tenello?
Nescis lacertis et quotiens tuum
Collum ligavit, mollibus appetens
15Labris eburnas papillas,
Quas digitis teneris fricabat?
Curis gravatam saepe tenacibus
Ridere fecit blanditiis suis
Verbisque ludens iocosis
20Basia corripuit negata.
Heu saeva belli filioli comis
Iam parce, Chloris, verberis improbis
Usum relinquens, reponat
Statione manus capillos.


68. ad Cyparissum tonsorem formosum

Tam leviter ferro barbam, Cyparisse, recidis,
Ut gravius cum flas, spiritus ora terat.


69. de lacrimis Ambroseolae

Quas modo per genulas tristibus exsequiis
Fundebat lacrimas Ambroseola patris,
Non equidem lacrimae, sed puto nectar erant,
Quod Iovis assuevit Phryx puer in calice
5Ponere, caelicolas cum vocat ille deos
Solemnes mensis et iubet esse dapes.


70. ad Glaucum

Mollia cum legerem carmina Quintilio,
Ille ait: "Hic video plurima digna lini".
Tunc ego: "Sunt doctis munera, quae rudibus".
Ille refert: "Fiat nulla litura tibi".


71. ad Cronicum

Quo latus armatum semper tibi, Cronice, ferrum
Ambiguum forma nomen habere puto.
Illius est acies curvata simillima falci,
Quod superest, gladii quo teneatur, habet.
5Non tamen est gladii nec falcis nomine dignum,
Sed neutrum cum sit, inter utrumque manet.


72. ad Musam suam

Iam sat, rupula pervicax, iocorum
Cantasti lepidae meae puellae.
Quisnam finis erit facetiarum,
Quas legant Veneres Cupidinesque?
5En laudant tenerae meas puellae
Nugas, molliculo sinu reponunt,
Chartas manciolis terunt tenellis
Et me nequitiae meae poetam
Dicunt. Quae Latiis puella: vivit
10Oris, versiculis magis decora
Quam quae concinitur meis libellis
Et quam plus oculis amare dicor?
Hanc permirificam vocant Latini,
Cunctis deliciis venustiorem,
15Ipsam lucidulum putant ocellum,
Quo caecus meus ambulat Cupido.
Ponas sordidulis modum tabellis.
Iam sat, rupula pervicax, iocorum
Cantasti lepidae meae puellae.
20Tandem turpiculas relinque villas
Et frondes nemorum comosiorum,
Infer Thespiadum manum choreis
Et ducas gelidum pedes in antrum.
Illic Gorgoneus liquor capillos
25Hinc inde aridulos tuos rigabit.
Non omnes humiles iuvant Camenae,
Quam multi numeros probant severos.
Iam sat, rupula pervicax, iocorum
Cantasti lepidae meae puellae.
30Tandem molliculos sinas cachinnos
Et surgens gravibus Thalia chordis
Deponat numeros libens procaces.
Nam sat, rupula pervicax, iocorum
Cantasti lepidae meae puellae.


73. ad Chiriacum

Nil pro versibus accipit poeta,
Qui nostri titulos canit Perotti,
Mendaces quoniam Perottus odit.


74. ad Theophrastum

Quod nulli memorant prius poetae,
Quod nullus didicit prius nec ipse,
Quod per me cupio sciant nepotes:
Pisces Gorgonea natant sub unda.


75. ad Septumuleium

Si qua movet Manes cineris bona fama sepulti,
Carmine laeta tuo nobilis umbra Titi est
Nec dolet Aonii titulis ornata poetae
Ante diem corpus deposuisse suum.


76. ad Quintilium

Quid me lyrulam tangere rursus,
O, mihi luminibus anteferende, iubes?
En Sergiolus dissona chordis
Nescio quo pacto carmina nostra refert.
5Si Sergiolus vera recenset,
Iam lyra non doctis concidat e manibus,
Si Sergiolus falsa recenset,
Quem non vult patula sentiat aure sonum
Et Callimachi nomen in orbe
10Cantetur merita laude perenne sibi.


77. ad Paliscum

Ut referant facies fabricant simulacra sepultas
Verbaque pro lingua littera picta facit.
Tu facis, ut vivus gelida videare figura
Et loquitur quod tu sculpta tabella taces.
5Seu dubitas, quin te faciat tua Musa perennem
Et fieri plumbo debiliore putas,
Seu cupis effigiem proprii discernere vultus
Nescius hanc umbram posse referre tibi,
Te faciet clarum melius tua Musa metallo
10Et faciem vitro verius inspicies.


78. ad Lollium

Quam multo capitis dolore torpes
Intrare et strepitum negas senatus,
Ut talos moveas manu valenti,
Non istud medicae sciens Machaon
5Artis instituit, tuum sed exstat
Inventum et cupio sciant nepotes,
Si quando ut capitis dolore languent,
Tractet dextera tesseras, fritillos.


79. epitaphium Helenae

Hic Helene miserata proci pereuntis amores
Conditur, immiti non lacrimata viro.
Nec poterat tenerum nunquam violare pudorem,
Sed pia cui pietas inde negata fuit.


80. ad Silviam

Tandem parce tuis, Silvia, luminibus,
A quibus e nostro sanguine gutta cadit.
Non refugit Venetos nausea gurgitulos,
Ut te destituam, tam neque lentus amo.
5Nil tibi sed demptis ars mea basiolis
Et dare per trivia murmur inane potest.
Heliadum fletus tu tamen usque petis
Et cupis articulos cingere chrysolitis.
Quid faciam? Cultus vis tibi lucidulos
10Et laus in Veneto vix mihi sola luto.
Desine me lacrimis attenuare tuis.
Non ego te fugio, postmodo sed veniam,
Cum faber aut praeco seu citharoedus ero.


81. ad Corannum

Iam paucos numerat menses tua vita, Coranne,
Umbraque per Stygios iam tua quaerit iter.
Et puer es puerique putant te nomine dignum.
Non facit hoc aetas, sed tua simplicitas.


82. ad Avitum

Dum quereris canos nimium properare cutemque
Ante diem, dicis, ruga senilis arat,
Quin te poeniteat scelerum testaris, Avite,
In vitiis quereris teque fuisse parum.


83. ad Tacitum

Quid mihi si messes Arabas et iugera Paesti
Eoique ignes Silvia turis olet,
Si nivibus primis matutinisque ligustris
Dentibus est Indae candidiorque ferae
5Si bene culta comas, quantum licet esse puellae,
Nec nisi delecta conspicienda toga,
Munera vult ea; nulla mihi; nihilumque ferenti
Non exoratum ianua robur habet.


84. ad Philadelphum

Semper avos atavosque tuos, Philadelphe, recenses
Illorumque loquax multa tropaea refers.
Quis etiam iungis celebris benefacta parentis
Egregium fecit quicquid et enumeras.
5Sed bene nil narras unquam quod gesseris ipse
Teque putas veterum laude nitere satis.
Falleris: illorum probitas tibi dedecus affert
Et vitium accusat terque quaterque tuum.


85. ad Caesarem

Rerum Platina temporumque custos
Scriptorque Euganeo secundus ad me
Accedit quotiens, salute nondum
Dicta nec bene spiritu quieto,
5Quem passus, puto, mille concitarunt,
Hortatur, monet et precatur, instat
Per Manes cineresque proximorum
Et quodvis superum inferumque numen
Ad te, quem dominum deumque dico,
10Ut secum veniam, sed ipse, ne te
Ad risum moveam meis ocellis
Hiulca et pariter locutione,
Venturum nego. Platinam monebis,
Ne me sollicitet rogetque, tandem
15Aut vatem, moneo, tuum videbis,
Lippum rusticulumque sordidumque.


86. ad Iulium

Sunt illinc tibi, Iuli, et hinc ministri,
Quales non tulit Ida Graeciaeque
Quicquid abluit undecunque pontus,
Et manes tamen integer, pudicus,
5Tanquam sis gelidus senex et inter
Tithonos Priamosque Nestorasque.
Aut alter, puto, Tantalus sub undis
Vivis perpetuo siticulosus
Et mus in medio horreo esuritor,
10Aut es Hippolytus pudiciorque
Si quisquam Hippolyto fuisse fertur,
Cum peccare queas minusque pecces.


87. ad Papiensem

Dicebam placuisse tibi mea carmina nuper,
At mihi "mentiris" unus et alter ait.
Erubui, neque enim potui tunc dicere: "munus
Hoc mea sit testis, si Papiensis amat".
5Da mihi, quo liceat linguas cohibere profanas
Aut opus hoc fatear displicuisse tibi.


88. Iacobus Papiensis Card. ad Callimachum

Non es mentitus, placuerunt carmina: munus
En tibi, dic teste hoc: "Carmina nostra placent".


89. ad Papiensem

"Numquid nunc etiam negare, Livor,
Audebis, cithara licet saligna
Dictem rusticulus poeta carmen?
Me laudat Papiensis et placere
5Affirmat sibi, quicquid oscitavi.
En testis tibi distichon, quod ille
Ceu domum mihi misit, o beatum
Munus, quod neque temporum vetusta
Corrumpet series nec imber instans
10Aut saevi maris impotens procella.
Non istud tineae voracis ora
Seu furum minuent rapacitates".
Riserunt comites superbientem
Et carmen digitis tuis negarunt
15Scriptum, quod neque gemma fateretur
Hoc nomen; rubui subinde; rursus
In te, si cupis, albeam repostus.


90. ad Philippum

Invitas; venio; dapibus tua mensa superbis
Instruitur fastis et seniore mero.
Nam quaesita paras diverso fercula sole,
Hospitibus possent quae satis esse deis.
5Illic Tarpeiae custos mihi ponitur arcis
Et cum perdicis pectore chortis aves
Quicquid et Aetolo lautus laudaret in apro
Et proles nondum fronte timenda bovis.
Addis et involucres Dodonae matris alumnos
10Quamque prius Phasis impia novit avem.
Magna quidem et magno sunt haec te digna, Philippe,
At pretium mecum solius assis habent.
Quid iuvat innumero mercata numismate cena,
Cum possis solo lautior esse cibo?
15Da mihi buccellas et sobria pocula pone;
Si Lepidum addideris, omnia cara dabis.


91. ad Platinam

Quis furor est auro totam vacuare crumenam,
Dum vates vati prandia lauta paras ?
Iuppiter ambrosias epulas et nectaris haustus
Spernat, ni Phrygius pocula tractet amor.
5Nil Corydon laudat, fuerit si demptus Alexis,
Tu procul a Lepido prandia grata putas.
Castaneas mallem montanaque corna dedisses
Atque olerum quicquid rustica mensa probat,
Dummodo cum niveo Lepido conviva fuissem
10Et lateri haesisset strictius ille meo.


92. ad Ravennatem

Si memini, tua iussa prius pallensque tremensque
Volvebam tacito terque quaterque sinu
Unguibus et morsis multum vigilare solebam
Singula censurae postmodo danda tuae.
5Sed fuit in cursu tunc spes studioque placendi
Quodlibet his humeris non grave pondus erat.
Nunc piger archetypis mandata negotia chartis
Exsequor et coepit fervor abire meus.
Qua fiat ratione, petis: labor urget arantem,
10Credita si parvo fenore reddit ager.


93. ad Fabium

Nugarum studiose congregator,
Quas vinum mihi dictat et Cupido
Inter tot strepitus negotiorum,
Quid gratus tibi debeam tuisque
5Membranis, miniis et umbilicis,
Quis cultus meus ambulat libellus
Inter manciolas tenerrimarum,
Novi et veisiculis meis rependam.
Scribam quod neque negligentiorum
10Rubigo neque deleat vetustas:
Non est Callimachi perennis ore,
Sed cura Fabii, libellus iste.


94. ad Ravennatem

Danti erat exiguum munus, sed grande petenti,
Quod mea nunc petiit plena rubore chelys.
At mihi, quod mitto, magnum, tibi vile fatemur:
Sic tribuens rubeo, nec minus ante petens.


95. ad Papiensem

Natali Domini Deique nostri
Aurum non leve sponte liberalis,
Cum nihil peterem, dedit Ravennas.
Misisti tacito nihil; videbo
5Quid dabis, Papiensis, ecce posco.


96. Papiensis

Si dedit, ut perhibes, natalia dona Ravennas,
Dona, quod a nobis expedit, accipias:
Non bene, cum satur est, modulatur carmina vates
Nec bene, cum plena est, fictilis olla sonat.
5His modo contentus non poscas altera: mavult
Saepe tumens venter stertere quam legere.


97. ad Papiensem

Non mihi quod dederit natalia dona Ravennas,
Sed quia non dederis, expedit, accipiam.
Ieiunus ieiuna tibi dictabit Homerus
Nec bene, cum vacua est, fictilis olla sapit.
5Non est cena satis, poscuntur prandia, mavult
Esuriens venter rodere quam legere.


98. ad Caesarem

Quod legis atque probas quicquid mea fistula lusit
Et quod me vatem Romula terra putat,
Quod non ad Scythiam propero Pontumque rigentem
Quodque mihi vitae spes melioris adest,
5Hoc tibi me semper gratus debere fatebor
Meque tuum dicam non opus esse Iovis.


99. ad Sigismundum Malatestam Imperatorem

Iam diem veri similem reducet
Arcus ardentem reserans Olympum,
Horrida in summos properare montes
Nubila cerno.
5Extulit se iam tenus umbilico
Nereus, ventos fugat et reponit
Quicquid undarum tumuisse cernit
In statione.
Rursus e sicco referent in undas
10Te, ratis, venti, meliore cursu,
Quas seces, tonsas nemus hoc et illud
Transtraque reddet.
Fervet ingenti nova pix aheno
Qua tuae puppis coeant hiatus;
15Quam minus reris, tibi silva malum
Porriget ultro.
Consuit Pallas tibi vela, Brontes
Ancoras cudit Siculo camino,
Ut vehas reges iterum Latinos,
20Punica navis.
Creditos reddes tibi constitutis
Finibus, spargent latus omne flore
Integris mixtae pueris puellae,
Non sine cantu.
25Ordinum summus minimusque factus
Concolor, sumptis niveis lacernis,
Lusibus festis tibi blandientur
More triumphi.
Teque post centum reducem coronas
30Pendulam templo medio dicabunt
Et tuos sculpent memori tabella
Undique casus.
Naufragus de te media procella
Multa post securo repetet dabisque
35Spem fatigatis quoque posse palmis
Tangere litus.


100. ad Augustum Card. Mantuanum

Dum pater eloquii semesos Platina fastos
Excutit a tineis pulvereoque sinu,
Ac illos renovat mansuros tempus in omne,
Qui modo vix gemini gloria mensis erant,
5Et meminit structa divi genitoris ab urbe
Omnia, ab Etruscis semina prima petens
Semideosque atavos omnes prolemque tuorum
Ingenio Euganeo nobiliore refert,
Haec semel aspicias vacuus post tempora cenae
10Et placeat posito nectare lympha tibi.
Illa quidem fessa dudum cervice legenda -
Nec brevior valuit tanta referre liber -
Haec anima decies poteris percurrere sola
In quibus, exempto te, nihil aspicies.
15Quid mihi cum proavis; cum sis augustior illis
Stellaque maiori luceat igne tua?
Munera, consilium, probitas, convivia, mores,
Quis superas divos, enumeranda mihi.
Sed non unius facit hoc iactura quietis,
20Promissi testem nunc tibi carmen habe.


101. ad libellum

Commodius dornire fuit quam scribere nugas,
Ni fueris vati fratribus utilior.


102. ad clarissimum virum Augustinum de Maffeis

Maffeae sobolis decus perenne
Et nitor proavo nitore maior,
Fratrum gloria patriaeque sidus,
Quo possit merito superba cristas
5Vna exserere altius suosque
Per te crescere Plinios, Catullos
Laetari et veteres redisse partus,
Hic quodcunque mihi licentiosus
Dictavit iocus inter eruditos
10Marsos, Septumuleios et Planellas,
Bassos,Chiriacosque Platinasque
Do munus tibi tutius subinde,
Ut rhonchos valeat severiorum.


103. ad libellum

Augusti subiture domum nugose libelle,
Comprime nequitiae libera verba tuae,
Ne nimium petulans, cithara dum ludis acerna,
Turpiter a casta reiciare manu
5Inficiatque tuum festiva licentia vatem,
Unde putent vitae crimen inesse meae.
"Nil - inquis - vereor: peperit Verona Catullum
Et solita est molles saepe videre iocos.
Concivis legit ille sui laudatque proterva
10Carmina et extincti passeris exsequias".
"Quid tibi cum tanto, demens, est vate? Putasne
Illius exemplo te quoque posse legi?
Erras: Cecropiam passim sapit ille Minervam,
Te melius blaeso balbutit ore puer".
15"At legar et steriles nugae fortasse placebunt,
Usus in his quamvis nullus ineptiolis".


104. ad lectorem

Versiculos ne sperne, meae sed parce iuventae,
Lascivum si quid vatis ab ore venit.
Qui cecinit pecudes et villas arma virumque,
Cantarat lusus, nude Priape, tuos.


105. ad lectorem

Quae non culta satis seu quae lasciva videbis
Passim versiculis insinuata meis,
Si minus apta legi pueris castisque puellis
Censes, nil puer hic nilque puella legat.


106. ad lectorem

Clamabam: "Rigidae socrus castaeque puellae,
Oppositae claudant lumina casta manus.
Exuor et prodam nudatis omnia membris,
Cernere sit vobis vel pudibunda nefas".
5Quid vox profuerit, quaeris. Quae carpserat ante,
Protinus illa meos coepit amare iocos
Et quibus haud rigidae lasciva licentia Musae
Grata minus fuerat, mentula grata fuit.


107. ad Saracenum

Liminis augusti cultor custosque perennis,
Cui patet Etrusci mens taciturna dei,
Et nondum natas curas in pectore noscis
Scriptaque divino cordis in ore legis,
5Cum regnare rosam noris tempusque leporum
Mensaque Phidiacis cum spolianda cadis,
"Callimachi - dices nostro dominoque deoque -
Quo valet, invigilat parva lucerna tibi.
Quae licet exiguo lychno moribunda tremiscat
10Duret et ad medium noctis oliva parum,
Quantum fata sinunt, vigili tibi lumine servit:
Sic Tagus et rivos in mare volvit aquas".


108. ad Caesarem

Non decus ut praestent, obducunt stragula muros,
Quae Lugdunensi pectine picta vides,
Haec loca nam melius domino veniente coruscant
Et pallent viso Gallica vela deo,
5At quia templa subit populus discrimine nullo,
Ad sacra sed paucos ultima ducit iter,
Pendula disposuit Caesar spectacula turbae,
Cui nondum fas est ora videre dei.


109. ad Septumuleium Campanum

Rarus et niveus nitor pilorum,
Qui nunc Luciduli micat per ora,
Non est asperior rigensque barba,
Quae mento Cynicique Stoicique
5Innasci solet esuritiosi,
Sed lanugo novae virilitatis,
Qua iam femineos trahat calores,
Cum solum maribus placeret ante.
Hanc tu basiolis teres duobus
10Aut linguae minima fricatione.


110. ad Dindimum

Qualia, quae cudis, sint carmina, Dindime, quaeris.
Id tibi prima notet syllaba facta duplex.
Hactenus auferesim scribendo dextera fecit,
Dum nimis inceptum claudere gestit opus.
5Sed si currentem gravior frenabit habena
Et vagus in proprio limite sistet equus,
"Carmina" non scribet tua dextra, "cacamina" semper
Teque tibi fuerint iudice nota satis.


111. ad Aesculapium

Uxorem futui videns ab Aulo
Argus continuo pedem reduxit
Et post in thalamum vocavit illum
Et dixit: "Mihi servias, minister,
5In cena placet, in fututione
Nolo sis mihi denuo minister".


112. ad Iustinum

Non bonus unde vocer, quaeris, Iustine, poeta,
Unde minus placeant, quos cano, versiculi.
Vellere sub vili non est facundia dives,
Non sapit et pauper conditione mala;
5Sed si purpurea splenderent veste lacerti,
Facundus, sapiens dicerer atque probus.


113. ad Marsum

Corpore non madido mediis qui stabit in undis,
Inter formosos hic mihi castus erit.


114. ad Nearcum

Quid confise brevi puer iuventa
Spernis versiculos meae Camenae?
Cursu praetereunt dies fugaci,
Aetatem spatio brevi terentes,
5Sed plus perpetuis perenne saeclis
Hoc quodcunque canet Thalia vivet.


115. ad Nearcum

Pendent vertice candido Nearci
Crines aureoli, micant ocelli
Ceu perlucidulus nitet lapillus.
Et frons est eboris glabella, nasus
5Et mentum, genulae, labella, collum,
Pectus ac humeri, manus, lacerti
Et quicquid tegit hinc et inde vestis
A summo capitis pedes ad imos.


116. ad Flavium

Nequior assueto cur sit mea charta requiris.
Deterior sors est, quam fuit ante mihi.
Non levis immensum tollit medicina dolorem
Nec satis ingenti est unica gutta siti.
5Sat fuerat lusisse semel modicumque Lyaei,
Dum potui solo laetior esse ioco.
Nubila nunc adeo mens est et plena malorum,
Quod sibi sat lusus quotlibet esse negat.


117. ad Marsum

Non nocet, incultas habitat dum vipera rupes,
Non quem tunc possit laedere, virus habet.
Nec fuit in silvis facies non hostis Amori;
Castior Hippolytus esse coactus erat.
5Inter formosos pueros te vivere castum
Hippolyto summam demere laudis erit.


118. ad Nestorem

Dum vellus tibi Colchicum sorores
Producunt facili manu diesque
Electris, adamantibus, smaragdis
Omnes dinumeras nec urbe tota
5Est quisquam magis aut decorus aeque,
Aetatis volucris memor, poetas
Et Musas cole, postmodum nepotes
Ut spreto Phrygiae nitore formae
Mirentur mage Pisciense sidus.
10Nam dum stas, loqueris, taces, moveris,
Discumbis, vigilas, legis, quiescis,
Dum scribis, tacite subit senectus
Et formae spolium tuae reportat
Quaevis hora; nihil tibi relinquet
15Annorum series tuosque vates
Si scriptis titulos suis tacebunt,
Tandem sub tumulo brevi iacebis
Vicinis male notus et propinquis.


119. ad Caesarem

Iam sopor totas adeat medullas
Et quies curis recreet gravatum
Pectus immensum liceatque rerum
Ponere pondus.
5Nam tuo cervix oneri secunda
Flaccus ex ipso rediit cubili
Mortis et serpens velut obsoletos
Exuit annos.
Impium Fatum puduit ministro
10Te, reor, tanto spoliare morbo.
Plus fatigatus viret ut bipenni
Robora tonsa.
Non tamen multo senio solutus
Nuper exarsit tremuitque pro te,
15Sed labor summus vigilisque trivit
Cura vigentem.
Terruit cunctos gravis hora fati,
Nuper exsultant alacres per urbem,
Ordinis summi minimique certant
20Gaudia passim.
Quis mihi voti locus aut acerrae
Tot preces inter populi patrumque,
Quae meam cervix inopem securem
Sanguine tinguet?
25Non satis, totos liceat iuvencos
Valle Clitumnus ab utraque mittat,
Perferant omnes Arabes maniplos,
Sufficiam nunc.
Sed deo caespes viridans salisque
30Mica cum farris placuere lance
Inter auratas pateras gravesque
Turis acervos.
Nectite abscissum prope iam sorores
Stamen et Phrixi trahite omne vellus,
35Nemo transmisso numeret sub aevo
Tempora Flacci.
Haec dies illi memoranda semper
Iure natalis videat Kalendas
Nestoris post hanc precor et Sybillae
40Transeat annos.


120. in mensam cupressinam

Filia Creteae redolens sum mensa cupressi,
Plus meus Apicio fercula condit odor.


121. in mensam cupressinam

Quis prohibet fieri redolenti e stipite mensam,
Funeribus folia sint licet apta mea?


122. ad Paulum

Hac reor Erigonen decepit Bacchus in uva,
Si tamen haec uvas inter habenda mihi.
Nam nec Hymettus habet similem nec Massica vitis,
Sic sapit et solis tosta vapore nitet.
5Cecropios das, Paule, favos dicisque racemos,
Cerea cum claudat dulcia mella cutis.


123. ad Lucullum

Natalis quotiens redit Tonantis,
Quicquid fert ratis Indicae magister
Et merces Arabas Tagique harenas
Dant donum facili manu potentes.
5At vates minime pecuniosi,
Quis demptis calamo lucernulaque
Et guttis olei duabus, omnis
Restat chartea postmodum supellex,
Dant carmen, nihilominus decorum
10Gemmis et Tyriae colore vestis.
Carmen pallidulo datos sepulcro
Vitae restituit beatque fortes
Et pulchro numero inserit deorum.
Hoc tu candidulis, Luculle, baccis
15Praefers, hoc tibi mittere ipse possum,
Sed non multiplici oblitum litura,
Nam meae situs arcae araneosus
Et pullus gelidae color lacernae
A me carminis otium repellit.


124. ad Flavianum

Quid mihi, si decies repetam tua tecta, priusquam
Audiar? Id laudi detrahit usque tuae.
Dum quater incassum venio totiensque revertor,
Iam tibi devotum crescere posset opus.


125. ad Glaucum

Quid credis totiens semina litori
Fallaci aut sterili iugo
Durata assiduis colla laboribus?
Non sic invalidus timet
5Invisae coluber rostra ciconiae
Aut ungues patrios fugit
Ciris seu scopulos nauta Maleacos,
Ut te Pamphilius puer
Incassum pedibus tardus et impotens
10Sectaris volucrem; melos,
Non illum citharae flectere Thraciae
Seu merces queat Indica,
Aures difficiles ut satis applicet,
Quas fundis precibus, miser.
15Non multis lacrimis, non querimoniis
Mitescet, gemitus tuos,
Ceu fluctus liquidi saxa Ceraunia,
Spernit: sic abeunt dies
Frustra, dum vetitis ducis amoribus
20In vultum croceam notam,
Nec te sollicitat cura negantium
Bustis corpora frondium.


126. ad Caesarem

In mea nunc omnes hederae si corpora serpant
Et viridis circum tempora laurus eat,
Non ego Pierias lymphas hausisse putabor
Seu digitum castis implicuisse choris.
5At si me lepidum dices, Francisce, poetam
Castalii credar duxque paterque gregis,
Dum loqueris, quoniam Lybiae vox exit ab antro
Sive tuo fatur Delphicus ore deus.


127. ad Augustum Card. Mantuanum

Iam prope sat laetum nihil est mortale futurum
Disponetque sua Iuppiter exta manu,
Aurato in populum descendet bractea nimbo
Pellet et invisam tam bona praeda famem.
5Pendula deficient avidae spectacula turbae
Unaque sat cupiet sit sibi Roma via.
Et faciet volitans nocturna crepuscula pulvis
Ac male credetur sol agitasse rotas.
Namque patrum niveis praecedet turba lacernis
10Aureus albenti tuque veheris equo
Et populo sperata dabis spectacula Martis
Teque palam poterit dicere Roma deum.


128. ad Tearcum

I procul hinc lauri, quondam mea cura, corolla,
Si pueri pretium calceus esse potest.
Quod calamo chartisque peto vigilique lucerna,
Det mihi cum corio fibula posse frui.


129. ad Silviam

Cum mihi subtristi promittis, Silvia, vultu
Quod peto, promissis tunc caruisse velim.
Quae tibi grata magis, cupio magis, et tibi quicquid
Displicet, hoc etiam displicet omne mihi.
5Munera si qua dabis, quaeso, des fronte serena:
Non amo multiplici dona coempta prece.


130. ad Lupercum

Multi possideas facis, Luperce,
Nulli possideas facis sed unde.
Utrumque est vitium malum nocetque,
Sed peius nimium manet secundum.


131. ad Cosmicum

Quid colere Aonias, Cosmice, Pierides
Quidve iuvat lepidos scribere versiculos?
Vis fieri vates? Collige divitias.
Namque tribus nummis venditur Ovidius,
5Virgilium solus dat tibi denarius,
Carmina dant magnae quattuor Iliados.
Quaevis prisca chelys vatis et ingenium
An nescis assis unius in pretio?
Dormiat, ut primum sidera non latitant,
10Uncta lucerna tuo, Cosmice, gymnasio
Et tibi cum Baccho serviat alma Ceres.


132. ad Quintilium

Nunc hos nunc alios manu Cicuta
Libros perpetuo vehit per urbem,
Ut dicat populus: "peritus hic est",
Sed plenis manibus nihil libellis
5Sapit, cui vacuum caput cerebro.


133. ad Faustinum

Quamvis in pretio sit reverentia
Rugosi capitis cum nivea coma,
Mallet Quintilius quam venerarier
Nunc mollis fieri, quo meretricibus
5Ac esset pueris semper idoneus.


134. ad Lucullum

Nunc bona forma tibi, sed mens non recta, Luculle:
Mens bona cum fuerit, tunc mala forma tibi.


135. ad lectores

Non ego Cadmeas Thebas, non civica bella,
Non facies versas, non Phrygis arma viri,
Non pecudes, non rura cano; quicunque requirit
Ista, sit a nostro longius usque libro.
5Me legat, offendit quem non lasciva Corinna,
Cynthia nec Sappho Lesbia nec Nemesis.


136. ad Cronicum

Si pestis teneram tibi parentem
Et fratres rapuit, simul sorores,
Quid tu non meritas comas recidis
Et nudas caput omnibus capillis?
5O, solaciolum novum doloris,
Ignotum ac atavis avisque priscis!
Illi ab exsequiis caputque mentum
Detonsum minime diu ferebant,
Quod index habitus foret doloris.
10Sed tanti tibi mors tuae parentis
Non est, ut capitis feras dolorem
Et curam propriae abnuas salutis.


137. ad Memmium

Troianis atavis decora proles
Quod sis et celebris nepos potentis
Mnesthei ac genitus iubente Phoebo,
Ut per te Latium solum quiescat
5Nec Parthos timeat fuga feroces,
Iocosae citharae referre non est.


138. ad Silviam

Menses effugiunt, Silvia, Silvia,
Menses effugiunt et nive candidis
Hiberna redeunt gramina collibus
Et ramis virides comae.
Vestit purpureum litora floribus
5Ver nuper, variis horrea frugibus
Aestas sicca gravat, pinguibus amphoras
Autumnus satiat meris,
Umbrosis foliis exuit arborum
Ramos bruma rigens: sic vicibus solum
Mutatur variis; sidera nubibus
Nec semper latitant nigris,
10Et nunc plena micat lampade fulgida,
Nunc Phoebe latitat, certaque lucidus
Certo signa deus tempore circuit;
Non semper placidum mare
Et quandoque Noto, nunc Aquilonibus
Fervet; perpetuum nil fuga temporis
15In terris patitur. Te quoque, Silvia,
Mutabit volucris dies.
Accedet capiti nix, senium tuo
Et fastus tetricae cornua contrahent
Rugae; ni tumulo corpora livido
Reddas, ante dies graves.
Tunc quamvis careat robore ianua
20Et gratis liceat tangere limina,
Ad te lentus ero, iusseris ac licet,
Causas inveniam morae.


139. ad Cosmicum

Hactenus ignita facula faciente ruborem
Musa verecundis edidit apta genis
Et quae virgineis manibus tractare liceret
Ac legeret coram nupta pudica viro.
5Nunc moriens somnos coepit suadere lucerna
Et pudor in tenebris tutior esse putat.
Iam non casta canet, latebrae removere pudorem,
Profert immodicum libera verba merum.
Sit satis ignavi partem legisse libelli,
10Cosmice: Silviolae scripta secunda meae.


140. ad Cronicum

Litterulis denis, moneo, mercabere culum,
Bis quater acceptis, qui negat esse tuus.
Has quoque si renuit, "bis denas accipe" dicas
Et totidem iungas, si satis esse negat.
5Mille licet tribuas, emitur bene, Cronice, culus,
Dum satis ad pretium scripta papyrus erit.


141. ad Lucillum

Cum moechas futuis, vir es, Lucille,
Femina es, patiens fututiones.
Quo fit a facie, Lucille, leno,
A tergo meretrix queas vocari.


142. ad Tacitum

Nuper anum patula properabat inire fenestra
Nec poterat cupidus Pamphilus arrigere.
Lumine damnato quo clausit utrinque fenestram
Ac ait: "In tenebris non mihi turpis eris".
5Nec mora, pertumuit sublata mentula luce
Egit et officium terque quaterque suum.
Lumina at illa suae noscens inimica figurae,
Optavit caecos protinus esse viros.


143. ad Augustum Card. Mantuanum in funere sororis

Hac traxere die nigrantia vellera Parcae,
Quam tibi signabit Stygia madefactus in unda
Calculus, et quotiens acto renovabitur anno,
Funereae pullo celebrabitur ordine pompae.
5Nam iacet in media soror intercepta iuventa
Venturis fraudata bonis multumque cupito
Connubio, cuius non exorabile fatum
Florentes annos primaque in parte recidit
Stamina felici digito deducta sororum.
10Unde sed aggrediar nondum tractabile vulnus
Quodque tibi tanto mentem rapiente dolore
Lenimen mea Musa canet? Tu flere paratus,
Nec lacrimis adhibere modum iactura sororis
Te sinit et surda solamen despicis aure.
15Nec mirum: rapit inde tuos mors improba sensus
Et matura minus rapit hinc in sanguine fratris
Nomen, et absenti quod adempta sit illa, moveris,
Et venit ante oculos, quod quando revisere caelum
Et natale solum patrio cogeris amore,
20Non illa accurret tibi gratatura manumque
Coniunctura tuae, facie cultuque decora,
Quis bene germano poterat te digna videri.
Et si forte petes, ubi sit Dorothea, sorores:
"Cur, quae me lacrimis abeuntem vidit obortis,
25Non me nunc laetis redeuntem suscipit ulnis?"
Quod superest solum, signatum in marmore nomen
Illius ostendent aliquisque ex ordine letum
Quaerenti exponet, cuius minus ora tenebit
Et dolor et fletus, referetque, ut repsit in artus
30Insidiosa quies vitaeque recesserit aura
Utque, fatigati cum iam languore maligno
Deciderent vultus et visibus error adesset,
Rursus in aethereas auras e limine mortis
Se referens, caros fratres tenerasque sorores
35Felicesque prius nec passos ante parentes
Triste aliquid iussit moribunda voce valere,
Te tamen absentem nixu maiore vocavit
Multaque tunc etiam, quamvis moritura iaceret,
Cura fuit pro te superos ambire precando
40Proque salute tua supplex his vocibus orsa est:
"O superi, quoniam rapior iuvenilibus annis
Nec licet optatos ex me generare nepotes,
Fraternum servate caput, date candida Parcae
Fila trahant illi, superet quoque Nestoris annos.
45Sic non omnino pater invidisse putabit
Vos sibi, sic columen credet superesse suorum".
Illius inde memor, de quo, si fata tulissent
Nec foret ad superos virgo revocata, futura
Mater erat, secum supremo murmure dixit:
50"O cui virginitas fuerat mea danda, superstes
Pars melior mansura mei! Licet impia multum
Me trahat ante diem mors, non invita iacerem,
Si mihi subreptos possem tibi linquere Ianos.
Sic placitum superis: moriens in flore iuventae
55Destituo thalamos, quod iungere uterque cupivit.
Quamvis non licuit properataque funeris hora
Dividit amplexus sperataque gaudia rupit,
Tu modo parce tuis lacrimis, ne coniugis umbra
Vexetur plangore tuo; post funera si quis
60Restat amor, tumulo liceat sim condita, semper
Teque tuosque colam, te tangat cura meorum
Sitque illis, voluisse satis, quod fata negarunt;
Sic ego nec Stygios nec lucida Tartara cernam,
Sed loca summa petam caelique admittar in oras".
65Dixerat et moriens circumvolitabat Amorum
Turba pudica caput sponsique adstabat imago.
Denique purpureum vulsit Proserpina crinem
Vertice ab aurato frigusque inrepsit in artus.
Non Maro, Lethaea si nunc remearet ab ora,
70Per vetitum regressus iter, patriamque videret
In lacrimis versam, dominam dum plorat ademptam,
Exsequias posset merito describere versu.
Illic Inda seges Cilicumque Arabumque manipli
Quicquid et in Latium mittit Panchaica tellus
75Fluxit et implerunt redolentia nubila caelum
Certaruntque tuis radiis funalia, Titan.
Ingemuit populus lacrimasque ex ordine cives
Pro domina fudere sua, nec flesse putares
Ad bustum dominae, fratrum sed flere sorores
80Funera, natorum matres natosque parentum.
Nec visus gemitus tanto satis esse dolori,
Talia quin madidis lacrimarum rore querelis
Clamarent: "Divum quis certo foedere iunxit
Invidiam, Fortuna, tibi. Quaecunque beasti
85Limina, non aequis oculis ea cernit et alta
Gaudia perturbat saevae conamine dextrae.
Florebat Gonzaga domus, caelestia vincens
Sidera natorum rutilo splendore suorum.
Nil querulum, nil triste sibi tam laeta timebat,
90Inclite, quod timeat nec habet, Ludovice, fatemur,
Te salvo genitoque tuo, ceu cardine cuius
Religio innixa est humero sociataque magnis
Cum dis sceptra tenet, seriem quis temperet orbis.
Unde inconcussos quaterent mala Fata Penates,
95Invenere tamen laetumque intrare lacunar
Vis saeva instituit, nam cum te numina terris
Vix bene monstrassent, crescentes Atropos annos
Abstulit. Heu nimium superi, Dorothea, putarunt
Gonzagam iam posse domum, diuturna fuisses
100Si magis in terris, tantaque aequabat alumna
Vertice sublimi stellatum Mantua caelum.
Nil probitas, nil casta fides, nil forma nec aetas
Semideumque genus, nil ars et cura medentum
Profuit! Ut rapido pallent sub sole ligustra
105Et subitos violae declinant culmen ad Austros,
Sic sensim niveo cessit de corpore sanguis.
Heu ubi virgineus pudor est candorque nivalis
Sidera marmoreum collum crinesque micantes
Ex auro, quibus haec Latias heroidas omnes
110Vincebat tantumque fuit conspectior illis,
Nereidum quantum superat Venus aurea turbam!
O, ubi venturum genus et sperata nepotum
Progenies, Latiis quae post regnaret in oris
Et geminos belli studio pacisque referret
115Semper avos meritoque satam de semine tanto
Cognosci posset parque esset laude vetustis
Aut maior, certe saeclis imitanda futuris!"
Mincius interea lacrimis augentibus undas
Creverat et solito multo violentior ibat
120Nec satis assuetis poterat consistere ripis.
Venit ad Eridanum postquam vis maior aquarum,
Concitus ille prius tanto subitoque tumore:
"Bella mihi - dixit -v ideo popularia; tangit
Flumina laudis amor, dolet hic sua nomina ab undis
125Intercepta meis et quod mare notus adire
Non valet, ut faciunt rivi fluviique minores".
Inde caput cannis cinctum ceu cornibus unda
Extulit et causam subitarum sensit aquarum.
Tum verum totos nimbos cecidisse putares
130Et totas fluxisse nives e montibus altis:
Sic Padus intumuit latosque erravit in agros.
Non eadem mansit campis silvisque iugosis
Forma, sed abiecta specie pallere videres
Omnia, demissis squalebant lilia passim
135Frondibus et violis fuerat decor omnis ademptus.
Sic genus aereum fusis miserabile pennis
Triste aliquid rauco stridebat in aethera rostro
Et quae caede solent semper gaudere ferarum
Agmina inassuetis oculis lacrimasse feruntur.
140Quis neget et montes Nymphas ululasse per omnes
Et Satyros rurisque deos quotcunque colendos
Fontibus et silvis cis Alpes Gallia nutrit?
Venit et ad populos dolor intra moenia tandem
Atque urbes, quascunque Padus videt, undique vertit
145In luctus: flebant pariter iuvenesque senesque,
Quae fuerant dominae clamantes funere digna.
Ter quater implerat lustratas lampade terras
Phoebus et algentis totiens incensa sororis
Cornua monstrarat, requiem nec fletibus ullam
150Addiderant, videre novi cum sideris ignes
Et novere tuam caelo fulgere sororem
Inter avos atavosque suos, sed sidere quali
Praevius adducit radiatum Lucifer axem.
Tum subito posito luctu venerabile credunt,
155Quod nuper flebant, et digna voce salutant.
Tu quoque neu seriem fati nescire puteris
Et quod lege pari morituri nascimur omnes,
Seu potius videare queri, loca plena quietis
Quod Dorothea colit, lacrimarum contrahe lora.
160Non soror occubuit, terras fugitura reliquit
Ad superos, stellis ubi iuncta refulget avitis
Et tua ab excelso benefacta videbit Olympo
Laeta, quibus clarum sidus radiabis ab alto,
Sed sero: nam terra prius pacanda fretumque,
165Ut non invitus totus tibi serviat orbis
Omniaque in priscum per te reditura metallum.
Et cum iam tellus omnisque aget otia pontus,
Canitie Pylii senior remeabis ad astra,
Unde datus terris, et parte nitebis ab omni.


144. ad Nestorem

Iam meae nervi lyrulae quiescant,
Cuius ad cantus nihilum moveris,
Sed dies passu veniet citato,
Quo meum multi facies canorem.
5Tunc ego tactus meliore divo
Atteram plectro graviore fila,
Ut mei funus superent libelli
Nec tegar totus tumuli lapillo,
Sed rogi postquam cineres quierint,
10Me manus iactet rigidi magistri
Et loquar vivo similis per urbem.
Urna sed tecum titulos recondet,
Quos mea non vis cithara referri.
Et tuum spemet titulum viator
15Nec gemens "belli pueri quiescant
Ossa in hoc - dicet - niveo sepulchro
Molliter oro."


145. ad Glaucum

Incedit clausis ideo Rufina labellis,
Ne dentes patulo, quos emit, ore cadant.


146. ad lectorem

Qualia Virgilius lascivo lusit in horto,
Talia non rigidus verba libellus habet.
Praedia sed siquis dederit vicina Cremonae,
Abductas flebit tunc Meliboeus oves.
5Nec mora, per Siculam flores populabimur Hyblam,
Si fuerint placidis otia digna iugis.
Rursus et Aeneas Lybicas calcabit harenas,
Qui mihi vina paret si quis Alexis erit.


147. ad Augustum Maffeum

Si qua iocosa meis et te non digna libellis
Maffeae cernes gloria prima domus,
Non ea dictavit nimium mea Musa proterva
Conveniuntque minus moribus illa meis.
5Talia multorum mores et vita requirit,
Est quibus indignum scribere casta nefas.


148. ad Menalippum

Insidias hosti quales, Menalippe, parares,
Si geminos fratres decipis atque patrem.


149. ad Silvium

Nescio, cur claude quaeris connubia, Silvi,
Pallentis taedas, sed scio, cur subeas.
Cum sit fulva tibi, facies quoque fulva puellae,
Pro natis aurum tu generare putas.


150. ad Cosmicum

Cum dare, quae cupiunt, pueris non posset Olenus,
Exiguo cunnos munere tristis emit,
Quodque licet futuit, cum pedicare negetur:
Sic mala naturam sors variare potest.


151. ad Fabullum

Hispidulum monuit Mauri sic ira cinaedum:
"Si non das hodie, cras minus aptus eris".


152. ad Faustinum

Quam bene Saturni praebebat temporis glans
Fercula simplicibus populis, potum liquidus fons,
Aede pari fuerant homines, etiam pecudum grex,
Iuncta suis qualem faciebat stipitibus frons.
5Tunc mel, lac, flos, glans, lens, vas, puls, sal quoque, nux, far
Munera magna tuo puero fuerant, Corydon, sat.
At pueri pueraeque simul nunc percupiunt aes,
Quo modo tu careas omni simul et careas spe.


153. ad lectorem

Cum Musis iuveni licet iocari.
Scripsit improbius Camena si quid,
Aetatem potuit decere mollem.


154. ad Platinam

Squamea brumali torpebat frigore serpens,
Laedere calcantem non satis apta pedem.
Aspicit hanc pastor gremioque imponit amico,
Sanguinis ut proprii sublevet igne gelu.
5Illa venenato pastorem dente fatigat,
Ut sensit virus intepuisse suum.
Sic gelida algentem togula nudisque lacertis
Sordidulis pedibus squalidulisque comis
Phaedronium Lupiis propria pietate recepit,
10Viveret ut servi conditione iugi.
At vacui postquam replevit corporis antrum
Phaedronius turdis, sumine, ficedulis
Coepit et insolitis sommos deducere plumis
Et rudibus legem ponere criniculis,
15Quam prius incassum digiti temptare solebant,
Deliciis tantis mentula pertumuit
Et Lupii teneram coepit violare sororem,
Nec mora, coniugii iura pudica sui.
Hoc Lupius novit voluitque carere ministro,
20Coeperat ex illis namque timere sibi.


155. ad Iollam

Quod semel Archephylax cunni damnarit hiatum
Et "puerum sponsum - dixerit - esse puta"
Pedicare tibi semper concedis, Iolla,
Semper et uxore pro Ganymede frui.
5Cum piget errati, culpa est peccasse pugilla,
Sed scelus est vitium fine carere tuum.


156. ad Silviam

Iam satis incasto lusisti, Silvia, plectro.
Hic sit lascivis finis ineptiolis.
Ut pateat tibi casta domus nugasque receptet
Et neget Augustus turpiter ire foras,
5Fortius astringas loro retinente tenaci
Frena, per effusas quae iacuere iubas,
Et cane quae rhonchos contemnant casta malignos
Nec timeant fieri paenula pisciculis.


157. ad libellum

Quamvis Inda pecus minus tabellas
Praebuerit niveas dente nitente tibi,
Quamvis nec crocei decor coloris,
Nec tibi sit Tyria sindone culta cutis,
5Augusti subeas domum pudicos
Nec rubor ad digitos te vetet ire suos.
Nam si fers lepidos satis lepores,
Te teget ostrina protinus ille toga;
Si non grata canis, tegi sub auro
10Non video possis qua ratione liber.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: