Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Anthiam

Incipe laeta dies roseo procedere ab ortu,
Igneaque extremus Lucifer astra fuget.
Iam matutineis auroram cantibus ales
Garrula coeruleo suscitat e thalamo.
5At tu, quae tantum nimis importuna moraris,
Umbra soporiferae languida noctis, abi.
Deseret, huc rediens, peregrinas Anthia terras,
Atque Antenorea moenia facta manu.
Ipse focis pia thura dabo, myrtoque virenti,
10Purpureisque tegam limina sancta rosis.
Hinc sacris operatus (amat Venus omnia laeta)
Incipiam verno cingere flore caput.
Perfususque comas nardi felicis odore,
Dicam ego percussa carmina laeta lyra.
15Nec trahere in seram pudeat convivia noctem,
Liberaque e poto fundere verba mero.
Temporaque annoso sint madefacta mero.
Sit procul hinc tristis rugae censura severae,
Canaque cum duro barba supercilio.
Vos procul este, quibus fulvi sitis imperat auri,
20Oderunt curas Liber et alma Venus.
Nec vobis culpanda tamen lascivia nostra,
Cernite quo superos impulit acer amor.
Ille Deum Rector, qui fulmine territat orbem,
Sumpsit agenoreis cornua littoribus;
Sidonia petulans taurus in urbe fuit
Virgineamque tulit fraterna per aequora praedam,
Sollicita repetens Gnosia rura fuga.
Quin etiam falsus niveas olor induit alas,
Et teneros fulvo pressit in imbre sinus.
Non mare, non tellus, non saevi regia Ditis,
Quod mare, quae tellus, quae pars caret aetheris alti
Laudibus Alcidae; quein sua facta latent?
Fronte tamen lacera lugens Acheloe sub undis
Non ipsa Herculea sidera laude carent.
Fronte dolens lacera liquidis Acheloe sub undis
Non levis Herculei testis amoris ades.
Illi etiam victrix spoliato fortibus armis,
Tradidit ornatus Lyda puella suos.
35Quique tulit coelum, dominae mandata tulisse
Creditur, et plenas attenuasse colos.
Materna quoties Delo, Delphisque relictis,
Saucius haemonias pavit Apollo boves?
Aeger et artis inops nullis est iutus ab herbis,
40Cum toties aliis ipse tulisset opem.
Populeis ramis, pro lauri fronde, coronas
Cinxerat impexam, nexa sine arte comam.
Nexa comis lauri supplebat populus usum
Pro resonante lyra, garrula pinus erat.
Pauperis indutus rigido pastoris amictu
Sedit in umbrosis vallibus Aemathiae.
45Perditus ipse suos illic cantabat amores
Illic ipse suos sylvis cantabat amores
Carmine Phoebeis conveniente modis.
Aoniaeque vicem citharae supplerat amanti
Stridula septenis canna foraminibus,
Ecce leves Satyri coeunt, facilesque Napeae
50Conveniunt, udo Naiadesque pede.
Mirantur vocem insolitam, mirantur et artem,
Laudat et ignotum pendula turba Deum.
Forsan et hic aliquis me iudice vincitur, inquit
Pan deus, et praefert te quoque Phoebe tibi.
55Ad vaga desertis idem mox flumina campis
Pastor agis pastas sole cadente boves;
Nec subiisse casam puduit, foenoque rigenti
Inter cornigerum procubuisse pecus.
Ergo quicquid Amor suasit, decuisse putemus,
60Cum possit magnos sollicitare Deos.
Nec quisquam insanis contemnere vocibus ausit,
Asper enim laesi numinis ultor erit.
Sed tibi dum veteris spectantur vela theatri,
Ternaque fluminibus moenia cincta suis,
65Vel dum te Livi retinet veneranda sepulcro,
Nunc sacrae sedes curia iustitiae;
Aut dum visendi cupidam te fana morantur,
Proximaque antiquo regia tecta foro,
Aut dum coeruleum cymba iuvat ire per amnem,
70Ortaque vicino balnea fonte petis;
Ulla ne cura mei tepido suspiria movit
Pectore, securam quae minus esse sinat?
An magis, erepto ne tristis amore vacares
Rivalem nobis urbs Patavina dedit?
75Vobis, formosae, nam cuncta licere putatis;
Crimina vestra tamen fama sinistra notat.
De te nec possem mordaci credere vulgo,
Nec te perfidiae suspicor esse ream.
Iudicio sed casta meo, peccare caveto
80Intentos oculos Iuppiter altus habet.
Si petis interea quid agam, dum lenta moraris,
Mecum bella gerunt spes timor atque Venus,
Nam modo te votis fingebam vita peractis,
Ferrariam celerem velle referre gradum
85A quoties faisus de te mihi saepius augur
Falsus et ipse fui de te mihi saepius augur.
Nec dubium novi praepetis omen avis!
Et modo te rebar violentis febribus aegram
Torqueri, infectos pertimuique locos.
Nunc pater invitae ne quem tibi iungere vellet,
90Qui creber tota rumor in urbe fuit.
Occurruit, quoties aliquis mihi laetus amator,
Huius agunt dixi vela secunda ratem.
Sed mea nec remis agitur, nec fertur ab auris
Unca procelloso est ancora iacta salo;
95Et cibus, et somni ingrati, te absente fuerunt
Nullaque nox misero non vigilata mihi.
At sopor invitus si quando irrepit ocellos,
Non ideo vacua mente manere licet.
Nam tua quam primum in somnis occurrit imago,
100Et renovat curas insidiosa meas.
Te quia non poteram, visebam saepe fenestras,
Queis mihi saevus Amor vulnera mille dedit.
Attonita quoties perlegi mente tabellas
Quae me discessus praemonuere tui?
105Mecum semper erant, illas quoque forte legebam,
Cum mihi in Angelica Lausa reperta via est.
Rettulit illa brevi reddituram tempore alumnam,
Quartus ubi niveos sol agitasset equos.
Hac prius exanimis tum demum voce revixi,
110Et rediit toto perditus ore color.
Vellere phryxeo nec sic laetatus Iason,
Nec Paris advecta Pergama Tyndaride.
At tu ne fuerint mea gaudia vana, redito,
Hancque diem verax vaticinetur Amor.
115Aspice, iam liquido tibi rident numina coelo,
Et placidae volucres carmina blanda canunt.
Certat odoratos tibi fundere terra colores,
Ne desint nitidae florida serta comae.
Iam pater Eridanus tumidam compescuit alvum,
120Iamque vocat pandos aura secunda sinus.
Populus ex ripis tibi plurima porrigit umbram,
Candida ne fervens Sirius ora notet.
Iam virideis fusae per coerula colla capillos,
Nabunt et ludent Naiades ante ratem;
125Inque tuum Dryades, satyrique et Panes honorem
Praecincti varia tempora fronde canent.
Atque in honore tuo Satyri dryadumque catervae
Cingentes viridi tempora fronde canent.


2. ad Nicanorem Servum. | Ad Nicanorem puerum suum ut Pholoen lenam accersat

I celer ac Pholoe perfer mandata Nicanor,
Ne miserum lenta torqueat usque mora.
Iam facito veniat, secum mea gaudia ducat
Dicito me iussis delituisse locis.
5I, propera, teque ulla puer cave rixa retardet,
Ni tibi forte cupis magna venire mala
Quod si quam primum per te potiemur amica,
Libertas pretium sedulitatis erit.


3. ad Amicam

Si levior foliis, auraque incertior essem,
Et flueret modico tempore nostra fides,
Non ego tam longo constans in amore fuissem,
Ire nec assiduas cogerer in lacrymas.
5Nec gracileis adeo macies consumeret artus,
Nec mea mutaret pallidus ora color.
Sed vos decipere incautos didicistis amanteis,
Et queritur laedi fallere siqua parat.
Tu me infelicem formosam Lotida narras,
10Et Mareotinidem praeposuisse tibi.
Has ego dispeream si praeter nomina novi
Tardaque et infido sit mihi dura Venus.
Te ne ego deserta potuissem ducere vitam,
Haec Iope quamvis, Inachis illa foret?
15Non sum quem valeant aliae mutare puellae,
Nec meus incertis passibus errat amor.
Huc cursum tenui, tu portus es, ancora nostra hic
Haereat, hinc nullis fluctibus eiciat.


4. ad Angelum Decembrem

Angele, si quis erit, lacrimosi plena doloris
Qui tua non tristi carmina fronte legat,
Ille feras inter saevis in rupibus ortus,
Aspera duricie vincere saxa potest.
5Non ego talis in hoc, sed amici fletibus angor,
Immeriti quem sors vexat acerba mali.
Certe dignus eras hominum coelique favore,
Nec tali casus convenit iste viro.
In te consumpsit vireis fortuna nocendo,
10Nil superest, ut iam possit obesse tibi.
Sed licet in tenueis concesserit irrita ventos
Intempestiva spes tua morte ducis,
Nec promissa patris servet tibi filius haeres,
Abstuleritque tuas Gallus adulter opes;
15Non tamen ista valent rectam infortunia mentem
Eripere et virtus inviolata manet.
Candidus ille viget morum tenor et pia vitae
Simplicitas nullis est labefacta dolis.
Parsque tui melior fraudem praedonis iniqui
20Despicit, ac ferrum terribileisque minas.
Namque sacros inter celebraberis Angele vates,
Seraque posteritas scripta diserta leget.
Et clarum toto stabit tibi nomen in orbe,
Donec in aequoreas rex Padus ibit aquas.
25Dura fuit rerum iactura ut scribis, at illud
Triste magis versus tot perisse tuos.
Namque domum et vesteis, nummosque et praedia siquis
Perdidit, haec aliqua sunt reparanda via.
Casus et indulgens hominum praesentia multis
30Amissas duplici foenore reddit opes.
Quis tibi restituet non exemplaribus ullis
Tradita per longas carmina facta moras?
Quorum si qua manet memori sub mente reposta,
Pars tibi, plura tamen pectore lapsa reor.
35Atque ita susceptus frustra est labor ille iacetque
Clarorum in tenebris fama sepulta virum.
Quo fit ut indigner doleamque, impune quod ausus
In te sit tantum barbarus ille nefas.
Ille sacras aedeis potuit spoliare Deosque
40Qui vertit duras in tua damna manus.
Non illum pudor aut pietas aut gratia movit,
Nec vindex magni terruit ira Dei;
Et bona Pieridum dextro tibi numine parta
Sacrilega rapuit barbara turba manu.
45Sed non parva mali restant solatia, quod non
Ullius culpae conscius ipsi tibi es.
Adde quod illustres multi graviora tulerunt
His quae tu pateris, nec meruere viri.
Respice Threici fatum miserabile vatis
50Est et Arioniae cognita causa fugae.
Exul inops degens in amaris Naso querelis,
Finiit extremam per mala multa diem.
Hos praeter facile est aliorum exempla referre,
Quae quoniam tibi sunt nota, silenda puto.
55Sed tamen ad vatem pauca haec de vatibus istis
Dicta velim, quamvis fabula trita foret.
Quod petis egregii pietas spectata Casellae,
Et favet et voto est officiosa tuo.
Nec tibi Castellus regi gratissimus, et qui
60Rectum amat, optatam ferre negabit opem.
Nos quoque, si precibus quicquid studioque valemus,
Si quid apud magnum est gratia nostra Ducem,
Hoc erit omne tuum, nec non curabimus una
Consulat ut rebus regia cura tuis.
65Caetera semper agat, quamvis dignissima laude,
Borsius, haud minor hac gloria parte venit.
Quod bonus afflictis succurrere novit, et idem
Magna solet meritis praemia ferre viris.
Saepius hoc alii senserunt; Angele rursum
70Ad vivas sitiens ipse recurris aquas.


5. de die natali Anthiae

Natalem Dominae mecum celebrate coloni,
Et positis curis undique cesset opus.
Hunc nitidi servate diem, vinclisque solutis,
Demant servitio libera colla boves.
5Nunc agitate choros et carmina dicite laeti,
Nec madidum verno stet sine flore caput.
Cernite quam roseus successit ab aequore Titan,
Utque tegant clarum vellera nulla diem.
Garrula vicinis carmen Philomela sub umbris
10Integrat et solito dulcius orsa queri.
Hac foecunda die pubescunt gramina campis;
Floriferos aperit terra benigna sinus.
Hac quoque luce Venus mediis in fluctibus orta est,
Dixit et Aprilem nomine diva suo.
15Omnia laetantur, pariter laetemur et ipsi,
Candida nos positis mensa vocat dapibus.
Ocius annosum pueri proferte lyeum,
Porgite sollicita pocula plena manu.
Tibia nunc hilaret bifori convivia cantu,
20Atque habeant nullum verba iocosa modum.
At tu, quae magnam sine me incolis urbem,
Anthia, natali munera solve tuo.
En agedum; lymphis nitidi rorentur ocelli,
Atque suo tenueis ordine pone comas!
25Hinc roseis digitis habilem tibi finge coronam
Membraque seposita candida veste tege.
Sic demum genio meriti referantur honores;
Ille novum mira condidit arte decus.
Ille tibi insignem cui cedunt omnia formam,
30Ille etiam eximium praebuit ingenium.
Sed tibi nec libeat Pauli procedere ad aras,
Nec pete clamoso proxima templa foro.
Nec minus angelicae fanum memorabile Matris
Effuge, rivaleis haec loca semper habent.
35Ipsa Dei satis est volucres qui ponderat umbras
Si vetus oblato munere limen adis.
Hic mille impedient Iuvenum tua vota catervae,
Anthia, rarus in hac aede vagatur amans.
Tunc securus ero, tunc me tibi pectore fixum
40Crediderim longa posse manere die.


6. ad Serem omni in re excellentem

Ser iucunde mei fautor, cantorque libelli
Cuius ab ingenio commoda multa fluunt;
Ecquid erit tempus meritis pro grandibus in nos
Reddere quo liceat proemia digna tibi?
5Crede mihi, verbis, et re tibi dicar amicus,
Nec tua lethaeis facta dabuntur aquis.
Humanae quis mentis enim tam nudus, et expers
Ut te non toto pectore semper amet?
Tu Paridem forma, tu Phoebum vincere cantu,
10Et satyros agili dexteritate vales.
Nec quisquam ad numerum melius pede pellere terram
Novit et argutae tangere fila lyrae.
Nemo pilam tanta missam procul excipit arte,
Seu sublime volat sive resultat humo.
15Ense places nudo, posito gladiator amictu,
Cum celeres armat ludicra pugna manus.
Herculea fortem exerces virtute palaestram,
Et par Portumno Cymothoaeque natas;
Eloquioque potens et fortibus utilis armis,
20Mars animis, Pollux es pede, Castor equo.
Te quaecumque vident, cupiunt sine fine puellae,
Te pueri et iuvenum turba senesque probant.
Sed tibi nummorum si copia magna supersit,
Rex regum fies, quicquid et ipse voles.


8. laus veris ad Sylviam

Iam redeunt Zephiri et varios resoluta colores
Pingit humus, renovatque comas formosaque prata
Candidus Europae vector viridantibus herbis
Vestit; hiant flores, vernantia lilia surgunt;
5Purpureosque aperire sinus rosa plena decoris
Incipit et late suavem diffundere odorem.
Iam defensurus rapidis a solibus uvas,
Pampinus umbroso viteis obnubit amictu.
Nunc rident silvae, nunc omnis frondibus arbor
10Luxuriat foecunda novis, nunc montibus umbrae
Densantur, Dryadasque tegunt, Satyrosque biformeis.
Ipsa suas coelo segetes prospectat ab alto
Crescenteis, votisque Ceres aspirat agrestum.
Garrula nunc solitas repetit Philomela querelas,
Infelix solitas repetit Philomena querelas.
Perfidiam Terei deflens, scelerataque facta.
Et maculis Progne plumas infecta cruentis
Tecta petit luteosque parat suspendere nidos.
Murmure nunc rauco iungunt sua rostra palumbes
Et variae placido mulcentes carmine coelum,
20Consociantur aves ac laetis rursum amorem
Vere novo revocant animis, nitidique vagantur
Fontibus et fluviis, luduntque per aequora pisces,
Nec Veneris possunt flammas extinguere in undis.
Nunc etiam cantus per roscida rura puellae
25Exercent, atque hortorum populantur honorem.
Illa comas Narcisse tuas, haec candida carpit
Lilia, purpureosque aliae legere hyacinthos.
Detinet has quondam Cythereius ignis Adonis,
Mox decus hortorum et Nympharum praeda futurus.
30Haec iungit serpilla rosis, haec mella daturum
Subsecat ungue thymum, texto pars vimine gestat
Formoso secat ungue thymos, haec vimine texto.
Florenteis casias, immortalemque amaranthum;
Parsque legit placidos factura papavera somnos.
Vos quoque virginei spoliant violaria coetus,
35Nec croceis, nec purpureis, nec parcitur albis;
Innumerosque metunt flores, decerptaque caltha
Pingit flammeolo vaccinia nigra colore.
Denique quicquid habent florum tua septa Priape
Diripiunt, gaudentque novas gestare corollas.
40Nunc genus humanum, vastique animalia ponti
Nunc pecudes, volucresque, graveis sub pectore curas
Concipiunt, carpitque animos, atque ossa Cupido.
Aureus aequoreis ubi sol caput exerit undis,
Oceanique Aurora torum formosa reliquit,
45Laetus in herbosos saltus armenta reclusis
Pastor agit stabulis, armillatusque molossus
Prosequitur, qui bella lupum insidiasque ferentem
Arceat et saevis latratibus urgeat hostem.
At circumfusae pascunt rorantia vaccae
50Gramina; vicinis nemorum pars errat in umbris,
Pars tenera procumbit humo, silvasque sonanteis
Mugitu late complet, pars ruminat herbas,
Cornibus aut acres inter se proelia tauri
Adversis ineunt; magno concussa fragore
55Terra sonat, niveaeque accendunt bella iuvencae.
Tum gregis aprica residens in rupe magister
Qua vitreus salientis aquae per levia rivus
Saxa fugit sonitu exiguo, cerealia liba
Et sale durati frustum suis expedit et quas
60Mensa petit secura dapes. Hinc faginus illi
Cantarus effundit glocitanti pocula collo.
Non illum curis amor immoderatus honorum
Acribus exagitat, nec opum vesana libido;
Paupere contentus cultu, fususque per herbam
65Aut molleis captat somnos aut carmina dicit
Argutus inflans calamos, collesque propinqui
Auditas iterum referunt ad sidera voces.
Sed mihi nec sine te liquidi, mea Silvia, fontes
Nec nemora alta placent, nec prata virentia, nec qui
70Florentes campos riguus perlabitur amnis.
Pinus ubi dilecta Deo, cui Moenala parent,
Aut arbor Iovis aut Alcidae tempora velans
Populus ac platani ingentes, et odora cupressus
Tellurem late frondoso vertice opacant,
75Huc ades, ospes una meae certissima vitae:
Iuniperi virides et te peneia laurus,
Umbrosaeque vocant fagi. Iam flumina gaudent
Adventu formosa tuo, intonsique resultant
Laetitia montes. Ah felicissima rura,
Laetitia ah multum semper felicia rura,
Fortunata nimis, pedibus tangenda puellae,
Cuius Hamadryades faciem mirentur honestam.
Ecce tibi densis frutices umbracula texunt
Frondibus, atque iocis secreta cubilia praestant;
Hic placidum Zephyri suadent captare soporem,
85Agmine percusso foliorum; non tibi cantus
Defuerint avium, electro nec purior unda
Et suspensa sacris resonant examina lucis;
Respice serpenteis ederas, et amoena vireta
Nympharum, ac gelidis rorantia fontibus antra.
90Saepius hac Dictynna suis comitata puellis
Auritos agitat lepores, hic Pana canentem
Posthabito agricolae referunt vidisse Lycaeo.
Hos Lenaeus amat colleis; haec incolit arva
Flava Ceres, Pallasque suas hic sevit olivas.
95Ipse ego ne turbet placidam insidiosa quietem
Vipera, triste ferens infixo dente venenum,
Argus ut Inachidem vigilanti lumine custos
Servabo, spargamque sinus bene olentibus herbis.
Hic formosus Amor maternas, aspice, myrtos
100Colligat, atque uni tibi mollia serta reservat.
Interea pharetram vicino in gramine, et arcum
Securus posuit, quam late gentibus ille
Perpetuam de se famam daret, aurea si quis
Spicula surriperet, fractumque exureret arcum.
105Non hic armeniam tigrim, libycumve leonem
Invenies, rictu qui candida membra cruento
Dissipet, ingenti sed me qui victus amore
Uror, et ipsa vicem reddas te protinus oro.
Ergo age, ne dubita patrios, mea vita, penateis
110Linquere, neu solis metuas te credere campis;
Nam tutum praestabit iter tibi pulchra Dione,
Et septam obscura densi teget aeris umbra;
Ceu quondam libycae Carthaginis alta petentem
Moenia, cum fido natum velavit Achate.


9. ad Sylviam

Sylvia cara vale, valeat fidissima Dirce,
Rura meis valeant conscia delitiis.
Corpore discedens, animum mentemque relinquo,
Debilis incertos vix movet umbra pedes.


10. de adventu Borsii in genialeis agros

Quaeritis unde novo diffusum lumine coelum
Rideat, invisas quidve fugarit aquas;
Cur liquidus nullis agitetur flatibus aer,
Cur placidum tacitis stet mare littoribus;
5Almave cur posito tellus squallore virescat,
Et se purpureis floribus induerit;
Quid quaeque exultet ramis frondentibus arbos,
Cur solitum repetat garrula carmen avis?
Non hic causa fuit mutato sidere Phoebus,
10Nec vaga roriferis Cynthia luminibus.
Sed modo cum peteret genialeis Borsius agros,
Reddidit aspectu cuncta serena suo.
Borsius humanos meritis superavit honores,
Miranturque novum secula nostra deum.
Et sua iam votis numina quisque colet.


11. Borsio duce pacem fuisse Ferrariae, | cum alii populi bello premerentur. | De quieto et tranquillo Borsii ducis estensis imperio

Dulcia sepositis agitemus gaudia curis,
Et sacrum Borsi nomen ubique sonet.
Ille suis praesens populis Deus ocia praestat,
Dum reliquo Mavors impius orbe furit.


12. de leone Borsii Ducis

Clausus in extremis regalis partibus aulae,
Ecce fremit libyco missus ab orbe leo.
Infremit insubri missus ab orbe leo.
Artificique locum paries munimine cingit
Undique, et egressum ferrea claustra negant.
5Addidit huic operi tutam Dux Borsius arcem,
Turbaque subiectam despicit alta feram.
Ipse modo immiteis tauros, nunc obiicit illi
Terribileis ursos fulmineosque sues.
Nec mora, concurrunt, sua quilibet expedit arma:
10Pugnatur cornu, dentibus, atque pede.
Aspera sanguineus miscet certamina Mavors,
Atriaque horrendis vocibus ampla sonant.
Hunc ardens animi vigor, at metus excitat illum.
Audacemque inter saeva pericla facit.
15Alter pugnat uti sese tueatur ab hoste,
Alter at insano caedis amore furit.
Vis superat, tristem dirimit victoria pugnam,
Et tellus multo sparsa cruore madet.
Tum super assistens morientia corpora calcat,
20Et laniat victor membra cruenta leo.
Haec eadem parvis, timidisque animalibus, ultro
Scit virtus posita parcere saevitia.
Illaesum leporem catulumque impune vagari
Ante suos oculos mitis et ora sinit.
25Nec reor hanc illi naturam infundere mentem
Sed domini exemplis utitur ipse sui.
Odit enim tumidos fastus, atque impia facta,
Borsius et probitas hoc duce tuta viget.
At modo, cum ruerit praeceps in fata puellae,
30A domino penitus dissidet ille suo.
Sustulit ingratus, cui quondam plurima debens
Pectendasque iubas et fera colla dabat.
Dux pius et factis hominum sua proemia reddit,
Et nulli, quamvis laesus, obesse cupit.
35Qualem se vero caris praestabit amicis,
Hostes qui facile norit amare suos?
Ergo cum Patriae te dicimus esse parentem,
Rex bone, sunt meritis haec leviora tuis.
At si dignus honos et par virtutibus amplis
40Quaeritur, humanae non opis istud erit.
Quod licet in terris veneramur numina Borsii
Certaque, ni renuis, iam tibi templa damus.


13. de templo sublimi Borsii. In saxo quadrato | ante fores basilicae carteusinensis extra urbem Ferrariam

Aspice sublimis, lector, fastigia templi,
Atque admirandae nobile molis opus.
Plurima cum dederit terris, haec munera coelo
Dat Borsii pietas officiosa ducis.


14. in columna viventi Borsio erecta incisum epigramma. | De marmorea columna quam Ferrariensis populus Borsio primo | duci Estensi ob eius egregias et singulares virtutes | viventi ac benemerenti posuit

Hanc tibi viventi Ferraria grata columnam
Ob merita in Patriam, Princeps iustissime Borsi,
Dedicat, Estensi qui Dux a sanguine primus
Excipis imperium, et placida regis omnia pace.
5Verum ingens quando sibi vendicat omnia virtus
Et longe humanam superat tua plurima sortem
Gloria, divinos si tu patiaris honores
Ultro ipsi dabimus, meritasque sacrabimus aras.


15. de signis Borsii ducis | in Hostellatensi turre depictis

Haec in honore tuo praeclara insignia, Borsi
Optime dux, nulli inferior vel pace vel armis,
Ponimus, estensique domo et te principe digna.


16. de eiusdem signis | in atrio Quartisanae depictis

Signa vides, hospes, totum celebrata per orbem
Principis estensis. Quantum ingens flumina pontus
Exuperat, quantum concedunt sidera Phoebo,
Tantum animo preastans et pacis amator et aequi
5Vincit magnorum dux Borsius acta parentum.


17. ad Marcum Venetum magnis laudibus eius ingenium | prosequentem quaerentemque cur leviora consectando | altiorem materiam non aggrederetur

Me tua, Marce, novo celebratum carmine musa
Bellerophonteis vatibus inseruit.
Magna tibi a nobis debetur gratia, nec me
Immemorem tanti muneris esse decet.
5Non tamen his adeo confidere laudibus ausim
Ut me, quod non sum, turpiter esse putem.
Haec est causa, leveis quod scribam semper amores,
Magnanimi veritus tangere facta Ducis.
Namque ea divini virtus et gloria Borsi est,
10Poscat ut egregii nobile vatis opus.
Quod si forte meos lusus contempseris, aut tu
Magna cane, aut simileis ede poeta iocos.


18. ad clarum poetam Panormitam | responsio pro villa sua

Parva Panormitae quid tanto munere dignum
Villa dabit, saevis obruta fluminibus?
Ecce ego iam videor colleis superare falerni
Arvaque frugiferae pinguia Sicaniae.
5Gratius est siculi celebrari carmine vatis,
Quam si Palladio tota liquore fluam.
I felix, reducemque, sacri post oscula regis,
Excipiat tenero Laura pudica sinu.


19. pro canibus geminis parvis quos | Divo Borsio Marcus Brunus dono dedit | nomine Ponticonis eorum parentis

Nos tibi, summe ducum, Marcus dedit ecce gemellos,
A Ponticono munera missa patre.
Floruit ille tua quondam celeberrimus aula,
Dum validas vires prima iuventa daret.
5Nunc senio virtus et longis torpet ab annis,
Acceptaque iacent languida membra rude;
Sed quaecumque fuit genitori cura fidesque
Haec eadem natis cura erit atque fides.
Et ne decipiat nostri te nominis error,
10Ni tibi forte grave est, haec quoque pauca lege:
Ponticonus hic est; ego Pontichinus; et ambo
Sub Borsi cupimus vivere servitio.
Ergo age; nos placido, princeps mitissime, vultu
Excipe, nosque tui iam gregis esse iube.


20. ad virum clarissimum et oratorem eximium | Guarinum Verosensem de Phasi ave

Si quis apollineum miratur Ariona quondam
Coeruleo invectum delphine stupentibus undis,
Dulcibus illectos pisceis tenuisse querelis;
Si quis et aerios monteis et saxa ferasque,
5Et nemora et volucres et verso flumina cursu
Mollia Bistonii properasse ad carmina vatis;
Confisumque lyra si quis cinxisse canendo
Thebanam subitis Amphiona moenibus urbem
Credibile esse negat; nostri miracula secli
10Audiat, et quicquid cecinit veneranda vetustas
A falso distare procul verumque putabit.
Quam ferus accipiter captam me teste peremit,
Ecce iterum fruitur vitali lumine phasis,
Atque novam induitur formam, farique diserte
15Novit, et ad dominum defert mandata priorem.
Non tamen hanc ullis vates Epidaurius herbis,
Ceu quondam extinctum Hippolytum, mandante Diana,
Ceu quondam Hippolitum monitu iussuque Dianae.
Rettulit in lucem, nec carmine dira potenti
Phasias aetherium revocavit rursus in orbem;
20Verum illi hoc tantum magni nova musa Guarini
Muneris attribuit; dumque altum lucida coelum
Astra colent, dumque Adriacis Padus influet undis,
Dum Borsi Ducis extabit venerabile nomen
Laudibus egregiis ac dextro numine partum,
25Immortalis erit longumque manebit in aevum
Nostra Guarineo celeberrima carmine phasis;
Assyriaeque parem volucri mirabitur aetas
Postera, vivacem innumeros durasse per annos.
At cui permissum est tristi data corpora leto
30Spiritibusque animare novis mortemque fugare,
Humanum alitibus sensum dare, verba docere
Pierios imitata sonos, hominumve Deumve
Hunc rear esse? Deus certe, Deus ille putandus.
Ergo sibi vitam poscens a te, optime vates,
35Altera phasis adest, animam cui martius ales
Abstulit, atque suam sortem ne sorte sororis
Peiorem rogat esse velis, instructaque sacris
Artibus, huc a te mitti legata, Guarine,
Flagitat, ut caro tua carmina reddat alumno
40Divitiis Croesi atque Mydae quae praeferat auro.


21. ad divum Borsium

Dux, genus a magna qui ducis origine Regum
Imperioque refers aurea secla tuo,
Qui propria gaudes virtute excellere, cuius
Gloria nullius crescere laude potest,
5Quo nihil a superis optet Ferraria maius,
Tradere quo melius nil potuere Dei,
Si qua tibi tot res ingentes ocia linquunt,
Haec facilis placido lumine pauca lege.
Non quia sublimis condam nova carmina vates
Vix fluit ingenii parvula vena mei
Sed quia te in primis colimus nec Borsia Tito
Maiestas nunquam non in honore fuit.
Corporis egregias non hic perscribere laudes
10Conor, nec regni iura referre tui;
Nec loquor hic a te purgata paludibus arva,
Messibus ut largis cultus abundet ager.
Non sacras aedeis, non clara palatia per te
Sumptibus innumeris aedificata canam.
15Qua tua se mole attollat Carthusia linquo,
Et Schivinoiae gratia quanta domus.
Carthusiae molem ingentem et Schivinoia linquo
Atria tantum operis caesareosque lares.
Nec mihi cura, novis quas muris cinxeris arceis
Dicere, nec pulchrae moenia Ferrariae.
Rem quoque non parvam sileo, quod tollis in ima
20Planicie excelsi nobile montis opus.
Magna quidem sunt haec, hominum sed facta labore
Nec decus ad proprium tu tibi solus habes.
At punire malos, aequa dare praemia lance,
Ponere non sanis frena cupidinibus;
25Invictumque malis animum praestare, Deosque,
Ut facis, ante oculos semper habere tuum est.
Non ego mira puto, quibus hic tibi vera paratur
Gloria, quae recta ducit in astra via.


22. ad Tribracum mutinensem poetam

Tribrache, divinum quis te neget esse poetam,
Cum tibi tale sacro carmen ab ore fluat?
Namque modo ostendit tua nobis scripta Metellus,
Quem fratri comitem rura dedere meo.
5Illis quid potuit numeris ornatius esse?
Quae vis, ingenii gratia quanta tui?
Sic ego Nasonem, sic te, iucunde Properti,
Sic ego te video, culte Tibulle, loqui.
Ecce novum per te Latio decus additur, et iam
10Vate suo tollit se Mutinensis ager.
Atque utinam nostris simul exposuisset in oris
Devectum celeri te quoque cymba Pado.
Nulla mihi maior potuit se offerre voluptas,
Et tali felix hospite villa foret.
15Tecum castaliae properassent ire sorores,
Et bona Thyrsigero gratia iuncta Deo;
Florida Parnasi iuga deseruisset Apollo,
Ad mea dignatus limina ferre pedem.
Nec dubita, ne forte tibi, numerosque sequentum
20Nostri sufficiant, Tribrache docte, Lares.
Borsius, Erigone, Pallas, Maiaque creatus,
Quattuor has aedeis incoluere Dei.
Et comitum quamvis ingens accederet ordo
Hospitibus locus hic pluribus aptus erat.
In certa vacuus parte receptus erat.
Ergo tuis paulum a studiis intenta relaxes
Pectora et ad lusus curre, poeta, meos.
Seu cupis auritos lepores agitare, videbis
Currere turcigenas lata per arva canes;
Sive avibus, quae stagna colunt, indicere bellum
30Te iuvat, egregii sunt, mihi crede, duces.
Suspicies ternos volitare per aera fratres,
Altaque veloci tendere in astra fuga.
Inde ubi tempus erit, liquidum per inane repente
Delapsi, magno turbine ad ima ruent.
35At sonitu ingenti, quae territa fugerat ales
Aut cadet, aut notas anxia quaeret aquas.
Vertice non illos pater Apenninus in alto
Dura nec in saevis rupibus Ilva tulit.
Extremo boreas peregrinos misit ab orbe,
40Clarum falcones hic quoque nomen habent.
Quod si te potius piscandi cura tenebit
Vicino tendes retia rara Pado.
Haud tibi praeterea quibus oblectere libelli
Deficient, musis nec loca grata tuis.
45Quid referam Nymphas, Satyrosque in amore calenteis
Panaque, vel Dryadum Naiadumve choros?
Conveniunt, sacroque haerebunt numina vati
Quilibet optabit proximus esse tibi.
Hic centum Oenonas, centum hic mirabere Daphnas,
50Et totidem Heliadas, Inachidasque simul.
Nerine cedet nostris Galathea puellis
Cedet et Alphei cura Arethusa sui.
Ipsa etiam duro sub iudice victa rubebit
Salmacis, et tenerum quae rapuistis Hylan.
55Hinc Minois abest coniux, et Phaedra, furensque
Colchis et ignaro subdita Myrrha patri.
Aeolidem nullam, nullam Niseida cernes,
Nullam Nyctimenen haec tibi rura dabunt.
Sit procul inconcessa Venus, caedesque, nefasque
60Stent sacra, cognatis sint sua iura toris.
Certa fides, propriumque decus servetur amicis,
Candidus inter nos et levis erret Amor.
Garrula sed quamvis nondum certarit hirundo,
Nec luteam solita struxerit arte casam,
65Et scelus immitis nondum Philomela tyranni
Coeperit arguto flebilis ore queri;
Ipse veni tamen, et facileis duc, Tribache, Musas
Ad Quartisanae rura benigna meae.
Hic loca perspicies gratis secessibus apta,
70Cum suus est pratis arboribusque decor;
Unde queas Zephyros olim captare, notabis
Et quibus e ramis densior umbra cadat.
Post, ubi tempestas aderit iam mitior anni
Huc iterum rediens non novus hospes eris.


23. ad Baptistam Guarinum

Non ita, cum rapido fervens sitis urget in aestu
Quaerit fontanas cervus anhelus aquas;
Nec vaga sic avide, rediere ubi tempora veris,
Cantat et in teneris frondibus errat avis;
5Nec sic laetus adit patriamque domumque viator
Post terrae et vasti longa pericla sali,
Ut, Baptista, libens nuper tua carmina legi
Ubere de vena, quae tibi culta fluunt.
His ego perspexi, quod me non fugerat, in nos
10Ex omni studium crescere parte tuum.
Ipse tuo quantum pectore fixus amer.
Scilicet hic animi modus est, ratioque benigni,
Ut nulli in magno cedere amore velit.
Hoc in Oreste suo Pylades, in Achille Patroclus,
Euryalusque pio vidit in Hirtacide.
15Se quoque Perithous numquam non sensit amari
Cum sibi devinctum Thesea diligeret.
Tu quem iampridem studio complector amico
Gratus es, atque pari par in amore refers.
Silvarum cupidi vates, et ad ocia nati
20Secessus molleis, et loca sola petunt;
Illic securo de pectore carmina ducunt
Laetaque iucundae tempora sortis agunt.
Talia nos etiam memoras exempla secutos,
Clamosi strepitus deseruisse fori;
25Tum Quartisanae genialia rura colentes
Condere quod longo tempore duret opus.
Quin vatum egregios, te iudice, dicor honores
Aequare, et magnum nomen habere feror.
Laeter, an indoleam quod me tot laudibus ornes?
30Quod veterum claris conferar ingeniis?
Non equidem possum mihi non gaudere, disertis
Auribus usque adeo scripta placere mea.
Nam non ulla potest homini laus gratior esse,
Quam que laudati prodit ab ore viri.
35At nostro exiguae quam sint in carmine vires
Cum subit, ingenuus tunc pudor ora notat;
Et vereor ne non titulis respondeat istis
Ingenium, quod tu tollis ad astra meum;
Subdubitoque oneri ne sint, quae tradis honori,
40Iudicio inveniar si minor esse tuo.
Si qua tamen nobis dicendi gratia, si quis
Creditur in nostris versibus esse nitor,
Hoc, Baptista, tuo tribui decet omne parenti,
Quo duce Pieria coepimus ire via.
45Imbuit ille rudeis generosis artibus annos
Atque haec ex illo flumine manat aqua.
Eheu quale decus mors abstulit invida terris,
Cum patrios adiit nobilis umbra polos.
Te, venerande senex, vitae praecepta ferentem
50Optima divino sensimus ore loqui.
Nunc tecum occubuit geminae praestantia linguae
Et cecidit prisca cum pietate fides.
Graecia te luget, lacrymis comitata latinis,
Interitumque gemit barbara terra tuum.
55Illa tamen nobis restant solatia, quod, te
Erepto, superest pars quoque magna tui.
Vivit enim, vivetque diu tua gloria, cuius
Aemula natorum surgit honesta manus.
Si cuiquam videor sub praeceptore Guarino
60Profecisse parum, culpa docentis abest.
Quod male percepit clari documenta Magistri,
Discipuli arguitur tardius ingenium.
Ut tamen accipio, populi mea venit in aureis
Anthia, nec doctis displicet illa viris.
65Nosque poetarum numero (si credimus illi)
Non humili inseruit dextera fama sono.
Quicquid id est, lusi iuvenis iuvenilia, si qua est,
Serviat hinc magno nostra Thalia duci,
Cuius facta licet nequeam comprendere dictis
70Borsiaque Estenseis gloria vincat avos,
Quid possim experiar, meritorum principis in nos
Officiique memor quo ferar esse mei.
Si deerunt vires, studiumque fidesque supersunt;
Haec non ingratae pignora mentis erunt.
75Caetera maturo sed cum gerat optimus heros
Consilio, populis prospiciatque suis,
Nunc quoque laudari meruit de rhetore tanto,
Quod bene consuluit civibus ipse suis:
Virtuti confisa tuae Ferraria cum te
80Defuncti cuperet munus obire patris,
Sensit idem et laudi meritae Dux praemia solvit,
Decreto et sanxit publica vota suo.
Quaeque olim fuerat divini cura Guarini
Hanc tibi mandamus non renuente Duce.
85Novit enim iudex hominum, censorque severus
Te nihil a magno degenerasse patre;
Et tibi vix dum etiam iuveni crescentibus annis,
Doctrina paucos eloquioque pares.
Quid magis optandum tibi? Quid contingere maius
90Tanto consensu iudicioque potest?
Sic igitur, clara similis virtute parenti,
Dignus in hac patrias excipis urbe vices.
Et iam nostra fluit, pariterque externa iuventus
Undique praeceptis instituenda tuis.
95Ac desiderium minuit Genitoris adempti
Par in te probitas ingeniique vigor.
Tu nobis virtute tua meritisque parentis
Carus es, inque dies noster abundat amor.
En age, quodque facis, duros evince labores;
100Aspice quantum in te, et quale recumbat onus.
Tum cui succedas, quo sis patre natus, et a quo
Veneris accitus, pectore volve tuo.
Hoc erit acris equi stimulis accendere cursum,
Et sinuosa citae tradere vela rati.
105Ille triumphaleis statuas spectabat avorum
Cui celebres titulos Africa victa dedit:
Sensit enim bis visis ardorem insurgere menti
Seque novo pulchrae laudis amore rapi.
Tu quoque sic facito, et reliquos cum viceris omneis
110Te supera, et decori grandius adde decus;
Interea valeas, nostri memor, optime vates,
Quo mihi non alter iunctior esse potest.


24. ad Carbonem poetam et oratorem

An tibi non faveam? te non admirer amemque,
Candidior pura, Carbo poeta, nive?
Crede, meo cum tu poteris de pectore labi
Tunc animae potero non memor esse meae.
5Doctus es, et culti placido sermonis ab ore
Dulcior Hyblaeo copia melle fluit.
Nec minus orator, quam vates optimus, idem
Nunc patriae linguam tradis utramque tuae.
Barbarus est, quicumque capi virtutibus istis
10Se negat, et tantum non probat ingenium.


25. ad Anthiam amicam quod solverit fidem

Quod toties timui, quod tu mihi saepe negasti,
Iam non ulterius dissimulare potes.
Ipse ego, nec fallor, coram tua crimina vidi,
Et me (quod nollem), perfida, teste rea es.
5Vidi ego, cum iuvenis nocturno tempore furtim,
Me miserum, vestris prodiit e foribus.
O ego, ne facinus spectarem, impura, nefandum,
Quam mallem trucibus praeda fuisse feris;
Vel posuisse brevem, properato funere, vitam,
10Vagitus primos cum tener ore dedi!
Tunc perii infelix, tunc me dolor abstulit acer,
Tunc oculos satius non habuisse fuit.
Quin et culpa mihi tua quo manifestior esset,
Quin etiam, tua quo fieret manifesta libido.
In mediam haud dubitas prosiluisse viam;
Nec pudet egressum posita revocare lucerna,
Et longo ante fores ducere colloquio.
Vix lasciva parans, vulgato corpore, quaestum
Audeat hoc medio fornice graia Lyce.
Haec mihi non fingo; vos, conscia sidera, testor
20Et vos cornigerae lumina clara Deae.
Quam me pene furor praeceps rapere arma coegit
Et vestrae finem tradere nequitiae?
Has penas violatus amor, periura petebat
Et data per magnos foedera coelicolas.
25Obstitit alma Venus coeptis, et sanguine vestro
Passa pias non est me scelerare manus.
Dum tamen accedo, pariter fugistis in aedeis,
Et posita increpuit ianua clausa sera.
At mihi pulsanti, teque, impia, saepe vocanti,
30Nox est in multis pervigilata malis.
Haec toties promissa fides? haec illa tuendae
Quam mihi iactabas, cura pudicitiae?
Iurasti quoties nil me tibi carius esse,
Atque oculis semper praeposuisse tuis!
35Nunc ego fallaces lacrymas, nunc, improba, novi,
Cur toties de me conquererere prius.
Nunc ego nocturnae memini discrimina rixae,
Quaeis tua luxuries maxima causa fuit.
Quid faceres, mea si Tithonia cogeret aetas
40Frigida languenti membra iacere situ?
Vel quam te nobis pavidamque, rudemque solebas
Fingere, nec clausas posse aperire fores?
Torqueor, atque diu servisse fideliter uni
Poenitet; at posthac non mihi verba dabis.
45Sed monimenta tuae levitatis acerba perosus
Subducam turpi libera colla iugo;
Et quaecumque tibi cecinerunt carmina laudes
Immeritae, rapidis ignibus illa dabo.
Atque, aliquid quoniam mihi semper amare necesse est,
50Succedet regnis culta puella tuis.
Digna erit illa meo fieri celeberrima versu,
Huic omni vivam tempore carus ego.
Illic haerentem frustra revocabis amicum
Atque meam quaeres ipsa relicta fidem.
55Nec te iam poterit quisquam sperare fidelem,
Cum vulgata tuae sit nota perfidiae.
Quis locus, o demens, nostri non plenus amoris?
Anthia quis nescit cuius amica fuit?
Posse putas alium fastus perferre tumenteis?
60Cui tantum post haec cara futura viro es?
Quis canet hanc faciem, quam, cum foret oblita fucis,
Praeposui nivibus, purpureisque rosis?
Quae, nisi cum nostra periissent lumina mente,
Tunc penitus fuerat despicienda mihi.
65Nunc licet invenias, qui non tibi credere nolit,
Nemo meam vincet longo in amore fidem.
Haud in amore Tito firmius ullus erit.
Haec tu debueras nugis praeponere et auro,
In te aliquid rectae si rationis erat;
Si generosa modo, si nec avara fores.
Si neque nequitia, nec avarae crimine mentis
70Impulsa, hac malles nobilis esse nota.
At, mihi crede, pios respectant numina amanteis;
Iusta nec incassum fundere vota sinunt.
Tempus erit, cum te pigeat solvisse carinam,
Et levia incertis vela dedisse notis.
75Nec secura mane, superum si lentior ira est,
Faenore tarda gravi poena venire solet.
Tu quoque, fortuna qui nunc meliore triumphas,
Aemule, disce meo cautior esse malo.
Atque tibi haec eadem speres contingere posse,
80Cum periura semel, ruperit illa fidem.


26. ad Hieronymum Castellum de Abbate quodam sibi indulgente. | Carmen ex tempore coram Hieronymo Castello editum | de abbate quodam Epicureo

Quid mecum tacitus mediter, Castelle, rogasti:
Abbatem hunc vitae non rudis esse reor.
Nec tu crede mihi, rubicundos aspice vultus,
Et tumidi pinguem ventris aqualiculum.
5Ille boves macras et brigantinia musta
Odit, nec totos vult vigilare dies;
Illius in turdis sermo versatur et offis;
Gnosiaco spumant livida labra mero.
Si prodire decem parat extra limina passus,
10Nec ieiunus abit, nec pede carpit iter.
Quod Bacchus, lautaeque dapes, atque ocia suadent,
Id sequitur, saturi provida cura patris;
Si virtus, et opes; si gloria moribus istis
Quaeritur, hac coelum si datur ire via,
15Ipse quoque optarim positis, Hieronyme, curis
Molliter in tali vivere luxuria.


27. ad clarum virum Hieronymum Castellum amicum optimum

Accipe nectareos, dulcis Castelle, liquores
Qui tibi sint primae pocula grata siti;
Non haec picenis in collibus uva pependit,
In patulos fluxit quae mihi pressa lacus;
5Non Thuscis innata iugis, tergove Falerni est
Massica non illam, cressave terra tulit,
Manavit suavis patriis de vitibus humor,
His poni iussit quas mea cura locis.
Ad quae, si qua tibi tristes dant ocia turbae
10Aegrorum, nostri ductus amore veni.
Haec loca, si memini, cunctis praeferre solebas,
Dicebas ipsos hic habitare deos:
Nil mutata loci facies, iidemque penates
Nunc sunt, mens eadem, quae fuit ante, mihi est.
15Quod, nisi legitimis causis retineris in urbe,
Ex animo credam me cecidisse tuo.


28. ad Ludovicum Santagnetum

Rumor ait nostros te Stomyle carpere versus
Santagnete, meos aiunt te carpere versus.
Et damnare tuo plurima iudicio.
Non equidem indignor si libertate loquendi
Uteris et quae sunt crimine digna notas.
5Namque meos fateor reprendi posse libellos,
Queis nullus certa quaeritur arte nitor.
Quos mihi nec studium, ratio nec contulit ulla
Ut mera simplicitas, nudaque verba sonant.
Scitis enim raro studiis me accedere vestris,
10Pallade nec minus est grata Diana mihi.
Me iuvat a magna positum procul urbe morari
Nunc pedes incedo, nunc vehor altus equo;
Nunc in equo ferri, nunc libet ire pede.
Et modo per campos lepores cane venor apertos,
Proxima threicio quem tulit ora mari.
15Et modo, quae stagnis degunt, falcone volucres
Insequor, et variis distrahor aucupiis.
Interdumque Padi sinuoso in flumine piscor
Meque levis magno gurgite cymba vehit.
Curaque nonnunquam numeroso impenditur horto
20Et varia malos inserere arte iuvat
Et varias pomos inseruisse iuvat.
Sed tamen haec inter, fugiam licet, ocia novit
Nescio quo pacto serpere blandus amor.
Hic mihi, quas possem dominam mollire per arteis
Monstravit, teneros proposuitque modos.
25Quod mihi tentanti quamvis prodesse viderem
Et scirem multos scripta probare mea,
Non tamen authori penitus placuere, nec unquam
Me duxi magnis vatibus esse parem.
Sat mihi, cum musis si non durissimus esse
30Dicor et in lusu gratia si qua meo est.
Non igitur mirum, si te offendere disertum
Carmina, non ullo facta magisterio.
Quod tamen his vitii tribuas, cultissime vates,
Optarem verbis certior esse tuis;
35Quid tibi vel placeat, vel contra, quid sit in illis
Tollere quod iubeas, quae toleranda putes.
Ille ego sum, qui me patiar, cupiamque moneri
Et facile alterius qui benedicta probem,
Quem pudet obnixe errorem, vitiumque tueri
40Veraque amicorum spernere iudicia.
Quod si te ostendas aliqua ratione moveri,
Cedo libens monitis, et meliora sequor.
Sin renuis, tacitusque sedes, indoctus haberi
Nec minus inconstans, invidulusque potes.


29. ad Mazonum, laudans Venetias ac admonens ne fallaci arti | quam dicunt Alchimiam incumbat amplius

Dum vagus Adriacis, Mazone, paludibus erras,
Clarum ubi tyrrhenae floruit urbis opus,
Cura tibi est veteres sub aqua spectare ruinas,
Cernere et annoso fracta sepulchra situ.
5Nunc libet undivagos demissis fallere pisceis
Retibus, et parvae nunc dare vela rati,
Et nunc indigenis prisci referentibus acta
Temporis, a senibus quaerere multa iuvat.
Et modo praeteriti referentes temporis acta
Te iuvat indigenas quaerere multa senes.
Diluvii quae causa fuit, num casus, an illud
10Excidium genti bella tulere suae.
Quo sub rege gravis moles oppressit aquarum
Hinc nostro nomen quae dedit ora mari.
Hinc te fama refert Venetam contendere ad urbem
Scrutantem ingenio plurima digna tuo.
15Per geminas licet ire vias, patet una per altum
At per stagnanteis altera ducit aquas.
Si citius tranare cupis, fornacibus exi,
Fac modo, tranquillo pax sit ut alta mari.
Longum iter, at tutum per inerteis ire lacunas,
20Cum trucibus ventis horrida saevit hiems;
Hac sinuosa leges piscosi claustra Loreti;
Ante tuos oculos mox nova turris erit.
Clodia te excipiet, Bebiis post terga relictis,
Dives inexhausti Clodia longa salis:
25Portus ad auroram vergens sinuatur in arcum,
Turris ubi augustis imminet alta fretis.
Hic perhibent magnis certatum classibus olim
Nullaque iam Veneti spes erat imperii;
At Ligur adriaca sperans de gente triumphum
30Coeruleas proprio sanguine tinxit aquas.
Inde Palaestinae tua radet littora puppis
Et spirante noto continuabis iter,
Perveniens ubi se tumidum Mathemaucus in aequor
Inde Palestrinam rades humilemque Poviam,
Nobile deprehensis puppibus hospitium.
Perveniens ubi se tumidum Malamoccus in aequor
Porrigit et vasta mole repellit aquas;
Haud procul hinc humilem praeterlabere Poviam
Defessis olim navibus hospicium.
Tum magnae a leva sese offeret aemula Romae
Urbs, legem quae tot gentibus una dedit.
Quicquid alit tellus, quicquid mare, cernitur illic;
40Imperium dices hic locus orbis habet;
Illic fundatas mediis mirabere in undis
Altaque marmoreas surgere ad astra domos.
Templa Deum gemmis, varioque nitentia cultu,
Egregia decorat plurimus arte labor.
45Palla sed in primis Marci pretiosa beati
Italiae cunctas unica vincit opes.
Quattuor auratos in templi vertice summo
Artis opus mirae stare videbis equos.
Spiritus et veri species, Mazone, coloris
50Deficiunt; nemo caetera viva neget.
Tot proceres, tantum populi spectabis, ut illuc
Humanum credas omne coisse genus.
Regibus e multis illum constare senatum
Qui negat, hic sensu iudicioque caret.
55Per freta mille simul cymbas volitare videbis,
Remigio celeri quas scytha fortis agit.
Montibus aequandas naveis, longasque triremeis
Immensum latis vix capit aequor aquis.
Torcellum aspicies, nec non Murania tempe
60Atque suburbanis sparsa vireta locis.
Singula praetereo, quae si nunc dicere pergam,
Diffusum mundi fingere coner opus.
Sed tamen haec summa est: virtutem, animosque virorum
Fortunae dotes exuperare suae.
65Hactenus ista probo; sed non ita caetera, nam te
Illyricas genteis visere velle ferunt.
An tibi sunt tanti scopulosae littora Polae?
Semper et arctoa Signia cincta nive?
Num formidandum ratibus vidisse Ceraunum
70Sic iuvat et rigida saxa revulsa Paro,
Ut mare contemnas, ut nos fugiamur amici
Et cum longaevo tota parente domus?
Ludorum ut pompa careas, festoque paratu,
Aurea cum celeri praemia dantur equo?
75Ut Ducis aspectu nusquam revocere sereno,
Quem Scytha, quem Libycus Maurus et Indus amant?
Follibus illa tuis loca Mercurioque necando
Quam latebras catulae num magis apta putas?
Falleris, ad Meroen satius properare fuisset,
80Namque opera assidui vestra coloris egent.
Quod si iudicium, Mazone, requiris amici,
Nec tibi nec cuiquam, quod petis, eveniet.
Sed cinis et fumus, pulvis, suspiria, verba
Sunt aerumnosi lucra magisterii.
85Esse potest, ut forte tuus labor utile quicquam
Post varios casus eruat inde tibi;
Sed nec tantus honor, nec tanta est copia lucri
Talibus in curis tempus ut omne teras.
Si sapis, in patriam conversa puppi redibis
Nil ubi formides nil ubi triste tibi est.
Diversum interea procul a regionibus istis
90Me Quartisanae dulcia rura tenent.
Dulcia rura, quibus favet indulgentia Divum
Et quae nullius commoditatis egent.
Namque ferax regio coelum sortita salubre
Haud procul a nostrae moenibus urbis abest.
95Seu pede, sive levi cymba iuvat ire per undas,
Dant iter hospitibus terra Padusque meis.
Adde vias certo directas limite passim
Mollis ubi aestivum negligit umbra canem.
Haec loca Phoebus amat, nec sunt ingrata Lyaeo
100Et comes huc Cereri non negat ire Pales.
Hic bene respondet domini vindemia votis:
Horrea deposcit fertile magna solum.
Hic pecori sua prata vides, hinc caseus exit,
Quem premit artifici docta colona manu;
105Hinc ovium foetus, hinc magnam portat in urbem
Haedorum teneros rustica turba greges.
Hinc etiam alituum quas cura domestica nutrit,
Mittitur arguto copia magna foro.
Sunt hominum varios horti quos cernis ad usus
110Qui speciem prae se, divitiasque ferunt.
Inde viro gratas epulas parat arva colenti,
Deposita coniux officiosa colo;
Inde legunt flores, nitidaque in veste puellae,
Festa coronata compita fronte petunt.
115Hic quibus invideant cultores fertilis Hyblae
Grata ferunt liquidi munera mellis apes.
Nulla est aucupiis, nulla est venatibus ora
Aptior, hanc mediam proxima rura tenent.
At mea, quae sumptu non parvo condita villa est,
120Haud ulli merito displicuisse potest.
Hac quoque largus opum, cum multa et magna dedisset,
Donavit fratrem Borsius ipse meum.
Plurimus hic liber est; nec equi, nec magna canum vis,
Nec desunt comites, accipitresve mihi;
125Simplicibus quod si iuvat allusisse puellis,
Centum formosas lux tibi festa dabit.
Hic neque sacrilegos Vulcani Iuppiter igneis
Nec cum sole Venus, Mercuriusve timent.
Toxica nec flammis coquimus, nec prodigus iste
130Nos male tentata decipit arte labor.
At secura quies agitur; nec fraude, nec armis
Proxima vicinus dives in arva ruit:
Ergo pari studio mecum si vivere curas,
Huc ades et nostris utere amice bonis.
Utque regant semper nostros feliciter actus
Ad pia sollicitas numina funde preces.


30. ad Cosimum Pictorem. | Ad Anthiam, quod stulta admodum et inepta sit, | quae faciem suam in tabella depingi tantopere desideret

Ecce novis Helene consumitur anxia curis
Vultque tua pingi, Cosme perite; manu,
Scilicet in longos, ut nobilis exeat annos
Et clarum egregia nomen ab arte ferat.
5Sed dum consultat quae tantis commoda rebus
Tempora, quos habitus induat, annus abit.
Ver modo laudatur, modo dicitur aptior aestas;
Nunc placet Autumnus, nuncque probatur hiems.
Nunc cupit externis pingi velata capillos
10Cultibus, et nuda nunc libet esse coma.
Dumque diem, et varios alternat inepta paratus,
Quod cupit, in longas protrahit usque moras.
Quid tibi vis? quid stulta paras? an forte vereris
Ne levitas populo nota sit ista satis?
15Tales totque tibi cum sint in corpore mendae,
Formae pictorem quaeris habere tuae?
Quod si cura novae te tangit imaginis et si
Spectari a sera posteritate cupis,
Edita, quae populus de te modo carmina legit
20Illa tuos mores, effigiemque tenent:
Forsan Apelleis poterunt certare tabellis
Contendentque tuo, Zeuxis, magisterio,
Illa tibi poterunt pallorem afferre legenti,
Si tener impuro fugit ab ore pudor:
Forsan et arte mea, longum transmissa per aevum,
Altera venturo tempore Thais eris.


31. ad Anthiam quod eius perfidiam deprehenderit quodque | ab eiusdem amore penitus se alienaverit

Quid me composito nequicquam, pessima, vultu
Conaris veteri reddere servitio?
Nam mihi promittis fallaci plurima nutu;
Ast ego dedidici credulus esse nimis.
5Crede mihi: non sum, quem post haec fallere possis,
Sed fugiam cauto retia nota pede;
Nec veluti canis ad vomitum mox ipse redibo:
Exclusum foribus me semel esse sat est.
Te teneat solus, tecum tuus iste Cupido
10Regnet, et arbitrio te regat usque suo.
Ille tuis leges imponat amoribus unus
Et vigil observet singula facta tua.
Si tamen amborum levitas incognita non est,
Haud stabit longo tempore vester amor.
15Nam neque tu poteris uno contenta manere,
Nequitiam et fastus nec feret ille tuos.
Adde quod annorum et primae bona gratia formae
Decidit, atque aetas sex tua lustra videt,
Et tibi corrupti nimio medicamine crines,
20Ut folia, autumno iam veniente, cadunt.
Non solito fulgore micant ardentia quondam
Lumina, non idem permanet oris honos.
Nec minus infecit denteis color ater eburnos
Et reliqui, amissis quattuor, usque dolent.
25Quaeritur unde illis mutatio tanta repente
Facta sit, at fuci causa fuere tui.
Nec potes infelix damnum celare pudendum
Et frangis blaeso singula verba sono.
Turget ab ingrato pingui tibi corpus ineptum
30Vixque vales tardos lenta movere pedes,
Qualis anhela gravi mendicat Toccia passu,
Dum pro nubenti Virgine dona petit.
Plurima sunt etiam, quae si numerare laborem,
Longa nimis de te surgeret historia.
35Ista tuo Paridi fastidia, crede, movebunt;
Ignis hic incipiet frigidus esse cinis.
Namque vaga exhaustis quamvis tibi Grimma tabernis
Succorum tota quicquid in urbe, ferat,
Pluraque quam Circe, quam Colchis gramina miscens
40Incedas, vario picta colore genas,
Non tamen efficies, te sic mirentur ut olim,
Carmine cum primum es nobilitata meo.
Una prius vulgi cum pars ignota fuisses,
Coepisti insignis laudibus esse meis.
45Et nisi iam malles vitiis corrumpere, si quid
In te contulerant arsve, Deusve boni,
Nulla dies poterat nostros dissolvere amores,
Prima mihi fueras, ultima cura fores.
Nunc, ubi contempti ratio te nulla pudoris
50Nec mea cum longo tardat amore fides,
Ut violenta ruunt abruptis flumina ripis;
Sic te praecipitem turpia vota ferant.
Sed graviter tua me licet inconstantia laedat,
Perfida, non hostis, non tibi amicus ero.
55Libera vindictae quin si mihi copia detur,
Nil me ultore mali, nil habitura boni es.
Quod si non aliam pateris pro crimine poenam,
Mens infert gravius conscia supplicium.
Te non illa dies, te non requiescere nocteis,
60Accedant quamvis prospera multa, sinet;
Illa tibi ante oculos periuria mille reponet
Mille tuas arteis, multiplicesque dolos.
Et referet, quam nunc distet tua forma priori
Quamque tui similis non videare tibi,
65Quae tua sit levitas et quanta superbia pectus
Impleat et quantum sit tibi nequitiae.
Curas illa meas verumque ostendet amorem
Fidaque tam longi temporis obsequia.
Tum quicquid pro te vel dixi, ingrata, vel egi
70Propones animo sola relicta tuo:
Nam vitiis novus iste tuis offensus amator
Quam facile incepit, tam cito deficiet.
At cum risus eris populo, cum fabula fies,
Tristis ego in multis millibus unus ero.
75Non quod iniqua mei fortuna occurrat amoris
Aut mihi iacturae sors sit acerba meae,
Sed quia tale nihil sperans de te, improba, quondam,
Iudicio incautus fallor ab ipse meo.
Non tamen aut ista capior nunc primus ab arte,
80Fraudibus aut vestris nunc ego finis ero.
Multus passus idem est, et idem patietur amator,
Pluraque quae nostris sunt graviora malis.
At tu infamis eris, turpique notabere culpa,
Transfixa aeternis undique iudiciis.
85Neu patiare diu convitia tanta superstes,
Illa tibi exemplum nobile Myrrha dedit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: