Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1 2
Vertice sub Fesulo late patet undique campus,
Plurima dat pecori qui pascua, plurima quando
Prata nitent, virides praebentia protinus herbas.
Possidet hunc Nymphis Arni formosior una,
5Pastorum genus illa trahens de sanguine regum
Quos olim geminam miserans lupa Martia prolem
Expositos aluit Tusci prope Tibridis undam,
Nomine quae proprio dicta est Anthea puella,
Formosi pecoris ditissima, quale nec olim
10Dicitur Admeti tenuisse Amphrysia proles.
Haec mirata satis pingues ubi forte iuvencos
Conspicit hos quibus Anthiphilus formosior ipso
Daphnide praefuerat, pastorum maximus, est sic
Percontata virum: "Quae te sollertia cepit
15Ut, cum non pasti fuerint vel mane iuvenci,
Sorte quibus custos datus es, magis omnibus istis
Qui mihi sunt reliqui, pastis licet, usque nitescant?
3 "Huius sola venis nostri tu causa laboris:
Protinus ante alias tibi nunc, pulcherrima rerum,
20Enitor placuisse satis. tu ignosce fatenti:
Uror amore tui; sed me pudor ipse quod uror
Hactenus edocuit nostrum texisse furorem.
Hinc cupio quaecumque cupis tu, diva, iubesque:
Inde tibi pingues redeunt in tecta iuvenci;
25Hinc, quia te noram in vitulos advertere curam,
Invigilo, ut fetae distendant ubera vaccae
Laetaque decerpant ut pascua, mater in ipsos
Sufficere ut possit lactentes vacca iuvencos.
O nemorum virgo Fesulum tu Delia nobis
30Semper eris; semper castis altaria donis
Fumabunt, castosque tibi mactabimus agnos.
Tu modo, tu memori talem, dea, mente libenter,
Ut facis, accipias animum". Nec plura locutus
Praeparat in saltus nitidos agitare iuvencos,
35Non curae tantum incumbens velut ante priori
Quam nemori cupiens et amicis dicere silvis
Gaudia muneribus dominae quam magna tulisset.
Ast, ubi perventum quo pinguia fertilis humor
Pascua reddiderat laetissima, carmine solus
40Ista canens vitulis tantum praesentibus inquit:
Anthi."Montibus his non est nunc me felicior alter:
Pastorum dicor Fesulorum primus, et omni
Protinus armento praesum gregibusque tuendis.
Quod caput est, Anthea, meo satis aequa labori,
45Muneribus multis me nunc facit ipsa beatum.
Adde quod et nostrum non aspernatur amorem,
Sed sinit a nobis, quamquam servimus, amari,
Me propria solum dignata accumbere mensa.
Hinc fruor aspectu dominae, fruor inde benignis
50Colloquiis, quibus illa Iovem sapientior ipsum
Urat, et a superis cogat descendere regnis.
Non est mortali nimirum sanguine creta,
Aeternis ast orta deis o, quantus in ore
Candor inest! quanto splendescunt membra nitore!
55Non venit alma Pales istac formosior, aut quae
Ducit Amadryadas saltus Diana per altos.
Quod timeam nil est igitur, nisi, Livor, in istis
Tam fortunatis rebus tua dira venena!".

1 Anthiphilus

2 ecloga III in Cosmum Medicen

3 Anthiphilus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: